<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p rend="indent">Pridie quam
					pugnaremus, uideo in horomate hoc uenisse <pb facs="MN5140ucmf_2_0100"/>Pomponium diaconum ad
					ostium carceris, et pulsare uehementer. et exiui ad eum, et aperui ei: qui erat uestitus discinctam
					candidam, habens multiplices galliculas. et dixit mihi: Perpetua, te exspectamus: ueni. et tenuit
					mihi manum, et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. uix tandem peruenimus anhelantes ad
					amphitheatrum, et induxit me in media arena. et dixit mihi: Noli pauere; hic sum tecum, et
					conlaboro tecum. et abiit. et adspicio populum ingentem adtonitum. et quia sciebam me ad bestias
					datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. et exiuit quidam contra me Aegyptius
					foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori adiutores
					et fautores mei. et expoliata sum, et facta sum masculus. et coeperunt me fautores mei oleo
					defrigere, quomodo solent in agonem: et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem. et
					exiuit uir quidam mirae magnitudinis, ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus
					purpuram inter duos clauos per medium pectus, habens galliculas multiformes ex auro et argento
					factas: efferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. et petiit
					silentium, et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; et, si hunc uicerit,
					accipiet ramum istum. et recessit. et accessio. <pb facs="MN5140ucmf_2_0102"/>mus ad inuicem, et
					coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat: ego autem illi calcibus faciem
					caedebam. et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi
					moram fieri, iunxi manus, ut digitos in digitos mitterem. et adprehendi illi caput, et cecidit in
					faciem; et calcaui illi caput. et coepit populus clamare, et fautores mei psallere. et accessi ad
					lanistam, et accepi ramum. et osculatus est me, et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum
					gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum: et intellexi me non ad bestias, sed contra
					diabolum esse pugnaturam: sed sciebam mihi esse uictoriam. hoc usque in pridie muneris egi: ipsius
					autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat. </p></div></div></body></text></TEI>