Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur: et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit, et factus est populus immensus. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo, et extraxit me de gradu, supplicans: Miserere infanti. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat: Parce, inquit, canis patris tui: parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute Imperatorum. et ego respondi: Non facio. Hilarianus, Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano deici, et uirga percussit. et doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta eius misera. tunc nos uniuersos pronuntiat, et damnat ad bestias: et hilares descendimus ad carcerem. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere, et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. sed pater dare noluit. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderat, neque mihi feruorem fecerunt: ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer. Post dies paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox, et nominaui Dinocraten: et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc; et dolui commemorata casus eius. et cognoui me statim dignam esse, et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum, et ingemiscere ad Dominum. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. uideo Dinocraten exeuntem de loco tenebroso, ubi et complura loca erant tenebrosa, aestuantem valde et sitientem, sordido uultu et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit, ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus. pro hoc ergo orationem feceram: et inter me et illum grande erat diastema, ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus. erat deinde in ipso loco ubi Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri: et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. et experrecta sum et cognoui fratrem meum laborare. sed fidebam me profuturam labori eius: et orabam pro eo omnibus diebus quousque transi- uimus in carcerem castrensem: munere enim castrensi eramus pugnaturi: natale tunc Getae Caesaris. et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrymans ut mihi donaretur. Die quo in neruo mansimus, ostensum est mihi hoc. uideo locum illum quem retro uideram, et Dinocraten mundo corpore, bene uestitum, refrigerantem; et ubi erat uulnus, uideo cicatricem: et piscinam illam quam retro uideram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione: et super margine fiala aurea plena aqua; et accessit Dinocrates, et de ea bibere coepit: quae fiala non deficiebat. et satiatus accessit de aqua ludere more infantium gaudens. et experrecta sum. tunc intellexi translatum eum esse de poena. Deinde post dies paucos Pudens, miles optio praepositus carceris, qui nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis, multos ad nos admittebat, ut et nos et illi inuicem refrigeraremus. ut autem proximauit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae mouerent uniuersam creaturam. ego dolebam pro infelici senecta eius, Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc uenisse Pomponium diaconum ad ostium carceris, et pulsare uehementer. et exiui ad eum, et aperui ei: qui erat uestitus discinctam candidam, habens multiplices galliculas. et dixit mihi: Perpetua, te exspectamus: ueni. et tenuit mihi manum, et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. uix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum, et induxit me in media arena. et dixit mihi: Noli pauere; hic sum tecum, et conlaboro tecum. et abiit. et adspicio populum ingentem adtonitum. et quia sciebam me ad bestias datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. et exiuit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori adiutores et fautores mei. et expoliata sum, et facta sum masculus. et coeperunt me fautores mei oleo defrigere, quomodo solent in agonem: et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem. et exiuit uir quidam mirae magnitudinis, ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus purpuram inter duos clauos per medium pectus, habens galliculas multiformes ex auro et argento factas: efferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. et petiit silentium, et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; et, si hunc uicerit, accipiet ramum istum. et recessit. et accessio. mus ad inuicem, et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat: ego autem illi calcibus faciem caedebam. et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi moram fieri, iunxi manus, ut digitos in digitos mitterem. et adprehendi illi caput, et cecidit in faciem; et calcaui illi caput. et coepit populus clamare, et fautores mei psallere. et accessi ad lanistam, et accepi ramum. et osculatus est me, et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum: et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam: sed sciebam mihi esse uictoriam. hoc usque in pridie muneris egi: ipsius autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat.