<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p rend="indent">Quoniam ergo permisit et permittendo
					uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigne ad supplementum tantae
					gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius
					exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. cum a tribuno
					castigatius eo tractantur, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur, ne subtraherentur
					de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem <pb facs="MN5140ucmf_2_0110"/>ei
					respondit: Quid utique non permittis nobis refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et
					natali eiusdem pugnaturis? aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? horruit et erubuit
					tribunus; et ita iussit illos humanius haberi, ut fratribus eius et ceteris facultas fieret
					introeundi, et refrigerandi cum eis; iam et ipso optione carceris credente.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p rend="indent">Pridie quoque cum illam cenam
					ultimam, quam liberam uocant, quantum in ipsis erat non cenam liberam sed agapen cenarent, eadem
					constantia ad populum uerba ista lactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae
					felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem; dicente Saturo: Crastinus satis uobis non est,
					quod libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen nobis facies nostras
					diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. ita omnes inde adtoniti discedebant: ex quibus
					multi crediderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p rend="indent">Inluxit dies uictoriae illorum, et
					processerunt de carcere in amphitheatrum, quasi in caelum, hilares uultu decori; si forte gaudio
					pauentes non timore. sequebatur Perpetua lucido incessu, ut matrona Christi, ut Dei delicata: uigore
					ocuei <pb facs="MN5140ucmf_2_0112"/>lorum deiciens omnium conspectum. item Felicitas, saluam se
					peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium,
					lotura post partum baptismo secundo. et cum ducti essent in portam, et cogerentur habitum induere,
					uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri; generosa illa in finem usque
					constantia repugnauit. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus, ne libertus nostra obduceretur;
					ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus: hoc uobiscum pacti sumus. agnouit
					iniustitia iustitiam: concessit tribunus, quomodo erant, simpliciter inducerentur. Perpetua
					psallebat, caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti
					comminabantur de hoc. ut sub conspectu Hilariani peruenerint, gestu et nutu coeperunt Hilariano
					dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. ad hoc populus exasperatus, flagellis eos uexari pro
					ordine uenatorum postulauit. et utique gratulati sunt, quod aliquid et de dominicis passionibus
					essent consecuti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p rend="indent">Sed qui dixerat Petite et accipietis
					petentibus dederat eum exitum quem quisque desiderauerat. nam, si quando inter se de martyrii sui
					uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur: ut scilicet
					gloriosiorem gestaret coronam. itaque in commissione spectaculi reuocatus leopardo expertus etiam
					super pulpitum ab urso erat <pb facs="MN5140ucmf_2_0114"/>uexatus. Saturus autem nihil magis
					quam ursum abominabatur: sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. itaque cum apro
					subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia, post dies
					muneris obiit. Saturus solummodo tractus est. et cum ad ursum substrictus esset in ponte, ursus de
					cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p rend="indent">Puellis
					autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparauit: sexui
					earum etiam de bestia aemulatus. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit
					populus, alteram respiciens queam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. ita
					reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est, et concidit in lumbos. et ubi sedit
					tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit, pudoris potius memor quam doloris.
					dehinc requisita, et dispersos capillos infibulauit. non enim decebat martyram sparsis capillis
					pati, ne in sua gloria plangere uideretur. ita surrexit, et elisam Felicitatem cum uidisset
					accessit, et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt, et populi duritia
					deuicta reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico
					nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita (adeo in Spiritu et in extasi
					fuerat) circumspicere coepit, et instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad
					uaccam illam, nescio. et cum audisset quod iam <pb facs="MN5140ucmf_2_0116"/>euenerat, non prius
					credidit, nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. exinde accersitum
					fratrem suum et illum catechuminum adlocuta est, dicens; In fide state, et inuicem omnes diligite;
					et passionibus nostris ne scandaliemini </p></div></div></body></text></TEI>