<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2018.tlg011.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><lb n="20"/><p>Eden sacri paradisi locus ad orientem, quod in uoluptatem deliciasque
transfertur.</p><p>|| Euila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae <note type="marginal">117</note>
pretiosissimae, carbunculus zmaragdusque nascuntur. est autem
regio ad orientem uergens, quam circuit de paradiso Fison egrediens,
<note type="footnote">15 sicut] super qua Α 16 Faeno Β Foeno Α Seno C | aquilonem] +
De euangeliis La 20 sacri Va sacer ABC 23 smaragdusque Α
Eusebius III.</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.83"/>
<note type="marginal">AC</note> quem nostri mutato nomine Gangem uocant. sed et unus de minoribus
Noe Euila dictus est, quem Iosefus refert cum frafcribus suis a flumine
Cofene et regione Indiae nsque ad eum locum, qui appellatur Ieria,
possedisse. sed et Ismael in solitudine Euila habitasse scribitur, quam
<lb n="5"/> sancta scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti et tendere
usque ad terram Assyriorum.</p><p>Eufrates fluuius Mesopotamiae in paradiso oriens. porro Salustius
auctor certissimus asserit tam Tigris quam Eufratis in Armenia fontes
demonstrari. ex quo animaduertimus aliter de paradiso et fluminibus eius
<lb n="10"/> intellegendum.</p><p>Ellasar ciuitas regis Ariocb.</p><p>Efratha regio Bethleem ciuitatis Dauid, in qua natus est Christus.
est autem in iribu Iudae, licet plerique male aestiment in tribu Beniamin,
iuxta uiam, ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Ierusalem in eo
<lb n="15"/> loco, qui a Septuaginta uocatur Hippodromus. legimus Efratham et in
Paralipomenon libro, sicut supra dictum est.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><note type="marginal">ACH</note><head>|| De Exodo.</head><note type="marginal">131</note><p>Iroth locus deserti ad quem venerunt filii Israel mare rubrum
transfretantes.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><note type="marginal">AC</note><head>|| De Numeris et Deuteronomio.</head><note type="marginal">117</note><note type="marginal">ACH</note><p>|| Incendium. id est ἐμπυρισμός, locus in deserto, ubi quandam partem <note type="marginal">131</note>
populi flamma consumpsit.</p><p>Inthaath castra in deserto filiorum Israel.</p><note type="marginal">AC</note><p>|| Ebrona in deserto castra filiorum Israel.</p><note type="marginal">117</note><lb n="25"/><p>Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu missi sunt.</p><p>Erma, ubi populi pars caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo,
quem in Deuteronomio Amorraeum scriptura uocat.</p><note type="footnote">7 Sallust. Hist. IV, 52; vgl. Isidor. Or. XIII, 21, 10: Salustius autem auctor
certissimns asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per
diuersa euntes longius diuiduntur spacio medio relicto multorum milium, quae
tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus
animaduertit aliter de paradisi fluminibus intelligendum 12 ff. vgl. Hier, quaest. in
Gen S. 54, 22ff.: uerbum hebraicum cbabratha in consequentibus . . . nescio quid
uolentes hippodromum LXX interpretes transtulerunt etc.; comm. in Abd 20 f.:
Ephratha . . . διώνυμος est appellaturque Bethleem, in qua ortus est coelestis panis
16 S. 42, 10</note><note type="footnote">3 Cepene Α Cephene C | Hieria AC 7 Sallustius Α</note><pb n="v.3.pt.1.p.85"/><note type="marginal">AC</note><p>Esebon ciuitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. quae cum
fuisset ante Moabitarum, ab Amorraeis belli iure possessa est. meminit
huius Ieremias, Esaias quoque in uisione contra Moab. porro nunc
uocatur Esbus, urbs insignis Arabiae in montibus, qui sunt contra Iericho,
<lb n="5"/> uiginti ab || Iordane milibus distans. fuit autem in tribu Ruben, separata <note type="marginal">118</note>
Leuitis.</p><p>Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan gigas et potens, omnisque
illius caesus exercitus. nunc autem est Adra insignis Arabiae ciuitas in
uicesimo quarto lapide a Bostra.</p><lb n="10"/><p>Eleale ciuitas Ainorraeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus
Ruben. meminit huius et Esaias in uisione contra Moab et Ieremias.
sed et usque hodie uilla grandis ostenditur in primo ab Esbus miliario.</p><p>Enna, quae est iuxta desertum Cades.</p><p>Ermon. mons Ermon, quem Foenices cognominant Sanior, iam et
<lb n="15"/> supra positus.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu Naue.</head><p>Emecachor, quod interpretatur uallis Achor id est tumultus atque
turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est eo quod quaedam de
anathemate sustulisset. est autem locus iuxta Iericho haud procul a
<lb n="20"/> Galgalis. male ergo quidam putant uallem Achor a nomine eius, qui
lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit et non Achor siue Achar.</p><p>Eglom, quae et Odollam, in tribu Iudae, cuius regem nomine Dabir
interfecit Iesus. est autem nunc uilla pergrandis in duodecimo ab Eleutheropoli
lapide contra orientem, de qua et supra diximus.</p><note type="marginal">ACH</note><p>|| Inemec, pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt in valle.</p><note type="marginal">133</note><note type="marginal">AC</note><p>|| Esrom, quae et Asor, iuxta eremum in tribu Iudae, de qua et supra <note type="marginal">118</note>
dictum est.</p><p>Enacim. et in hac interfecit Iesus Enacim gigantes de regione
montana in Chebron. sed mihi uidetur non esse nomen loci Enacim, sed
<lb n="30"/> habitatorum Chebron.</p><note type="footnote">2 ante &lt; Α 7 gigans A(C) 11 et huius C 20 qui putant Α qui
putat C 21 nominatam C</note><pb n="v.3.pt.1.p.87"/><note type="marginal">AC</note><p>Efron in tribu Iudae. est et uilla pergrandis Efraea nomine contra
septentrionem in uicesimo ab Aelia miliario.</p><p>Edre in tribu Iudae.</p><p>Ethnan in tribu Iudae.</p><lb n="5"/><p>|| Ebeziuthia in tribu Iudae.</p><note type="marginal">119</note><p>Euim in tribu Iudae.</p><p>Eltholath in tribu Iudae.</p><p>Ereb in tribu Iudae. est hodieque uilla in Daroma, id est ad
austrum, quae Eremiththa nuncupatur.</p><lb n="10"/><p>Esan in tribu Iudae.</p><p>Elul in tribu Iudae. est et hodie in regione ad Aeliam pertinente
uilla nomine Alula iuxta Chebron.</p><p>Elthece in tribu Iudae. est hodieque Thecua uicus in nono ab
Aelia miliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos profeta,
<lb n="15"/> cuius et sepulcrum ibidem ostenditur.</p><p>Engaddi in tribu Iudae, ubi absconditus est Dauid in solitudine,
quae est in Aulone Ierichus, hoc est in regione illa campestri, de qua
supra diximus. uocatur autem usque hodie uicus pergrandis Iudaeorum
Engaddi iuxta mare mortuum, unde et opobalsamum uenit, quas uineas
<lb n="20"/> Engaddi Salomon nuncupat.</p><p>Esthemo ciuitas sacerdotalis. nunc autem ostenditur pergrandis
uicus Iudaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet
regionem.
Emecrafaim. id est uallis Rafaim, in tribu Beniamin.
<lb n="25"/> Edomia in tribu Beniamin. nunc autem ostenditur uilla Eduma
in Acrabittene duodecim ferme milibus distans a Neapoli contra
orientem.</p><note type="footnote">13 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 6, 1: Thecuam quoque uiculum esse in monte
situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum quotidie oculis cernimus;
Tgl. u. Θεκώ 16 ff. vgl. Hier, in Ez 47, 6 ff.: Engallim enim in principio est
maris mortui, ubi Iordanis ingreditur, Engaddi uero ubi finitur atque consumitur;
vgl. Hier, quaest. in Gen S. 23, 9 ff.: Asasonthamar hoc oppidum est, quod nunc
uocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile 17 f. S. 15, 22 ff. 19 Cant 1, 14
25 vgl. Hier. comm. in Abd 1</note><note type="footnote">4 Ethna Α Ethnam C 7 Elolath ΑΒ &lt; C 9 Heremititha Α Eremitatha
C 19 Engaddia Α Engadila C 25 Edomaia Α | Edumea Α</note><pb n="v.3.pt.1.p.89"/><note type="marginal">AC</note><p>Erma. et hanc Iesus cepit rege illius interfecto, quae fuit in sorte
Symeonis siue Iudae.</p><p>Ether sortis Symeonis. et nunc est uilla pergrandis nomine Iethira
in interiori Daroma iuxta Malatha.</p><lb n="5"/><p>Ethtba in tribu Symeonis.</p><p>Elcath in tribu Aser. Leuitis ciuitas separata.</p><note type="marginal">ACH</note><p>|| Icoc sortis Nefthalim in confinio trium tribuum, id est in tribu <note type="marginal">134</note>
Zabulon ad australem partem. in tribu Aser ad occidentem, porro in
tribu Iadae ad solis ortum.</p><note type="marginal">AC</note><p>|| Edrai in tribu Nefthalirn.</p><note type="marginal">119</note><p>|| Esthaol in tribu Dan, ubi mortuus est Samson, quae || usque hodie <note type="marginal">120</note>
ostenditur in decimo Eleutberopoleos miliario contra aquilonem pergentibus
Nicopolim.</p><p>Eltheco in tribu Dan separata Leuitis.</p><lb n="15"/><p>Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quiuit expellere.</p><p>Eremmon uicus Iudaeorum pergrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli
miliario contra meridiem in Daroma.</p><p>Emathdor in tribu Nefthalum, separata Leuitis.</p><p>Emath terminus Allofylorum in regione Damasci.</p><note type="marginal">ACH</note><p>|| Inlechi, pro quo Aquila interpretatur in maxilla.</p><note type="marginal">134</note><p>Inaczeb, pro quo Symmachus transtulit in ualle Zeb.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><note type="marginal">AC</note><head>|| De Regnorum libris.</head><note type="marginal">120</note><p>Ergab, ad quem locum Ionathan filius Saul ueru dirigit, militaribus
iaculis se exercens. pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt
<lb n="25"/> lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.</p><p>Echela, ubi absconditus est Dauid. nunc uero Eccela uilla dicitur
in septimo ab Eleutheropoli miliario, iuxta quam et sepulcrum Abbacuc
profetae ostenditur.</p><note type="footnote">3 Ieththira (A)C 4 Malatham Α 11 mortuus AC vgl. Richt 16, 31 oder
l. ortus? moratus La 26 Eccla uilla Α 27 et &lt; C</note><pb n="v.3.pt.1.p.91"/><note type="marginal">AC</note><p>Elmoni locus; quispiam interpretatur, pro quo Aquila et Theodotion
transtulerunt τόν ’δε τινά quod nos dicere possumus hunc uel illum. porro
diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri huius aliqua ex parte
perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare, sed idcirco quaedam
<lb n="5"/> iuxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in libris Hebraicarum
quaestionum plenius disputaui.</p><p>Esthama, ad quem locuru misit Dauid.</p><p>Eloth, quam aedificauit rex Azarias.</p><p>Emath in Esaia ciuitas Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum.
<lb n="10"/> meminit huius Zacharias et Iezechiel. in Arnos quoque Emath Rabba
scribitur, quod nobis consonat Emath magna, diximus de hac et supra
quid nobis uideretur, hanc esse Epiphaniam iuxta Emesam, quae usque
hodie Syro sermone sie dicitur.</p><p>Eser urbs quam aedificauit Salomon.</p><note type="marginal">121</note><note type="marginal">ACH</note><p>ΙΙ Inachim siue Inbachim, pro quo Aquila et Symma ||chus transtulerunt <note type="marginal">134/5</note>
in fletu. meminit huius et Michaeas profeta.</p><p>Inaraba, pro quo Aquila transtulit in humili uel piano, porro Symmachus
in campestri.</p><note type="marginal">AC</note><p>|| Elcesede quo loco et Naum profeta fuit: nam appellatur Elcesaeus.</p><note type="marginal">131</note><lb n="20"/><p>Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt uallium.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Euangeliis.</head><p>Emmaus, de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas euangelista meminit.
haec est nunc Nicopolis insignis ciuitas Palaestinae.</p><p>Efraim iuxta desertum, ad quam uenit dominus Iesus cum diseipulis
<lb n="25"/> suis, diximus de hac et supra sub Efron uocabulo.</p><note type="footnote">3 S. 3, 10ff. 9 f. vgl. Hier, coinm. in Jes 10, 5 ff.: Emath, quam Syri
usque hodie Epiphaniam uocant; comm. in Ez 47, 15 ff.; comm. in Arnos 6, 12ff;
comm. in Amos 6, 2 ff.: Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. magnam
autem uocat ad distinetionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania
19 f. vgl. Hier. comm. in Nahum prol.: cum Elcesi usque hodie in Galilaea uiculus
sit, paruus quidem et uix ruinis ueterum aedificiorum indicans uestigia; sed tarnen
notus Iudaeis et mihi quoque a circumducente monstratus 23 ᾖ. vgl. Hier. ep.
108, 8: Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur, apud quam in fractione panis
cognitus dominus Cleophae domum in ecclesiam dedicauit, u. ö.</note><note type="footnote">3 diligens] licet Α 11 nobiscum sonat Va 13 sic &lt; c 20 Emacim
Va Enacim AC</note><pb n="v.3.pt.1.p.93"/><note type="marginal">AC</note><p>Hucusque per correptam litteram Ε naminum sunt lecta principia,
per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur Eta.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><div type="textpart" subtype="source"><note type="marginal">ACH</note><head>|| De Genesi.</head><note type="marginal">159</note><p>Zafoim regio principum Edom in terra quae nunc appellatur
<lb n="5"/> Gebalena.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Numeris et Deuteronomio.</head><p>Zoob ciuitas Amorraeorum sita in Arnone, de qua scriptum est:
»tropterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes
Arnon«.</p><lb n="10"/><p>Zefrona terminus Iudaeae ad septentrionem.</p><p>Zared. uallis Zared in parte deserti.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><p>Zif in tribu ludae.</p><p>Zannoua in tribu ludae. usque hodie in finibus Eleutheropoleos
<lb n="15"/> pergentibus Aeliam uilla Zanua nuncnpatur.</p><p>Zif in octauo miliario Chebron contra orientem usque in praesens
uicus ostenditur, ubi abscondibus est Dauid. fuit autem in Daroma in
finibus Eleutheropoleos.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><lb n="20"/><p>Zif. mons squalidus uel caligans siue nebulosus iuxta Zif, in quo
sedit Dauid propter Chermelam, quae in scripturis Carmelus appellatur.
uicus hodie Iudaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. sed et unus de posteris
Caleb dictus est Zif. lege Paralipomenon.</p><note type="marginal">2 heta AC etha Β 4 Zofoim AH 13 Zif La Zit ABCH 14 Zanhohua
(A) C(H) 15 Zannua C 23 Paralipomena Η</note><pb n="v.3.pt.1.p.95"/><note type="marginal">ACH</note><p>Zogora in Ieremia ciuitas Moabitarum. haec est quae nunc uocatur
Zoara siue Segor, una de quinque ciuitatibus Sodomorum.
Zeb ciuitas Amman, hodieque uilla Zia ostenditur in quinto decimo
lapide Filadelfiae contra occidentem. de qua scribit Ieremias.</p><lb n="5"/><p>Zoeleth nomen lapidis ubi Adonias immolat uictimas iuxta fontem
Roscel.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><note type="marginal">AC</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><note type="marginal">121</note><p>Elath regio principum Edom et ciuitas Esau in decimo a Petra
miliario contra orientem.</p><lb n="10"/><p>Eroum ciuitas in Aegypto, ad quam Iosef occurrit patri suo Iacob.</p><p>Eliopolis, ciuitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum
est On, in qua Petefres sacerdos fuit. meminit huius et Iezechiel.
Etham castra filiorum Israel in deserto, qnae appellatur et Buthan.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><lb n="15"/><p>Engannim in tribu Iudae. nunc est uicus iuxta Bethel.</p><p>Enaim in tribu Iudae. hodieque uilla est Bethenim circa terebinthum.</p><p>Endor in tribu Manasse, ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur.
diximus et supra de Aendor, quae est iuxta oppidum Naim,
in cuius portis saluator filiura uiduae suscitauit, est autem circa
<lb n="20"/> Scythopolim.</p><p>Enganni in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. sed || et alia <note type="marginal">122</note>
quaedam ciuitas Enganna dicitur circa Gerasam trans Iordanem.</p><p>Enada in tribu Issachar. est autem usque hodie quaedam uilla
nomine Enadab pergentibus de Eleutheropoli Aeliam quasi in decimo
<lb n="25"/> miliario.</p><note type="footnote">6 Rogel] + explicit liber locorum Β + explicit liber locorum hebraicorum
uocabulorum C + locorum explicit liber sancti Hieronimi Η 13 et Buthan]
Ebutban A(BC) 15 Egannim C 18 Endor ABC 23 Enadda C</note><pb n="v.3.pt.1.p.97"/><note type="marginal">AC</note><p>Enasor in tribu Nefthalim. posita est et supra Asor.</p><p>Ereccon terminus tribus Dan iuxta toppen.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Iudicum libro.</head><p>Etam, ubi habitabat Sampson, in spelunca Etani iuxta torrentem.</p></div><lb n="5"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnoruni libris.</head><p>Ela. legimus uallem Ela, quam Aquila et Theodotion interpretantur
uallem quercus.</p><p>Engaddi desertum, in quo absconditus est Dauid. posuimus et
supra Engaddi in tribu Tudae iuxta mare mortimm contra occidentem.</p><lb n="10"/><p>Emath regio Allofylorum. porro iuxta Ieremiam ciuitas Damasci.</p><p>Enan terminus Damasci, sicut in Iezechiel legimus, ad orientem
uergens a Theman et Palmetis, quae ceteri interpretes ediderunt Thamar.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><note type="marginal">ACH||</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><note type="marginal">155</note><p>Theman regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio
<lb n="15"/> Elifaz filii Esau sortita uocabulum. sed et usque hodie est uilla Theman <lb n="156"/>
nomine distans ab urbe Petra quinque milibus, ubi et Romanorum
militum praesidium sedet. de quo loco fuit Elifaz rex Themanorum.
unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. sciendum autem
quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.</p><lb n="20"/><p>Thamna ubi oues suas totondit Iudas. ostenditur hodieque uicus
pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam in tribu Dan siue Iudae.</p><p>Thamna alia, ciuitas principum Edom. sed et concubina Elifaz
filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde
Amalecitae.</p><note type="footnote">9 f. vgl. Hier, cotrim, in Ez 47, 17 ff.</note><note type="footnote">4 Etham (A) BC 11 legitur C 12 Palmitis AC
Eusebius III.</note></div><pb n="v.3.pt.1.p.99"/><note type="marginal">ACH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Deuteronomio.</head><p>Thafol locus in deserto trans Iordanem, in quo Deuteronomium
scribit Moyses, contra Iericho.</p><p>Thaath castra filiorum Israel.</p><lb n="5"/><p>Thara castra filiorum Israel.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu Naue.</head><p>Thaffu in tribu Iudae ciuitas quam expugnauit Iesus, rege illius
interfecto. diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui
appellabatur Bethafu.</p><lb n="10"/><p>Thaanac ciuitas quam expugnauit Iesus, rege ipsius interfecto. fuit
autem in tribu Manasse separata Leuitis, et nunc in quarto miliario
oppidi Legionis hoc nomine uicus ostenditur.</p><p>Thenath in tribu Iosef. hodieque est uilla Thena in decimo miliario
Neaspoleos contra orientem descendentibus Iordanem.</p><lb n="15"/><p>Thaffue in tribu Iosef.</p><p>Thaffuth in tribu Manasse.</p><p>Theco usque hodie iuxta desertum ciuitatis Aeliae uicus ostenditur.
unde et Arnos profeta fuit.</p><p>Thersa. et haue cum rege suo cepit Iesus.</p><lb n="20"/><p>Therama in tribu Beniamin.</p><p>Tholad in tribu Iudae siue Symeonis.</p><p>Thabor terminus Zabulon. est autem mons in medio || Galilaeae<note type="marginal">157</note>
campo, mira rotunditate, sublimis, distans a Diocaesarea decem milibus
contra orientalem plagam, qui confmium quoque inter tribum Issachar
<lb n="25"/> et Nefthalim fuit.</p><p>Thalcha in tribu Symeonis. nunc uicus grandis Iudaeorum uocatur
Thella quasi in sexto decimo miliario Eleutheropoleos contra australem
plagam.</p><note type="footnote">7 f. vgl. Hier, cormn. in Arnos praef. : de oppido Thecue, quod sex milibus
ad ineridianam plagam abest a saneta Bethleem . . . . et ultra nullus est uiculus,
ne agrestes quidem casae . . . . tarda est eremi uastitas, quae usque ad mare rubrum
Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur 22 ff. vgl.
S. 111, 20 ff.</note><note type="footnote">9 Bet<foreign xml:lang="abbr">ABBREV</foreign>thaffu C Bethaffu Η 14 descendentibus] + in C 17 ciuitas H
26 Symeon C(H) 27 orientalem AB</note><pb n="v.3.pt.1.p.101"/><note type="marginal">ACH</note><p>Thamnathsara ciuitas Iesu filii Naue in monte sita, de qua et supra
sub nomine Thamnae diximus, in qua usque in praesentem diem sepulcrum
eius ostenditur. in tribu Dan.</p><p>|| Mare salinarum quod vocatur mortuum sive asfalti. id est bituminis, <note type="marginal">139</note>
<lb n="5"/> inter Iericho et Zoarani.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>|| De libro Iudicum.</head><note type="marginal">157</note><p>Thaanach ciuitas iuxta quam Deborra aduersus Sisaram dimicauit.
in tribu Manasse, separata Leuitis, quam tenere non potuit, pristinis
cultoribus nequaquam eiectis. est autem nunc uilla pergrandis, distans
<lb n="10"/> a Legione milibus tribus.</p><p>Thebes urbs quam cum oppugnaret Abimelech. fragmine molae
ictus interiit. est autem usque hodie uicus nomine Thebes in finibus
Neaspoleos pergentibus Scythopolim quasi in tertio decimo eius lapide.
Thamnatha, posuimus et supra Thamna. in tribu Iudae.</p></div><lb n="15"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><p>Thelamuge locus quo Abenner misit ad Dauid. sed sciendum quod
pro hoc uerbo Aquila interpretatur extemplo, Symmachus pro semet ipso.</p><p>Thaad iuxta Galaad.</p><p>Thamsa terminus regni Salomonis.</p><lb n="20"/><p>Thermoth ciuitas quam aedificauit Salomon in deserto, cuius in libris
Hebraicarum quaestionum fecimus mentionem.</p><p>Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. hanc putat Iosefus
Tarsum urbem esse Ciliciae. porro iuxta Iezechiel profetam Carthago
sentitur, siquidem in eo loco ubi apud Septuaginta interpretes legimus</p><note type="footnote">4 f. vgl. Hier. comm. in Ez. 47, 6 ff.: mare amarissimum, quod Graece λίμνην
ἀσφαλτῖτιν, id est stagnum bituminis, uocant</note><note type="footnote">7 Debora AC(H) 14 supra Tamnam Η</note><pb n="v.3.pt.1.p.103"/><note type="marginal">ACH</note><p>Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. nonnulli Indiam putauerunt.
et || de hoc tarn in libro epistularum quas ad Marcellam scripsimus, <lb n="15"/>
quam in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.</p><p>Tharsa ubi Asa rex Israel fuit.</p><lb n="5"/><p>Thersila uncle fuit Manaein. usque hodie est uiculus Samaritanorum
in regione Batanaea qui Thersila dicitur.</p><p>Thesba unde ortus est Elias profeta Thesbites.</p><p>Theman iuxta Iezechiel ciuitas Idumaeae. porro Esaias in uisione
eam ponit Arabiae. meminit huius et Ieremias. Abdias autem scribit
<lb n="10"/> ciuitatein Esau. sed et unus filiorum eius Theman appellabatur, sicut
supra diximus.</p><p>Tharthac quam in terra Iudaeae Euaei condidere.</p><p>Thalasar regio Syriae.</p><p>Thogarma legimus in Iezechiele.</p><lb n="15"/><p>Thafeth. legimus in Ieremia aram Thafeth. est autem in suburbanis
Aeliae usque hodie locus qui sie uocatur, iuxta piscinam fullonis et
agrum Acheldemach.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><note type="marginal">130</note><p>Iaboc fluuius, quo transmisso luctatus est Iacob aduersus eum qui
<lb n="20"/> sibi apparuerat, uocatusque Israel, fluit autem inter Amman, hoc est
Filadelnam, et Gerasam in quarto eius miliario, et ultra procedens Ior-
dani fluuio commiscetur.</p><p>Idumaea regio Esau, quae ex eo quod ille Edom uoca batur nomen <note type="marginal">131</note>
aeeepit. est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gebalene.</p><note type="footnote">2 Hier. ep. 37, 2 ad Marcellam: Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit . . .
quare . . . Salomon et Iosaphat in regnorum libris naues habuerint, quae de Tharsis
solitae sint exercere commercium, ad quod facilis est responsio ὁμώνυμον esse
uocabulum, quod et Indiae regio ita appellatur, et ipsum mare quia caeruleum
sit . . . licet Iosephus TAY littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro
Tharsis 3 vgl. Hier. comm. in Jes 2, 16; 66, 66, 18.; comm. in Jer 10, 6 ὖ.; comm.
in Dan 10, 6 15 ᾖ. vgl. Hier. comm. in Jer 7, 30f.: . . . aram Topheth, quae est
in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur, et est
amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias 24 ff. vgl. Hier,
comm. in Abd 1</note><note type="footnote">4 ubi] unde Vallarsi 13 Thalassar CH 17 Acheldema Α Acheldama Η
20 vocatusque] + est C</note><pb n="v.3.pt.1.p.105"/><note type="marginal">ACH</note><p>Itheth regio principum Edom in eadem de qua supra diximus
Gebalene.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Numeris et Deuteronomio.</head><p>Ietabatha castra in solitudine filiorum Israel.</p><lb n="5"/><p>Ianna quae est in campo Moab subtus uerticem Fasga, id est excisi.
quod respicit ad desertum iuxta Arnon.</p><p>Iassa ubi aduersus Seon Amorraeorum regem dimicatur. meminit
huius Esaias in nisione contra Moab, sed et Ieremias, et usque bodie
ostenditur inter Medabam et Debus.</p><lb n="10"/><p>Iazer ciuitas Amorraeorum in decimo lapide Filadelfiae ad solis
occasum trans Iordanem. quae fuit terminus tribus Gad. extenditurque
usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. meminit urbis Iazer et
Esaias in uisione contra Moab, sed et Ieremias. fuit autem separata
Leuitis, et distat ab Esebon milibus quindecim, e qua rnagnum flumen
<lb n="15"/> erumpens a Iordane suscipitur.</p><p>Iordanis flunius diuideus Iudaeam, Arabiam et Aulonem, de quo
supra diximus, et usque ad mare mortuum fluens, qui post multos circuitus
iuxta Iericho mortuo commixtus mari nomen amittit.</p><p>Ietabatha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.</p><lb n="20"/><p>Iericho urbs quam Iordane transgresso subuertit Iesus rege illius
interfecto, pro qua extruxit aliam Ozam de Bethel ex tribus Efraim,
quam dominus noster atque saluator sua || praesentia illustrare dignatus <note type="marginal">132</note>
est. sed et haec eo tempore quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis
propter perfidiam ciuium capta atque destructa est. pro qua tertia
<lb n="25"/> aedificata est ciuitas, quae hodieque permanet. et ostenduntur utriusque
urbis uestigia usque in praesentem diem.</p><note type="footnote">16 f. vgl. S. 15, 22</note><note type="footnote">1 Tetheth La 4 Iegabatha (ABC)H 9 Medaban (C)H 11 occasum]
danach Lücke? vgl. V 12 urbis] huius C</note></div><pb n="v.3.pt.1.p.107"/><note type="marginal">ACH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Iesu Naue.</head><p>Ierusalem in qua regnauit Adonibezec. et post eam tenuere Iebusaei,
e quibus et sortita uocabulum est. quos multo post tempore Dauid
exterminans, totius eam Iudaeae prouinciae metropolim fabricatus est
<lb n="5"/> eo, quod ibi locum templi emerit et impensas structurae Salomoni filio
dereliquerit. hanc esse Iosefus refert quae in Genesi scribitur Salem
sub rege Melchisedec. fuit autem in tribu Beniamin.</p><p>Iebus ipsa est quae et Ierusalem.</p><p>Iarim ciuitas Gabaonitarum.</p><lb n="10"/><p>Iarimutb ciuitas quam subuertit Iesus. in tribu Iudae, quarto distans
ab Eleutheropoli lapide iuxta uillam Esthaol.</p><p>Isimoth ubi absconditus est Dauid. de qua et supra quid nobis
uideretur diximus, ponentes Bethsimuth. sed et in Regnorum libro
primo pro Isimuth Aquila interpretatur dissipatam; Symmachus uero
<lb n="15"/> desertam.</p><p>Iedna in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron.</p><p>Ieconam ciuitas Carmeli quam cepit Iesus rege illius interfecto.</p><p>Iair ciuitas tribus Manasse.</p><p>Iamnel in tribu Iudae. est usque hodie oppidum Palaestinae Iamnia
<lb n="20"/> inter Diospolim et Azotum.</p><p>Iabir ciuitas litterarum in tribu Iudae.</p><p>Iagur iu tribu Iudae.</p><p>Iermus in tribu Iudae. est usque hodie uilla Iermucha in decimo
ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam.</p><lb n="25"/><p>|| Iechthael in tribu Iudae.</p><note type="marginal">133</note><p>Iecthan in tribu Iudae.</p><note type="footnote">2 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9</note><note type="footnote">25 Iecthael A(C) Iethael (B) 26 l, Iefthan</note><pb n="v.3.pt.1.p.109"/><note type="marginal">ACH</note><p>lether in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. et nunc est uilla pergrandis
Iethira nomine in uicesimo miliario Eleutheropoleos: habitatores
quoque eius omnes Christiani sunt. sita est autem in interiori Daroma
iuxta Malathan. diximus de hac et supra.</p><lb n="5"/><p>Ianum in tribu Iudae. est uilla Ianua in tertio miliario Legionis
contra meridiem. sed non uidetur ipsa esse quae scribitur.</p><p>Ietan in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. est hodieque uicus pergrandis
Iudaeorum in octauo decimo lapide ab Eleutheropoli ad australem
partem in Daroma.</p><lb n="10"/><p>Iesrael in tribu Iudae. sed non est ipsa quae supra.</p><p>Iezrael in tribu Manasse. hodieque pergrandis uicus ostenditur in
campo maximo inter Scythopolim et Legionem: fuit autem terminus
Issachar. sed et unus de posteris Efrathae, sicut in Paralipomenon legimus,
uocatus est Iezrael.</p><lb n="15"/><p>Iecdaan in tribu Iudae.</p><p>Ieflethi in tribu Iosef.</p><p>Iano in tribu Efraim. hanc quoque cepit rex Assyriorum. et hodieque
uicus ostenditur Iano in Acrabittena regione in duodeeimo lapide
Neaspoleos contra orientem.</p><lb n="20"/><p>Iamin, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur dexteram.</p><p>Iaseb, pro quo Hebraei habitatores legunt.</p><p>Ieblaam in tribu Manasse, de qua alienigenas on ualuit expellere.</p><p>Ierfel in tribu Beniamin.</p><p>Iecnal in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata.</p><lb n="25"/><p>Iafthie in tribu Zabulon. nunc usque Ioppe uocatur ascensus Iafo.
sed et oppidum Sycaminum nomine de Cae||sarea Ptolomaidem pergentibus <note type="marginal">134</note>
super mare propter montem Carmelum Efa dicitur.</p><note type="footnote">10 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 1, 3f.: Iezrael. est autem ciuitas metropolis
deeem tribuuro, in qua interfectus est Naboth</note><note type="footnote">4 Malatham Α 5 Ianun C 7 Ietban ABCH 10 f. quae supra. Iezrael]
quae Iezrael Bonfrère, doch vgl. S. 108, 12 13 Efratae A(BC)H 16 Iefleti</note><pb n="v.3.pt.1.p.111"/><note type="marginal">ACH</note><p>Iefthael in tribu Zabulon.</p><p>Iadela in tribu Zabulon.</p><p>Iermoth in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. posuimus
supra Ierimuth, cuius et Osee profeta raeminit.</p><lb n="5"/><p>Iabnel in tribu Nefthalim.</p><p>Ieron in tribu Nefthalim.</p><p>Iethlam in tribu Dan.</p><p>Ielon in tribu Dan.</p><p>lud in tribu Dan.</p><lb n="10"/><p>Ieracon aquae in tribu Dan.</p><p>Iabis Galaad. et hanc oppugnauerunt filii Israel, nunc autem
uicus trans Iordanem in sexto miliario ciuitatis Pellae super montem
euntibus Gerasam.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><lb n="15"/><p>Iaar saltus, in quo examen apium fuit.</p><p>Ierameli regio Allofylorum.</p><p>lether ad quam misit Dauid. nunc est uilla in Daroma nomine
Iethira, de qua et supra diximus.
Iecmaan ciuitas principum Salomonis.
<lb n="20"/> Itabyrium, pro quo Aquila et Symmacbus in Osee profeta transtulerunt
Thabor. est autem mons Thabor in campo maximo ad orientalem
plagam Legionis.</p><p>Iecthoel nomen Petrae in Regnorum libris.</p><p>Ietaba urbs antiqua Iudae.</p><lb n="25"/><p>Ioppe oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan.</p><note type="marginal">135</note></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Euangeliis.</head><p>Ituraea et Trachonitis regio, cuius tetrarcha fuit Filippus, sicut in
Euangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae
quod Bostrae iungitur.</p><note type="footnote">20 ff. vgl. Hier. comm. in Hos 5, 1 f.: Thabor, quam Septuaginta Ἰταβύριον
transtulerunt .... est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus,
rotunclus atque sublimis et ex omni parte finitur aequaliter 27 ᾖ. vgl. Hier,
comm. in Matth 16, 13</note><note type="footnote">5 Iamel C 18 Ieththira Η (vgl. V?) 26 &lt; AC</note></div></div></div></body></text></TEI>