Quid igitur hic inlaesa et sincera fides dignum dubitatione occupavit: an non vides, quod venerabilissimum corpus deus elegit, per quod tidei argumenta et propriae virtu|tis exempla manifestare futunis esset, et iam confusam exitiali fol. errore humani generis perditionem expellere et novam religiouis dare doctrinam et castitatis exemplo indignos mentis actus expurgare, deinde autem mortis quidem tormentum dissolvere, inmortalitatis autem praemia pronuntiare. Sed vos quos iam fratres communio caritatis merito ex me appellari facit, non ignoratis me vestrum conservum, non ignoratis vestrae munimen salutis, cuius curam diligenter suscepi, et per quod inimicorum nostrorum non solum arma expugnavimus, sed etiam vivos adhuc aniniam inclusimus ad manifestandam veram fidem clementiae.