ACH|| De Pentateucho. 108 Carnaim. Astaroth Carnaim. nunc uicus est grandis in angulo Batanaeae, et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis, traduntque ibi fuisse domum lob. sed et supra meminimus Carnaeae uiculi in nono ab Aelia miliario. AC Cades, ubi fons iudicii est, et Cades Barne in deserto, quae coniungitur ciuitati Petrae in Arabia. ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. monstratur ibidem usque in praesentem dieni sepulcrum Mariae. sed et principes Amalec ibi a Chodollagomor caesi sunt. ACH Cene regio principum Idumaeorum. Cariathaim ciuitas, quam exstruxerunt filii Ruben. nunc autem est uicus Christianis omnibus florens iuxta Medabam urbem Arabiae et appellatur Coraiatha in decimo miliario supradictae urbis contra occidentalem plagam, uicinus eius loci, qui appellatur Bare. Cariatharbe, id est uillula quattuor, quae et Chebron: de qua iam supra diximus. Canath uicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur, quem cum cepisset 109 Xabau, appellauit Xaboth. fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitide iuxta Bostram. 6 ff. vgl. Hier. comm. in Ez 38, 23 ff.: Cades autem, quae in libro Iosue appellatur Cades-Barne, in deserto est quod extenditur usque ad urbem Petram 11 l. Cenez? 11 Coroiatha AC Eoraiatat Η* (-ta H1) 16 Cariath arbeae A)C(H) | uillula] ciuitas C 18 Cannatha ΒΗ Chanatha C Eusebiua III. ACH Catatachrysea, id est ad aurea; sunt autem montes auri fertiles in deserto procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur. sed et metallo aeris Faeno, quod nostro tempore corruit, montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos aestimant. Cademoth desertum, ex quo loco misit legatos Moyses ad Seon regem Amorraeorum. Cariath uicus, qui sub Gaba metropoli fuit. Cedes ciuitas, quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto. est autem in sorte tribus Iudae. Cademoth altera, ciuitas filiorum Ruben. Cedson in tribu Ruben, urbs separata Leuitis. De libro Iesu. Capseel in tribu Iudae. Cina in tribu Iudae. Ceila in tribu Iudae, ubi quondam sedit Dauid. et nunc est uilla Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron quasi in octauo miliario, in qua sepulcrum monstratur profetae Abbacuc. Cariathbaal ciuitas Iarim in tribu Iudae. Cana in tribu Efraim. Capsaim in tribu Efraim. Cane in tribu Manasse. Cariathiarim, quae et Cariathbaal, ciuitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim in miliario nono. de hac fuit Urias profeta, quem interfecit Ioacim in Ierusalem, sicut Ieremias scribit. sed et in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim. Cision in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. 11 vgl. Z. 6 8 l. Gabaon ugl. S. 49, 8; 173, 22 21 Camsaim ΒΗ 23 saltuum] saltiim Η 26 scripsit C ACH || Cartha in tribu Zabulon, separata Leaitis. Catta in tribu Zabulon, ciuitas separata Leuitis. Cana usque ad Sidonem maiorem, est quippe et altera minor. cuius distinctionem rnaior haec dicitur. fuit autem Cana in tribu Aser, ubi dominus noster atque saluator aquas uertit in uinurn, unde et Nathanael uerus Israelita saluatoris testimonio comprobatur. et est hodie oppidum in Galilaea gentium. Cedes sortis Nefthalim, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorurn in Galilaea super montem Nefthalim. sed et hanc cepit rex Assyriorum. quae nunc Cydissus appellatur, in uicesimo Tyri miliario iuxta Paneadem. Cartham in tribu Nefthalim. ciuitas separata Leuitis. De Iudicum libro. Cetron in tribu Zabulon, in qua pristini permansere cultores. Carcar, ubi erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon. et est usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe Petra distans. Camon ciuitas Iair, in qua et sepultus est Iair, cum primum iudicasset populum Israel, appellatur autem hodieque uicus Cimona in campo latissimo sex milibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus Ptolomaidem. Cison torrens iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est. Cademi torrens. iuxta quem Deborra bellum gessit. Coelas Titanorum, id est uallis gigantum, aduersus quos proeliatus est Dauid. 1 Zabulon] + ciuitas Va 2 Cotta C1 17 < Va 23 Debbora AH ACH Clauthmon, id est fletuum locus, a plancfeu noinen accipiens. De Regnorum libris. Ceni regio Fylistiirn. Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc uilla est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, || uergens ad orientalem 111 plagam, ubi et Romanuni praesidium positum est. Cedron. appellatur torrens siue uallis Cedron iuxta Ierusalem ad orientalem plagam, cuius et Ioannis euangelista meminit. Cyrene in finibus Aegypti, ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos. Coa, quae est iuxta Aegyptum. Carchedon, id est Carthago, cuius Esaias et Iezechiel in uisione Tyri recordantur, pro qua in Hebraieo Tharsis scriptum est. sed et de hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius diximus. Coelas, id est uallis, Iosafat inter Ierusalem et montem Oliueti. lege profetam Ioel. Cedem in Iezechiel, quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem. Cedar. in Iezechiel principes Cedar. sed et Ieremias et Esaias in uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. 4 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 1, 2: Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur Chermel; et sunt duo montes qui uocantur hoc nomine. alter in quo fuit Nabal Carmelius . . . alter iuxta Ptolemaidem . . . mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluuias impetrauit; comm. in Jes 29, 17 ff.: in montem Carmelum, qui Hebraice Chermel dicitur; et (1. est) in confinio Palaestinae atque Phoenicis Ptolemaidi imminens. licet et alius . . . mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius 8 Joh 18, 1 12 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 23, 1: pro Carthagine in Hebraeo scribitur Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt; comm. in Ez 27, 12 13 f. Hier, quaest. in Gen S. 15, 4 ff.: Tharsis Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis literam uitiose a posteris in Tau dicens fuisse corrupta; unde et metropolis eorum ciuitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa 19 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 2, 10: Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Saracenos uocant; comm. in Jes 60, 6 f.; comm. in Ez 27, 21 4 quondam Carmelus ABCH 6 Romanorum C ACH Carioth in regione Moabitarum, sicut Ieremias scribit. Cafarnaum iuxta stagnum Gennesar usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm in finibus Zabulon et Nefthalim. Hucusque per C litteram, id est Graecum Kappa, legm debemus: per elementum Chi, quod aspirationem in se continet et a Latinis minimi habetur, scribendurn pariter ac legendum. De Genesi. 135 Lasa terminus Chananaeorum circa Sodomam. Luza in tribu Beniamin. quam postea Iacob cognominanit Bethel. est autem usque hodie uilla in sinistra parte uiae de Neapoli pergentibus Aeliam. Luza; haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Iosef iuxta Sychem in tertio lapide Νέας πόλεως. Lotan urbs ducum Edom. De Numeris et Deuteronomio. Lebona in deserto castra filiorum Israel. Lobon locus solitudinis trans lordanem. in quo Moyses Deuteronomium legit. De libro Iesu. Lachis in tribu Iudae. sed et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. meminit huius Esaias et Ieremias. et nunc est uilla in septimo miliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam. Lebna in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis, quam tenuit Iesus regeillius interfecto. nunc est uilla in regione Eleutheropolitana qnae appellatur Lobna. scribit de hac et Esaias. 9 ff. vgl. S. 41, 20—43, 8 8 Sodomam Vallarsi Sidonem ACH ACH Lasaron. et haue cepit Iesus rege ipsius interfecto. Lapis Boen filiorum Ruben. terminus tribus Iudae. Laboth in tribu Iudae. Lamas in tribu Iudae. || Labaoth in tribu Symeonis. 136 Labanath in tribu Aser. Lacum terminus Nefthalim. De Iudicum libro. Laboemath, pro quo Aquila interpretatur ingressus Emath. Lesern, hanc filii Dan ui captam cognominauerunt Dan. Luza altera iuxta Bethel in terra Chettiim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia. Lechi, pro quo Aquila et Theodotion interpretantur maxillam. de qua iam et supra diximus. Laisa. hanc filii Dan captam manu possederunt, cum esset proeul a Sidone, et uocauerunt eam Dan. fuit autem terminus terrae Iudaeae contra septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. meminit huius et Esaias. sita est autem iuxta Paneadem, de qua lordanis fluuius erumpit. De Regnorum libris. Lamattara ad quem locum Ionathan iacula dirigebat. pro quo Aquila interpretatur ad signum, Symmachus ad condictum. Ladabar ubi erat Memfibosthe, Lodabar unde fuit Machir. Libanus mons Foenices altissimus. Luith. huius meminit Esaias. et est usque hodie uicus inter Areopolim et Zoaram nomine Luitha. 2 Ruben] + est autem AC 5 Laboth C 13 Lechi] + in tribu Iuda C 23 Memphybosthe (A)H Miphiboseth C 25 Phoenicis A(B)CH 27 Luita (A)H < C ACH De Genesi. Messe regio Indiae, in qua habitauerunt filii Iectan filii Eber. Mambre. haec est Chebron, iuxta quam sepultus est Abraam cum Isaac et Iacob, de qua et supra diximus. Mambre autem uocabatur et unus amicorum Abraam. Madiam urbs ab uno filiorum Abraam ex Chettura sie uocata. est autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra orientem maris rubri, unde uocantur || Madianaei et Madianaea regio. 137 legimus et filias lobab soceri Moysi filias Madiam. sed et alia ciuitas est ὁμώνυμος eius iuxta Arnonem et Areopolim, cuius nunc ruinae tantummodo demonstrantur. Moab ab uno filiorum Lot qui uocabatur Moab. urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur, sie uocata est, cuius et supra meminimus. appellatur autem Moab ex nomine urbis et regio, porro ipsa ciuitas quasi proprium uocabulum possidet Rabbath Moab, id est grandis Moab. Masreca ciuitas regni Edom circa Gebalenen. Mabsar. usque ad praesentem diem uicus grandis in regione Gebalena appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens. Magediel. et haec in regione Gebalena, possessa quondam a ducibus Edom. De Exodo. Magdolus ad quam filii Israel, cum exissent de Aegypto, peruenerunt antequam transirent mare rubrum, legimus et in Iezechiel: »de Mag- 6 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 60, 6: Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelaruni, omnisque prouincia appellatur Saba; comm. in Ez 35, 1 ff. ff. vgl. Hier. comm. in Soph 8 ff.: Moab quae nunc Areopolis appellatur; comm. in Jes 15, 1 13 f. vgl. Hier. comm. in Amos 2, 1 ff.: Moab uel metropolim Moabitarum a qua tota est appellata prouincia uel uniuersam prouinciam 6 Cethura ABC eettura Η 9 et Rhenferd haec ACH | homonymos A(BCH) ACH dolo usque Soenen«. porro Ieremias Iudaeos, qui Babyloniorani impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert. Merra, quod interpretatur amaritudo. est autem locus, in quo amaras aquas iactu ligni Moyses in dulcem uertit saporem. CH De Numeris et Deuteronomio. Memoriae, id est sepulcra, concupiscentiae castra filiorum Israel in deserto, ubi post esum carnium ascendit ira dei super eos. Maceloth castra filiorum Israel in solitudine. Matheca castra filiorum Israel in solitudine. Masuruth castra filiorum Israel in deserto. Maththane, quae nunc dicitur Maschana. sita est autem in Arnone duodecimo procul miliario contra orientalern plagam Medabus. Misor ciuitas Og regis Basan. significat autem Misor loca plana atque campestria. || Machanarath terminus urbis Amman, quae et Filadelfia dicitur. 138 Madbares, quam nos uocamus eremum, hanc Hebraei Madbarim nominant. Misaida filiorum Iacim locus in solitudine, in quo obiit Aaron. ACH De libro Iesu. Maceda. in hac conclusit Iesus quinque reges in spelunca, quos interfecit cum rege Maceda. quae fuit in tribu Iudae, et nunc est in octauo miliario Eleutheropoleos contra solis ortum. Madon ciuitas, in qua rex fuit Iobab, aduersus quem Iesus bellum gessit. 1 Syenem A Soenem C 17 uocant C ACH Massefa in tribu Iudae, apud quam habitabat Iefthae, iuxta Cariathiarim, ubi quondam arca testainenti fuit, et Samuel populum iudicauit. meminit huius et Ieremias. Merrom aquae. ad quas exercitu praeparato castra sunt posita. est autem nunc uieus Merrus nomine in duodecimo miliario urbis Sebastae iuxta Dothaim. Masrefoth maim, pro quo Aquila Masrefoth aquae, Symmachus Masrefoth maris interpretati sunt. Machathi urbs Amorraeorum super Iordanem iuxta montem Aermon, de qua exterminare non ualuerunt filii Israel Machathaeum. Marom. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. Α posita est et supra Marrus. Mageddo. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. ACH quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit eam, quia pristinos habitatores nequiuit expellere. Misor, pro quo Aquila et Symmachus humilem interpretati sunt. est autem ciuitas tribus Ruben, separata Leuitis in regione Gebalena. Medaba usque hodie urbs Arabiae antiquum nomen retinens iuxta Esebon. || Mefaath in tribu Beniamia. sed et alia est trans Iordanem in qua 139 praesidium Romanorum militum sedet propter uicinam solitudinem. 12 vgl. Ζ. 5 18 f. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 2 20 Mafaath ΑΗ 21 uiciniam solitudinis C(H) Eusebius III. ACH Masfa in tribu Gad, separata Leuitis. est autem et alia nunc Masfa in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens ad tribum Iudae. Manaim in tribu Gad, separata Leuitis in regione Galaaditide. Moladab in tribu Iudae siue Symeonis. Medemena in tribu Iudae, cuius meminit Esaias. et nunc est Menois oppidum iuxta ciuitatem Gazam. Magdala in tribu Iudae. Maresa in tribu Iudae, cuius nunc tantummodo sunt ruinae in secundo lapide Eleutheropoleos. Maon in tribu Iudae contra solis ortum Daromae. Maroth in tribu Iudae. Maddi in tribu Iudae. Masfa in tribu Beniamin. Machthoth in tribu Manasse. Marala ascensus Zabulon. Masan in tribu Aser iuxta Carmelum ad mare, ciuitas separata Leuitis. Meeleb terminus Nefthalim. Magdiel in tribu Nefthalim. et hodieque paruus uicus ostenditur in quinto miliario Dorae pergentibus Ptolomaidem. De libro Iudicum. Mosfethaim. pro quo Aquila interpretatur sortium, Symmachus uiciniarum. || More nomen est collis, de quo in libris Hebraicarum quaestionum 140 plenius disputatur. 1 Messafa Α(C) Masafa H | Masfas Α Mesafa C 2 septentrionem] + est et alia Vallarsi 4 Maanaim CΗ 20 et < C 32 Mosfethain Α Mosfetham C | uicinarum ΑCΗ ACH Mennith ubi lefthae proeliatus est. nunc auteni ostenditur Mannith uilla in quarto lapide Esbus pergentibus Filadelfiam. Machmas usque hodie uicas grandis ostenditur in finibus Aeliae antiquum nomen retinens, nouem ab ea milibus distans iuxta uillam Rama. De Regnorum libris. Messab hostile oppidum iuxta Gabaa. Magdon siue Magron, ubi sedit Saul. Massefa in Moab, ad quam profugus Dauid, cum Saulis insidias declinaret, ueuit. Masereth in qua sedit Dauid, nunc deserta. pro quo Aquila interpretatur munitiones, Symmachus refugia, Theodotion Masbac hostilis ciuitas regis Adrazar. Mela, id est Gemela, quam Aquila et Symmachus transferunt uallem salis. diximus de hac et supra. Maacha regio regis Gesur. Modeim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Maccabaei, quorum hodieque ibidem sepulcra monstrantur. satis itaque miror quomodo Antiochiae eorum reliquias ostendant, auf quo hoc nerto auctore sit creditum. Mabsar Tyri, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur munitam Tyrum. Magao urbs quam aedificauit Salomon. Meeber, pro quo Aquila transtulit ἀπὸ πέραν, Symmachus ἐξ ἐναντίας, id est trans uel de contra. Maces urbs unius principum Salomonis. 15 S. 72, 2 18 ff. vgl. Vallarsi zu d. St. 1 Manith Va 6 è AH*H1 14 transtulerunt C. 15 salinarum C 20 Mapser Α 21 trans] l. trans? ACH Mello ciuitas quam aedificauit Salomon. porro Symmachus et Theodotion adimpletionem transtulerunt. et de hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius dicitur. || Maedam ciuitas quam aedificauit Salomon. Memfis ciuitas Aegypti. cuius Osee et Iezechiel et Ieremias profetae recordantur. sed et Iudaei qui cum Ieremia de Ierosolymis profugi exierant, habitauerunt in Memfis. Machaas in Osee, pro quo Aquila et Symmachus concupiscentias interpretantur. Miletus ciuitas Asiae, de qua Iezechiel scribit. Mariboth cuius meminit Iezechiel dicens: »usque ad aquam Mariboth«, pro quo Aquila lites, Symmachus iurgia uel contradictiones interpretantur. Morasthi unde fuit Michaeas profeta. est autem uicus contra orientem Eleutheropoleos. Masagam regio Moabitarum, ut scribit Ieremias. Misor regio Moab iuxta Ieremiam. AH Mofath regio Moabitarum, sicut in Ieremia legimus. posita est autem et supra Mefaath. Maon regio Moabitarum iuxta Ieremiam. ACH Melchom idolum Ammanitarum, sicut scribit Ieremias. Magedan ad cuius fines Matthaeus euangelista scribit dominum peruenisse. sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. nunc autem regio dicitur Magedena circa Gerasam. De quinque libris Moysi. Naid terra in qua habitauit Cain. uertitur autem in σάλον, id est motum siue, fluctuationem. 10 vgl. Hier. comm. in Ez 27, 18 14 vgl. Hier. comm. in Mich praef.: Morasthi, qui usque hodie iuxta Eleutheropohm urbem Palaestinae haud grandis est uiculus; ep. 108, 14: Morasthim sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc ecclesiam 21 vgl. Hier. comm. in Amos 2, 14f.: idolum Ammonitarum, quod uocatur Melchom 1 Melo Α 10 Iezechiel] + dicens Η 11 Marimoth Η 19 Mesa H 21 Melchon (A)C Melconi. (dolum H | Ieremias] + de Euangeliis La 25 de Pentateuco (B*)B¹ ACH Nineue urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar. est et alia usque hodie ciuitas Iudaeorum nomine Nineue in angulo Arabiae, quam nunc corrupte Neneuen uocant. Naaliel iuxta Arnonem castra filiorum Israel. Nabau, quod Hebraice dicitur Nebo, mons super Iordanem contra Iericho in terra Moab, ubi Moyses mortuus est. et usque hodie ostenditur in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam. || Nabo ciuitas filiorum Ruben in regione Galaad, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. est uero et cuiusdam uiri uocabulum Nabau, qui Canath et ceteros uicos qui circa eam erant ex suo nomine nuncupauit Naboth. sed et usque hodie desertus ostenditur locus Naba distans a ciuitate Esbus milibus octo contra meridianam plagam. Nageb. auster apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus interpretatus est meridiem. sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos tribus uocabulis appellatur Nageb Theman Darom, quod nos possumus austrum africum et meridiem siue eurum interpretari. De libro Iesu. Nefeddor, quod Symmachus interpretatur maritimam. Dor autem est oppidum iam desertum in nono miliario Caesareae pergentibus Ptolomaidem. Naftho nomen fontis in tribu Beniamin. Naam ciuitas tribus Iudae. Neesib in tribu Iudae, quae nunc uocatur Nasibi, in septimo miliario Eleutheropoleos pergentibus Chebron. Nepsam in tribu Iudae. Naaratha in tribu Efraim. et nunc est Naorath uillula Iudaeorum in quinto miliario Ierichus. 10 ff. vgl. Hier comm. in Jes 15, 2: super Nabo et super Medaba, nobiles ciuitates . . . . in Nabo enim erat Chamos idolum consecratum etc. 15 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 2. 11 ff.: ad australem partem, quod interpretatur Theman. quae prouincia non solum Theman, sed et Darom et Nageb dicitur, eo quod eurum et austrum africumque respiciat 3 correpte Va | Neneuen La Neue Α Neuen C Nineuen H 5 supra Η 7 occidentalem Vallarsi 16 appelletur Η 19 maritimam] + ? 24 l. Nesib 27 Narath Α Naarta C Naurath Η ACH Nafeth in tribu Manasse. Naalol in tribu Zabulon ciuitas separata Leuitis. Neceb in tribu Nefthalim. De libro Iudicum. Neela. de hac alienigenas Zabulon non quiuit expellere. est hodieque in regione Batanaea uiculus nomine Neila. Nabe siue Nobba, ad quam ascendit Gedeon, urbs sacerdotibus separata, quam postea legimus Saulis furore subuersam. Nemra ciuitas tribus Ruben in terra Galaad. est usque ad praesens uicus grandis Namara in regione Batanaea. || De Regnorum libris. Nauioth locus in Rama, ubi Dauid sedit. et de hoc in libris Herbraicarum quaestionum diximus. Nachon. area Nachon, pro quo Aquila interpretatur area praeparata. Nefath ciuitas unius principum Salomonis. Nerigel. et hanc exstruxerunt in regione Iudaeae Samaritani, qui de Babylonia sunt profecti. Nezab quam condiderunt Euaei in terra Iudaea. Nesarech idolum Assyriorum. Nemerim, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. nunc autem est uicus nomine Bennamarim ad septemtrionalem plagam Zoarae. Nebeotb regio de qua scribit Esaias. De Euangeliis. Nazareth, unde et dominus noster atque saluator Nazaraeus uocatus est. sed et nos apud ueteres quasi pro opprobrio Nazaraei dicebamur, 7 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum 21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 6: Nemrim . . . hoc oppidum super mare mortuum est, salsis aquis et ob hoc ipsum sterilibus 20 Nesareth AB(?)(C)H 22 Bennamerim Α(Η) 25 < AC 26 atque < ACH 27 Nazorei C quos nunc Christianos uocant. est autem usque hodie in Galilaea uiculus contra Legionem, in quinto decimo eius miliario, ad orientalem plagam iuxta montem Thabor nomine Nazara. Naim oppidum in quo filium uiduae a mortuis dominus suscitauit. usque hodie in secundo miliario Thabor niontis ostenditur contra meridiem iuxta Aendor. De libro ludicum. Xil in tribu Iudae.