Num igitur vobis aliquid actum est? O dilecti fratres, considerate modo deprecor, tormenta praesentis doloris. confessores vos esse istius promittebatis quem esse denegatis, in hoc vobis doctore persuadente in omnibus perdito; supplico, quis est qui ista docuit ita simplicem multitudinem? Eusebius scilicet, qui tirannicae crudelitatis conscius est: Quod enim ubique tiranni factus est cliens, ex multis est pervidere. Tarn enim caedes episcoporum testantur, sed vere episcoporum, quam saevissima Christianorum persecutio manifeste clamat. nihil enim de factis in me iniuriis modo dicam, per quas cum maxime adversarum partium festinaverunt concursiones, iste et oculos speeulatores contra me submittebat, et paene etiam armata tiranno ministeria conferebat.