<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2018.tlg011.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><div type="textpart" subtype="source"><note type="marginal">ACH||</note><head> De Pentateucho.</head><note type="marginal">108</note><p>Carnaim. Astaroth Carnaim. nunc uicus est grandis in angulo
Batanaeae, et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis, traduntque ibi
fuisse domum lob. sed et supra meminimus Carnaeae uiculi in nono
<lb n="5"/> ab Aelia miliario.</p><note type="marginal">AC</note><p>Cades, ubi fons iudicii est, et Cades Barne in deserto, quae coniungitur
ciuitati Petrae in Arabia. ubi occubuit Maria, et Moyses rupe
percussa aquam sitienti populo dedit. monstratur ibidem usque in praesentem
dieni sepulcrum Mariae. sed et principes Amalec ibi a Chodollagomor
<lb n="10"/> caesi sunt.</p><note type="marginal">ACH</note><p>Cene regio principum Idumaeorum.</p><p>Cariathaim ciuitas, quam exstruxerunt filii Ruben. nunc autem est
uicus Christianis omnibus florens iuxta Medabam urbem Arabiae et
appellatur Coraiatha in decimo miliario supradictae urbis contra occidentalem
<lb n="15"/> plagam, uicinus eius loci, qui appellatur Bare.</p><p>Cariatharbe, id est uillula quattuor, quae et Chebron: de qua iam
supra diximus.</p><p>Canath uicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur, quem cum cepisset <note type="marginal">109</note>
Xabau, appellauit Xaboth. fuit autem in tribu Manasse in regione
<lb n="20"/> Trachonitide iuxta Bostram.</p><note type="footnote">6 ff. vgl. Hier. comm. in Ez 38, 23 ff.: Cades autem, quae in libro Iosue appellatur
Cades-Barne, in deserto est quod extenditur usque ad urbem Petram</note><note type="footnote">11 l. Cenez? 11 Coroiatha AC Eoraiatat Η* (-ta H1) 16 Cariath arbeae
A)C(H) | uillula] ciuitas C 18 Cannatha ΒΗ Chanatha C
Eusebiua III.</note><pb n="v.3.pt.1.p.115"/><note type="marginal">ACH</note><p>Catatachrysea, id est ad aurea; sunt autem montes auri fertiles in
deserto procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium
scripsisse perhibetur. sed et metallo aeris Faeno, quod
nostro tempore corruit, montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos
<lb n="5"/> aestimant.</p><p>Cademoth desertum, ex quo loco misit legatos Moyses ad Seon
regem Amorraeorum.</p><p>Cariath uicus, qui sub Gaba metropoli fuit.</p><p>Cedes ciuitas, quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto. est autem
<lb n="10"/> in sorte tribus Iudae.</p><p>Cademoth altera, ciuitas filiorum Ruben.</p><p>Cedson in tribu Ruben, urbs separata Leuitis.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><p>Capseel in tribu Iudae.</p><lb n="15"/><p>Cina in tribu Iudae.</p><p>Ceila in tribu Iudae, ubi quondam sedit Dauid. et nunc est uilla
Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron quasi
in octauo miliario, in qua sepulcrum monstratur profetae Abbacuc.</p><p>Cariathbaal ciuitas Iarim in tribu Iudae.</p><lb n="20"/><p>Cana in tribu Efraim.</p><p>Capsaim in tribu Efraim.</p><p>Cane in tribu Manasse.</p><p>Cariathiarim, quae et Cariathbaal, ciuitas saltuum, una de urbibus
Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim
<lb n="25"/> in miliario nono. de hac fuit Urias profeta, quem interfecit Ioacim in
Ierusalem, sicut Ieremias scribit. sed et in Paralipomenon libro filius
Sobal appellatur Cariathiarim.</p><p>Cision in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis.</p><note type="footnote">11 vgl. Z. 6</note><note type="footnote">8 l. Gabaon ugl. S. 49, 8; 173, 22 21 Camsaim ΒΗ 23 saltuum] saltiim Η
26 scripsit C</note><pb n="v.3.pt.1.p.117"/><note type="marginal">ACH</note><p>|| Cartha in tribu Zabulon, separata Leaitis.</p><lb n="110"/><p>Catta in tribu Zabulon, ciuitas separata Leuitis.</p><p>Cana usque ad Sidonem maiorem, est quippe et altera minor.
cuius distinctionem rnaior haec dicitur. fuit autem Cana in tribu Aser,
<lb n="5"/> ubi dominus noster atque saluator aquas uertit in uinurn, unde et Nathanael
uerus Israelita saluatoris testimonio comprobatur. et est hodie
oppidum in Galilaea gentium.</p><p>Cedes sortis Nefthalim, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorurn in Galilaea
super montem Nefthalim. sed et hanc cepit rex Assyriorum. quae
<lb n="10"/> nunc Cydissus appellatur, in uicesimo Tyri miliario iuxta Paneadem.</p><p>Cartham in tribu Nefthalim. ciuitas separata Leuitis.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Iudicum libro.</head><p>Cetron in tribu Zabulon, in qua pristini permansere cultores.</p><p>Carcar, ubi erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon. et est
<lb n="15"/> usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe
Petra distans.</p><p>Camon ciuitas Iair, in qua et sepultus est Iair, cum primum iudicasset
populum Israel, appellatur autem hodieque uicus Cimona in
campo latissimo sex milibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus
<lb n="20"/> Ptolomaidem.</p><p>Cison torrens iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum
est.</p><p>Cademi torrens. iuxta quem Deborra bellum gessit.</p><p>Coelas Titanorum, id est uallis gigantum, aduersus quos proeliatus
<lb n="25"/> est Dauid.</p><note type="footnote">1 Zabulon] + ciuitas Va 2 Cotta C1 17 &lt; Va 23 Debbora AH</note><pb n="v.3.pt.1.p.119"/><note type="marginal">ACH</note><p>Clauthmon, id est fletuum locus, a plancfeu noinen accipiens.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><p>Ceni regio Fylistiirn.</p><p>Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc uilla est
<lb n="5"/> Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, || uergens ad orientalem <note type="marginal">111</note>
plagam, ubi et Romanuni praesidium positum est.</p><p>Cedron. appellatur torrens siue uallis Cedron iuxta Ierusalem ad
orientalem plagam, cuius et Ioannis euangelista meminit.</p><p>Cyrene in finibus Aegypti, ad quem locum rex Assyriorum transtulit
<lb n="10"/> Damascenos.</p><p>Coa, quae est iuxta Aegyptum.</p><p>Carchedon, id est Carthago, cuius Esaias et Iezechiel in uisione
Tyri recordantur, pro qua in Hebraieo Tharsis scriptum est. sed et de
hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius diximus.</p><lb n="15"/><p>Coelas, id est uallis, Iosafat inter Ierusalem et montem Oliueti.
lege profetam Ioel.</p><p>Cedem in Iezechiel, quod Aquila et Symmachus interpretantur
orientem.</p><p>Cedar. in Iezechiel principes Cedar. sed et Ieremias et Esaias in
<lb n="20"/> uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. est autem regio in eremo
Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata.</p><note type="footnote">4 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 1, 2: Carmelus Graece dicitur et Latine,
Hebraice autem appellatur Chermel; et sunt duo montes qui uocantur hoc nomine.
alter in quo fuit Nabal Carmelius . . . alter iuxta Ptolemaidem . . . mari imminens,
in quo Elias propheta flexis genibus pluuias impetrauit; comm. in Jes 29, 17 ff.:
in montem Carmelum, qui Hebraice Chermel dicitur; et (1. est) in confinio Palaestinae
atque Phoenicis Ptolemaidi imminens. licet et alius . . . mons Carmelus
appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius 8 Joh 18, 1 12 ff. vgl. Hier. comm. in Jes
23, 1: pro Carthagine in Hebraeo scribitur Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt;
comm. in Ez 27, 12 13 f. Hier, quaest. in Gen S. 15, 4 ff.: Tharsis Josephus
Cilicas arbitratur, θ aspirationis literam uitiose a posteris in Tau dicens fuisse corrupta;
unde et metropolis eorum ciuitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa
19 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 2, 10: Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum,
quos nunc Saracenos uocant; comm. in Jes 60, 6 f.; comm. in Ez 27, 21</note><note type="footnote">4 quondam Carmelus ABCH 6 Romanorum C</note><pb n="v.3.pt.1.p.121"/><note type="marginal">ACH</note><p>Carioth in regione Moabitarum, sicut Ieremias scribit.</p><p>Cafarnaum iuxta stagnum Gennesar usque hodie oppidum in Galilaea
gentium situm in finibus Zabulon et Nefthalim.</p><p>Hucusque per C litteram, id est Graecum Kappa, legm debemus:
<lb n="5"/> per elementum Chi, quod aspirationem in se continet et a Latinis minimi
habetur, scribendurn pariter ac legendum.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><note type="marginal">135</note><p>Lasa terminus Chananaeorum circa Sodomam.</p><p>Luza in tribu Beniamin. quam postea Iacob cognominanit Bethel.
<lb n="10"/> est autem usque hodie uilla in sinistra parte uiae de Neapoli pergentibus
Aeliam.</p><p>Luza; haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Iosef iuxta
Sychem in tertio lapide Νέας πόλεως.</p><p>Lotan urbs ducum Edom.</p></div><lb n="15"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Numeris et Deuteronomio.</head><p>Lebona in deserto castra filiorum Israel.
Lobon locus solitudinis trans lordanem. in quo Moyses Deuteronomium
legit.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><lb n="20"/><p>Lachis in tribu Iudae. sed et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
meminit huius Esaias et Ieremias. et nunc est uilla in septimo
miliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam.</p><p>Lebna in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis, quam tenuit Iesus regeillius
interfecto. nunc est uilla in regione Eleutheropolitana qnae appellatur
<lb n="25"/> Lobna. scribit de hac et Esaias.</p><note type="footnote">9 ff. vgl. S. 41, 20—43, 8</note><note type="footnote">8 Sodomam Vallarsi Sidonem ACH</note><pb n="v.3.pt.1.p.123"/><note type="marginal">ACH</note><p>Lasaron. et haue cepit Iesus rege ipsius interfecto.</p><p>Lapis Boen filiorum Ruben. terminus tribus Iudae.</p><p>Laboth in tribu Iudae.</p><p>Lamas in tribu Iudae.</p><lb n="5"/><p>|| Labaoth in tribu Symeonis.</p><note type="marginal">136</note><p>Labanath in tribu Aser.</p><p>Lacum terminus Nefthalim.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Iudicum libro.</head><p>Laboemath, pro quo Aquila interpretatur ingressus Emath.</p><lb n="10"/><p>Lesern, hanc filii Dan ui captam cognominauerunt Dan.</p><p>Luza altera iuxta Bethel in terra Chettiim, quam condidit ille qui
abierat de Bethel, sicut narrat historia.</p><p>Lechi, pro quo Aquila et Theodotion interpretantur maxillam. de
qua iam et supra diximus.</p><lb n="15"/><p>Laisa. hanc filii Dan captam manu possederunt, cum esset proeul
a Sidone, et uocauerunt eam Dan. fuit autem terminus terrae Iudaeae
contra septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. meminit
huius et Esaias. sita est autem iuxta Paneadem, de qua lordanis fluuius
erumpit.</p></div><lb n="20"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><p>Lamattara ad quem locum Ionathan iacula dirigebat. pro quo
Aquila interpretatur ad signum, Symmachus ad condictum.</p><p>Ladabar ubi erat Memfibosthe,</p><p>Lodabar unde fuit Machir.</p><lb n="25"/><p>Libanus mons Foenices altissimus.</p><p>Luith. huius meminit Esaias. et est usque hodie uicus inter Areopolim
et Zoaram nomine Luitha.</p><note type="footnote">2 Ruben] + est autem AC 5 Laboth C 13 Lechi] + in tribu Iuda C
23 Memphybosthe (A)H Miphiboseth C 25 Phoenicis A(B)CH 27 Luita
(A)H &lt; C</note></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><pb n="v.3.pt.1.p.125"/><note type="marginal">ACH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><p>Messe regio Indiae, in qua habitauerunt filii Iectan filii Eber.</p><p>Mambre. haec est Chebron, iuxta quam sepultus est Abraam cum
Isaac et Iacob, de qua et supra diximus. Mambre autem uocabatur et
<lb n="5"/> unus amicorum Abraam.</p><p>Madiam urbs ab uno filiorum Abraam ex Chettura sie uocata. est
autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra
orientem maris rubri, unde uocantur || Madianaei et Madianaea regio. <note type="marginal">137</note>
legimus et filias lobab soceri Moysi filias Madiam. sed et alia ciuitas
<lb n="10"/> est ὁμώνυμος eius iuxta Arnonem et Areopolim, cuius nunc ruinae tantummodo
demonstrantur.</p><p>Moab ab uno filiorum Lot qui uocabatur Moab. urbs Arabiae, quae
nunc Areopolis dicitur, sie uocata est, cuius et supra meminimus. appellatur
autem Moab ex nomine urbis et regio, porro ipsa ciuitas quasi
<lb n="15"/> proprium uocabulum possidet Rabbath Moab, id est grandis Moab.</p><p>Masreca ciuitas regni Edom circa Gebalenen.</p><p>Mabsar. usque ad praesentem diem uicus grandis in regione Gebalena
appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens.</p><p>Magediel. et haec in regione Gebalena, possessa quondam a ducibus
<lb n="20"/> Edom.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Exodo.</head><p>Magdolus ad quam filii Israel, cum exissent de Aegypto, peruenerunt
antequam transirent mare rubrum, legimus et in Iezechiel: »de Mag-</p><note type="footnote">6 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 60, 6: Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam,
fertiles camelaruni, omnisque prouincia appellatur Saba; comm. in Ez 35, 1 ff.
<lb n="12"/> ff. vgl. Hier. comm. in Soph 8 ff.: Moab quae nunc Areopolis appellatur; comm.
in Jes 15, 1 13 f. vgl. Hier. comm. in Amos 2, 1 ff.: Moab uel metropolim Moabitarum
a qua tota est appellata prouincia uel uniuersam prouinciam</note><note type="footnote">6 Cethura ABC eettura Η 9 et Rhenferd haec ACH | homonymos A(BCH)</note><pb n="v.3.pt.1.p.127"/><note type="marginal">ACH</note><p>dolo usque Soenen«. porro Ieremias Iudaeos, qui
Babyloniorani impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert.</p><p>Merra, quod interpretatur amaritudo. est autem locus, in quo
amaras aquas iactu ligni Moyses in dulcem uertit saporem.</p></div><note type="marginal">CH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Numeris et Deuteronomio.</head><p>Memoriae, id est sepulcra, concupiscentiae castra filiorum Israel in
deserto, ubi post esum carnium ascendit ira dei super eos.</p><p>Maceloth castra filiorum Israel in solitudine.</p><p>Matheca castra filiorum Israel in solitudine.</p><lb n="10"/><p>Masuruth castra filiorum Israel in deserto.</p><p>Maththane, quae nunc dicitur Maschana. sita est autem in Arnone
duodecimo procul miliario contra orientalern plagam Medabus.</p><p>Misor ciuitas Og regis Basan. significat autem Misor loca plana
atque campestria.</p><lb n="15"/><p>|| Machanarath terminus urbis Amman, quae et Filadelfia dicitur.</p><note type="marginal">138</note><p>Madbares, quam nos uocamus eremum, hanc Hebraei Madbarim
nominant.</p><p>Misaida filiorum Iacim locus in solitudine, in quo obiit Aaron.</p></div><note type="marginal">ACH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><lb n="20"/><p>Maceda. in hac conclusit Iesus quinque reges in spelunca, quos
interfecit cum rege Maceda. quae fuit in tribu Iudae, et nunc est in
octauo miliario Eleutheropoleos contra solis ortum.</p><p>Madon ciuitas, in qua rex fuit Iobab, aduersus quem Iesus bellum
gessit.</p><note type="footnote">1 Syenem A Soenem C 17 uocant C</note><pb n="v.3.pt.1.p.129"/><note type="marginal">ACH</note><p>Massefa in tribu Iudae, apud quam habitabat Iefthae, iuxta Cariathiarim,
ubi quondam arca testainenti fuit, et Samuel populum iudicauit.
meminit huius et Ieremias.</p><p>Merrom aquae. ad quas exercitu praeparato castra sunt posita. est
<lb n="5"/> autem nunc uieus Merrus nomine in duodecimo miliario urbis Sebastae
iuxta Dothaim.</p><p>Masrefoth maim, pro quo Aquila Masrefoth aquae, Symmachus Masrefoth
maris interpretati sunt.</p><p>Machathi urbs Amorraeorum super Iordanem iuxta montem Aermon,
<lb n="10"/> de qua exterminare non ualuerunt filii Israel Machathaeum.</p><p>Marom. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
Α posita est et supra Marrus.</p><p>Mageddo. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
<note type="marginal">ACH</note> quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit
<lb n="15"/> eam, quia pristinos habitatores nequiuit expellere.</p><p>Misor, pro quo Aquila et Symmachus humilem interpretati sunt.
est autem ciuitas tribus Ruben, separata Leuitis in regione Gebalena.</p><p>Medaba usque hodie urbs Arabiae antiquum nomen retinens iuxta
Esebon.</p><lb n="20"/><p>|| Mefaath in tribu Beniamia. sed et alia est trans Iordanem in qua <note type="marginal">139</note>
praesidium Romanorum militum sedet propter uicinam solitudinem.</p><note type="footnote">12 vgl. Ζ. 5 18 f. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 2</note><note type="footnote">20 Mafaath ΑΗ 21 uiciniam solitudinis C(H)
Eusebius III.</note><pb n="v.3.pt.1.p.131"/><note type="marginal">ACH</note><p>Masfa in tribu Gad, separata Leuitis. est autem et alia nunc Masfa
in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens
ad tribum Iudae.</p><p>Manaim in tribu Gad, separata Leuitis in regione Galaaditide.</p><lb n="5"/><p>Moladab in tribu Iudae siue Symeonis.</p><p>Medemena in tribu Iudae, cuius meminit Esaias. et nunc est Menois
oppidum iuxta ciuitatem Gazam.</p><p>Magdala in tribu Iudae.</p><p>Maresa in tribu Iudae, cuius nunc tantummodo sunt ruinae in secundo
<lb n="10"/> lapide Eleutheropoleos.</p><p>Maon in tribu Iudae contra solis ortum Daromae.</p><p>Maroth in tribu Iudae.</p><p>Maddi in tribu Iudae.</p><p>Masfa in tribu Beniamin.</p><lb n="15"/><p>Machthoth in tribu Manasse.</p><p>Marala ascensus Zabulon.</p><p>Masan in tribu Aser iuxta Carmelum ad mare, ciuitas separata
Leuitis.</p><p>Meeleb terminus Nefthalim.</p><lb n="20"/><p>Magdiel in tribu Nefthalim. et hodieque paruus uicus ostenditur in
quinto miliario Dorae pergentibus Ptolomaidem.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iudicum.</head><p>Mosfethaim. pro quo Aquila interpretatur sortium, Symmachus uiciniarum.</p><lb n="25"/><p>|| More nomen est collis, de quo in libris Hebraicarum quaestionum <note type="marginal">140</note>
plenius disputatur.</p><note type="footnote">1 Messafa Α(C) Masafa H | Masfas Α Mesafa C 2 septentrionem] + est et
alia Vallarsi 4 Maanaim CΗ 20 et &lt; C 32 Mosfethain Α Mosfetham C |
uicinarum ΑCΗ</note><pb n="v.3.pt.1.p.133"/><note type="marginal">ACH</note><p>Mennith ubi lefthae proeliatus est. nunc auteni ostenditur Mannith
uilla in quarto lapide Esbus pergentibus Filadelfiam.</p><p>Machmas usque hodie uicas grandis ostenditur in finibus Aeliae
antiquum nomen retinens, nouem ab ea milibus distans iuxta uillam
<lb n="5"/> Rama.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><p>Messab hostile oppidum iuxta Gabaa.</p><p>Magdon siue Magron, ubi sedit Saul.</p><p>Massefa in Moab, ad quam profugus Dauid, cum Saulis insidias
<lb n="10"/> declinaret, ueuit.</p><p>Masereth in qua sedit Dauid, nunc deserta. pro quo Aquila interpretatur
munitiones, Symmachus refugia, Theodotion
Masbac hostilis ciuitas regis Adrazar.
Mela, id est Gemela, quam Aquila et Symmachus transferunt uallem
<lb n="15"/> salis. diximus de hac et supra.</p><p>Maacha regio regis Gesur.</p><p>Modeim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Maccabaei, quorum
hodieque ibidem sepulcra monstrantur. satis itaque miror quomodo
Antiochiae eorum reliquias ostendant, auf quo hoc nerto auctore sit creditum.</p><lb n="20"/><p>Mabsar Tyri, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur munitam
Tyrum.</p><p>Magao urbs quam aedificauit Salomon.</p><p>Meeber, pro quo Aquila transtulit ἀπὸ πέραν, Symmachus ἐξ ἐναντίας,
id est trans uel de contra.</p><lb n="25"/><p>Maces urbs unius principum Salomonis.</p><note type="footnote">15 S. 72, 2 18 ff. vgl. Vallarsi zu d. St.</note><note type="footnote">1 Manith Va 6 è AH*H1 14 transtulerunt C. 15 salinarum C
20 Mapser Α 21 trans] l. &lt;de&gt; trans?</note><pb n="v.3.pt.1.p.135"/><note type="marginal">ACH</note><p>Mello ciuitas quam aedificauit Salomon. porro Symmachus et Theodotion
adimpletionem transtulerunt. et de hac in libris Hebraicarum quaestionum
plenius dicitur.</p><p>|| Maedam ciuitas quam aedificauit Salomon.</p><lb n="141"/><lb n="5"/><p>Memfis ciuitas Aegypti. cuius Osee et Iezechiel et Ieremias profetae
recordantur. sed et Iudaei qui cum Ieremia de Ierosolymis profugi
exierant, habitauerunt in Memfis.</p><p>Machaas in Osee, pro quo Aquila et Symmachus concupiscentias
interpretantur.</p><lb n="10"/><p>Miletus ciuitas Asiae, de qua Iezechiel scribit.</p><p>Mariboth cuius meminit Iezechiel dicens: »usque ad aquam Mariboth«,
pro quo Aquila lites, Symmachus iurgia uel contradictiones interpretantur.</p><p>Morasthi unde fuit Michaeas profeta. est autem uicus contra
<lb n="15"/> orientem Eleutheropoleos.</p><p>Masagam regio Moabitarum, ut scribit Ieremias.</p><p>Misor regio Moab iuxta Ieremiam.</p><note type="marginal">AH</note><p>Mofath regio Moabitarum, sicut in Ieremia legimus. posita est autem
et supra Mefaath.</p><lb n="20"/><p>Maon regio Moabitarum iuxta Ieremiam.</p><note type="marginal">ACH</note><p>Melchom idolum Ammanitarum, sicut scribit Ieremias.</p><p>Magedan ad cuius fines Matthaeus euangelista scribit dominum
peruenisse. sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. nunc autem
regio dicitur Magedena circa Gerasam.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><lb n="25"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De quinque libris Moysi.</head><p>Naid terra in qua habitauit Cain. uertitur autem in σάλον, id est
motum siue, fluctuationem.</p><note type="footnote">10 vgl. Hier. comm. in Ez 27, 18 14 vgl. Hier. comm. in Mich praef.:
Morasthi, qui usque hodie iuxta Eleutheropohm urbem Palaestinae haud grandis
est uiculus; ep. 108, 14: Morasthim sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc
ecclesiam 21 vgl. Hier. comm. in Amos 2, 14f.: idolum Ammonitarum, quod
uocatur Melchom</note><note type="footnote">1 Melo Α 10 Iezechiel] + dicens Η 11 Marimoth Η 19 Mesa H
21 Melchon (A)C Melconi. (dolum H | Ieremias] + de Euangeliis La 25 de
Pentateuco (B*)B¹</note><pb n="v.3.pt.1.p.137"/><note type="marginal">ACH</note><p>Nineue urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra
Sennaar. est et alia usque hodie ciuitas Iudaeorum nomine Nineue in
angulo Arabiae, quam nunc corrupte Neneuen uocant.</p><p>Naaliel iuxta Arnonem castra filiorum Israel.</p><lb n="5"/><p>Nabau, quod Hebraice dicitur Nebo, mons super Iordanem contra
Iericho in terra Moab, ubi Moyses mortuus est. et usque hodie ostenditur
in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam.</p><p>|| Nabo ciuitas filiorum Ruben in regione Galaad, cuius meminit <lb n="142"/>
Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. est uero et cuiusdam uiri
<lb n="10"/> uocabulum Nabau, qui Canath et ceteros uicos qui circa eam erant ex
suo nomine nuncupauit Naboth. sed et usque hodie desertus ostenditur
locus Naba distans a ciuitate Esbus milibus octo contra meridianam
plagam.</p><p>Nageb. auster apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus
<lb n="15"/> interpretatus est meridiem. sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos
tribus uocabulis appellatur Nageb Theman Darom, quod nos possumus
austrum africum et meridiem siue eurum interpretari.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><p>Nefeddor, quod Symmachus interpretatur maritimam. Dor autem
<lb n="20"/>est oppidum iam desertum in nono miliario Caesareae pergentibus Ptolomaidem.</p><p>Naftho nomen fontis in tribu Beniamin.</p><p>Naam ciuitas tribus Iudae.</p><p>Neesib in tribu Iudae, quae nunc uocatur Nasibi, in septimo miliario
<lb n="25"/> Eleutheropoleos pergentibus Chebron.</p><p>Nepsam in tribu Iudae.</p><p>Naaratha in tribu Efraim. et nunc est Naorath uillula Iudaeorum
in quinto miliario Ierichus.</p><note type="footnote">10 ff. vgl. Hier comm. in Jes 15, 2: super Nabo et super Medaba, nobiles
ciuitates . . . . in Nabo enim erat Chamos idolum consecratum etc. 15 ff. vgl.
Hier. comm. in Amos 2. 11 ff.: ad australem partem, quod interpretatur Theman.
quae prouincia non solum Theman, sed et Darom et Nageb dicitur, eo quod eurum
et austrum africumque respiciat</note><note type="footnote">3 correpte Va | Neneuen La Neue Α Neuen C Nineuen H 5 supra Η
7 occidentalem Vallarsi 16 appelletur Η 19 maritimam] + &lt;Dor&gt;? 24 l.
Nesib 27 Narath Α Naarta C Naurath Η</note><pb n="v.3.pt.1.p.139"/><note type="marginal">ACH</note><p>Nafeth in tribu Manasse.</p><p>Naalol in tribu Zabulon ciuitas separata Leuitis.</p><p>Neceb in tribu Nefthalim.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iudicum.</head><lb n="5"/><p>Neela. de hac alienigenas Zabulon non quiuit expellere. est hodieque
in regione Batanaea uiculus nomine Neila.</p><p>Nabe siue Nobba, ad quam ascendit Gedeon, urbs sacerdotibus
separata, quam postea legimus Saulis furore subuersam.</p><p>Nemra ciuitas tribus Ruben in terra Galaad. est usque ad praesens
<lb n="10"/> uicus grandis Namara in regione Batanaea.</p><p>|| De Regnorum libris.</p><lb n="143"/><p>Nauioth locus in Rama, ubi Dauid sedit. et de hoc in libris Herbraicarum
quaestionum diximus.</p><p>Nachon. area Nachon, pro quo Aquila interpretatur area
<lb n="15"/>praeparata.</p><p>Nefath ciuitas unius principum Salomonis.</p><p>Nerigel. et hanc exstruxerunt in regione Iudaeae Samaritani, qui
de Babylonia sunt profecti.</p><p>Nezab quam condiderunt Euaei in terra Iudaea.</p><lb n="20"/><p>Nesarech idolum Assyriorum.
Nemerim, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias.
nunc autem est uicus nomine Bennamarim ad septemtrionalem plagam
Zoarae.</p><p>Nebeotb regio de qua scribit Esaias.</p></div><lb n="25"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Euangeliis.</head><p>Nazareth, unde et dominus noster atque saluator Nazaraeus uocatus
est. sed et nos apud ueteres quasi pro opprobrio Nazaraei dicebamur,
<note type="footnote">7 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum
occisorum 21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 6: Nemrim . . . hoc oppidum super
mare mortuum est, salsis aquis et ob hoc ipsum sterilibus
20 Nesareth AB(?)(C)H 22 Bennamerim Α(Η) 25 &lt; AC 26 atque
&lt; ACH 27 Nazorei C</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.141"/>
quos nunc Christianos uocant. est autem usque hodie in Galilaea uiculus
contra Legionem, in quinto decimo eius miliario, ad orientalem
plagam iuxta montem Thabor nomine Nazara.
Naim oppidum in quo filium uiduae a mortuis dominus suscitauit.
usque hodie in secundo miliario Thabor niontis ostenditur contra
meridiem iuxta Aendor.</p></div></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro ludicum.</head><lb n="158"/><p>Xil in tribu Iudae.</p></div></div></div></body></text></TEI>