Quoniam ergo permisit et permittendo uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigne ad supplementum tantae gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. cum a tribuno castigatius eo tractantur, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur, ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem ei respondit: Quid utique non permittis nobis refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et natali eiusdem pugnaturis? aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? horruit et erubuit tribunus; et ita iussit illos humanius haberi, ut fratribus eius et ceteris facultas fieret introeundi, et refrigerandi cum eis; iam et ipso optione carceris credente. Pridie quoque cum illam cenam ultimam, quam liberam uocant, quantum in ipsis erat non cenam liberam sed agapen cenarent, eadem constantia ad populum uerba ista lactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem; dicente Saturo: Crastinus satis uobis non est, quod libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen nobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. ita omnes inde adtoniti discedebant: ex quibus multi crediderunt. Inluxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum, quasi in caelum, hilares uultu decori; si forte gaudio pauentes non timore. sequebatur Perpetua lucido incessu, ut matrona Christi, ut Dei delicata: uigore ocuei lorum deiciens omnium conspectum. item Felicitas, saluam se peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. et cum ducti essent in portam, et cogerentur habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri; generosa illa in finem usque constantia repugnauit. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus, ne libertus nostra obduceretur; ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus: hoc uobiscum pacti sumus. agnouit iniustitia iustitiam: concessit tribunus, quomodo erant, simpliciter inducerentur. Perpetua psallebat, caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti comminabantur de hoc. ut sub conspectu Hilariani peruenerint, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. ad hoc populus exasperatus, flagellis eos uexari pro ordine uenatorum postulauit. et utique gratulati sunt, quod aliquid et de dominicis passionibus essent consecuti. Sed qui dixerat Petite et accipietis petentibus dederat eum exitum quem quisque desiderauerat. nam, si quando inter se de martyrii sui uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur: ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. itaque in commissione spectaculi reuocatus leopardo expertus etiam super pulpitum ab urso erat uexatus. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur: sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. itaque cum apro subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia, post dies muneris obiit. Saturus solummodo tractus est. et cum ad ursum substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur. Puellis autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparauit: sexui earum etiam de bestia aemulatus. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit populus, alteram respiciens queam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. ita reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est, et concidit in lumbos. et ubi sedit tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit, pudoris potius memor quam doloris. dehinc requisita, et dispersos capillos infibulauit. non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria plangere uideretur. ita surrexit, et elisam Felicitatem cum uidisset accessit, et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt, et populi duritia deuicta reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita (adeo in Spiritu et in extasi fuerat) circumspicere coepit, et instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad uaccam illam, nescio. et cum audisset quod iam euenerat, non prius credidit, nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. exinde accersitum fratrem suum et illum catechuminum adlocuta est, dicens; In fide state, et inuicem omnes diligite; et passionibus nostris ne scandaliemini