<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p rend="indent">Deinde post dies paucos Pudens, miles
					optio praepositus carceris, qui nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in
					nobis, multos ad nos admittebat, ut et nos et illi inuicem refrigeraremus. ut autem proximauit dies
					muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram
					mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae
					mouerent uniuersam creaturam. ego dolebam pro infelici senecta eius, </p></div></div></body></text></TEI>