<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p rend="indent">Puellis
					autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparauit: sexui
					earum etiam de bestia aemulatus. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit
					populus, alteram respiciens queam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. ita
					reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est, et concidit in lumbos. et ubi sedit
					tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit, pudoris potius memor quam doloris.
					dehinc requisita, et dispersos capillos infibulauit. non enim decebat martyram sparsis capillis
					pati, ne in sua gloria plangere uideretur. ita surrexit, et elisam Felicitatem cum uidisset
					accessit, et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt, et populi duritia
					deuicta reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico
					nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita (adeo in Spiritu et in extasi
					fuerat) circumspicere coepit, et instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad
					uaccam illam, nescio. et cum audisset quod iam <pb facs="MN5140ucmf_2_0116"/>euenerat, non prius
					credidit, nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. exinde accersitum
					fratrem suum et illum catechuminum adlocuta est, dicens; In fide state, et inuicem omnes diligite;
					et passionibus nostris ne scandaliemini </p></div></div></body></text></TEI>