<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p rend="indent">Sed et Saturus benedictus
					hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et
					coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. ibamus autem non
					supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. et liberato primo mundo uidimus lucem
					immensam: et dixi Perpetuae: erat enim haec in latere meo: Hoc est quod nobis Dominus promittebat:
					percepimus promissionem. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium
					grande, quod tale fuit quasi uiridarium, arbores habens rosae et omne genus flores, altitudo arborum
					erat in modum cypressi, quarum folia canebant <pb facs="MN5140ucmf_2_0104"/>sine cessatione. ibi
					autem in uiridario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui ubi uiderunt nos honorem
					nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis: Ecce sunt, ecce sunt: cum admiratione. et expauescentes
					quattuor illi angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transiuimus stadium
					uiolatum: ubi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt;
					et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus de illis ubi essent. ceteri angeli
					dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum. </p></div></div></body></text></TEI>