<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p rend="indent">Sed et Saturus benedictus
					hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et
					coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. ibamus autem non
					supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. et liberato primo mundo uidimus lucem
					immensam: et dixi Perpetuae: erat enim haec in latere meo: Hoc est quod nobis Dominus promittebat:
					percepimus promissionem. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium
					grande, quod tale fuit quasi uiridarium, arbores habens rosae et omne genus flores, altitudo arborum
					erat in modum cypressi, quarum folia canebant <pb facs="MN5140ucmf_2_0104"/>sine cessatione. ibi
					autem in uiridario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui ubi uiderunt nos honorem
					nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis: Ecce sunt, ecce sunt: cum admiratione. et expauescentes
					quattuor illi angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transiuimus stadium
					uiolatum: ubi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt;
					et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus de illis ubi essent. ceteri angeli
					dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p rend="indent">Et uenimus
					prope locum, cuius loci parietes tales erant, quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius
					angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. et introiuimus, et audiuimus
					uocem unitam dicentem: Agios, agios, agios: sine cessatione. et uidimus in eodem loco sedentem
					quasi hominem canum, niueos habentem capillos, et uultu iuuenili; cuius pedes non uidimus. et in
					dextra et in sinistra seniores quattuor; et post illos ceteri seniores conplures stabant. et
					introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum: et quattuor angeli subleuauerunt nos: et
					osculati sumus illum, et de manu sua traiecit nobis in faciem. et ceteri seniores dixerunt nobis:
					Stemus. et stetimus, et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniores: Ite et ludite. et dixi Perpetuae
					: Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et
					hic modo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p rend="indent">Et exiuimus, et uidimus ante fores
					Optatum episcopum <pb facs="MN5140ucmf_2_0106"/>ad dexteram, et Aspasium presbyterum doctorem ad
					sinistram, Separatos et tristes. et miserunt se ad pedes nobis, et dixerunt: Componite inter nos,
					quia existis, et sic nos reliquistis. et diximus illis: Non tu es papa noster, et tu presbyter? ut
					uos ad pedes nobis mittatis? et moti sumus et conplexi illos sumus. et coepit Perpetua graece cum
					illis loqui: et segregauimus eos in uiridarium sub arbore rosae. et dum loquimur cum eis, dixerunt
					illis angeli: Sinite illos refrigerent; et si quas habetis inter uos dissensiones, dimittite uobis
					inuicem. et conturbauerunt eos. et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam; quia sic ad te
					conueniunt quasi de circo redeuntes, et de factionibus certantes. et sic nobis uisum est quasi
					uellent claudere portas. et coepimus illic multos fratres cognoscere, sed et martyras. uniuersi
					odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat tunc gaudens experrectus sum.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p rend="indent">Hae uisiones insigniores ipsorum
					martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundum uero Deus maturiore
					exitu de saeculo adhuc in carcere euocauit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. gladium tamen
					etsi non anima certe caro eius agnouit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p rend="indent">Circa Felicitatem uero, et illi gratia
					Domini eiusnobis <pb facs="MN5140ucmf_2_0108"/>modi contigit. cum octo iam mensium uentrem
					haberet, (nam praegnans fuerat adprehensa) instante spectaculi die, in magno erat luctu, ne propter
					uentrem differretur; quia non licet praegnantes poenae repraesentari: et ne inter alios postea
					sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. sed et commartyres grauiter contristabantur,
					ne tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. coniuncto itaque unito
					gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. statim post orationem dolores
					inusserunt. et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi
					quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas
					contempsisti cum sacrificare noluisti? et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem
					alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. ita enixa est puellam,
					quam sibi quaedam soror in filiam educauit. </p></div></div></body></text></TEI>