Sed et Saturus benedictus hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. ibamus autem non supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. et liberato primo mundo uidimus lucem immensam: et dixi Perpetuae: erat enim haec in latere meo: Hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi uiridarium, arbores habens rosae et omne genus flores, altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia canebant sine cessatione. ibi autem in uiridario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui ubi uiderunt nos honorem nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis: Ecce sunt, ecce sunt: cum admiratione. et expauescentes quattuor illi angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transiuimus stadium uiolatum: ubi inuenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione uiui arserunt; et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus de illis ubi essent. ceteri angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum. Et uenimus prope locum, cuius loci parietes tales erant, quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem: Agios, agios, agios: sine cessatione. et uidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos, et uultu iuuenili; cuius pedes non uidimus. et in dextra et in sinistra seniores quattuor; et post illos ceteri seniores conplures stabant. et introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum: et quattuor angeli subleuauerunt nos: et osculati sumus illum, et de manu sua traiecit nobis in faciem. et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus. et stetimus, et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniores: Ite et ludite. et dixi Perpetuae : Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et hic modo. Et exiuimus, et uidimus ante fores Optatum episcopum ad dexteram, et Aspasium presbyterum doctorem ad sinistram, Separatos et tristes. et miserunt se ad pedes nobis, et dixerunt: Componite inter nos, quia existis, et sic nos reliquistis. et diximus illis: Non tu es papa noster, et tu presbyter? ut uos ad pedes nobis mittatis? et moti sumus et conplexi illos sumus. et coepit Perpetua graece cum illis loqui: et segregauimus eos in uiridarium sub arbore rosae. et dum loquimur cum eis, dixerunt illis angeli: Sinite illos refrigerent; et si quas habetis inter uos dissensiones, dimittite uobis inuicem. et conturbauerunt eos. et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam; quia sic ad te conueniunt quasi de circo redeuntes, et de factionibus certantes. et sic nobis uisum est quasi uellent claudere portas. et coepimus illic multos fratres cognoscere, sed et martyras. uniuersi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat tunc gaudens experrectus sum. Hae uisiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundum uero Deus maturiore exitu de saeculo adhuc in carcere euocauit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. gladium tamen etsi non anima certe caro eius agnouit. Circa Felicitatem uero, et illi gratia Domini eiusnobis modi contigit. cum octo iam mensium uentrem haberet, (nam praegnans fuerat adprehensa) instante spectaculi die, in magno erat luctu, ne propter uentrem differretur; quia non licet praegnantes poenae repraesentari: et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. sed et commartyres grauiter contristabantur, ne tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. statim post orationem dolores inusserunt. et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educauit.