Nec me quidam esse arbitretur ad istorum probationem inparatum. Argumentum enim sub- 4 Am Rand von späterer Hd. Tho. 1. 20. (= Theodoret I, 20) HS HS corr. Schw. 10 armatas (-tas unterstrichen [vom Corrector?]) HS tile est, quod presbiteros et diaconos, qui Eusebium adsequebantur, manifeste a me comprensos esse constat. Sed ista qnidem praetermitto, quae nunc non indignationis causa, sed ad illorum confusionem a me prolata sunt. lUud autem solum timeo, illud cogito, quod vos video ad criminis vocari communionem : nam per Eusebii conversationem et perversionem, conscientiam suscepistis a veritate separatam. Sed est non tardum remedium, si episcopum fidelem et integrum vel nunc accipientes ad deum respiciatis, quod in praesenti in vobis est, et iam pridem oportebat a vestro pendere iudicio, nisi praedictus Eusebius cum turbulenta multitudine eorum qui eum sequebantur, huc pervenisset et ordinis rectitudinem impudenter conturbasset.