<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent"><pb facs="MN5140ucmf_2_0084"/>Si
					uetera fidei exempla, et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia, propterea in
					litteris sunt digesta, ut lectione eorum quasi repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo
					confortetur; cur non et noua documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? uel quia
					proinde et haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore
					minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem antquitatis. sed uiderint qui unam
					uirtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum: cum maiora reputanda sunt
					nouitiora quaeque ut nouissimiora, secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia decretam.
					In nouissimis enim diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et
					prophetabunt filii filiaeque eorum: et super seruos et ancillas meas de meo <pb facs="MN5140ucmf_2_0086"/>Spiritu effundam: et iuuenes uisiones uidebunt, et senes somnia
					somniabunt. itaque et nos qui sicut prophetias ita et uisiones nouas pariter repromissas e
					agnoscimus et honoramus, ceterasque uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus,
					cui et missus est idem omnia donatiua administrans in omnibus prout unicuique distribuit Dominus,
					necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus; ut ne qua aut imbecillitas aut
					desperatio fidei apud ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, siue in martyrum siue
					in reuelationum dignatione: cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in
					testimonium, credentibus in beneficium. et nos itaque qoud audiuimus et contrectauimus 
					annuntiamus et uobis, fratres et filioli: ut et uos qui interfuistis rememoremini gloriae Domini, et
					qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum
					Domino Iesu Christo, cui est claritas et honor in saecula saeculorum. amen
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="indent">Apprehensi sunt adolescentes
					catechumini, Reuocatus et Felicitas conserua eius, Saturninus et Secundulus. inter hos et Vibia
					Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres
					duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera: erat autem ipsa circiter annorum
					uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit, sicut conscriptum manu sua
					et suo sensu reliquit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="indent">Cum adhuc, inquit, cum prosecutoribus
					essem, et me pater uerbis euertere cupiret et deicere pro sua affectione <pb facs="MN5140ucmf_2_0088"/>perseueraret: Pater, inquam, uides, uerbi gratia, uas hoc iacens, urceolum
					siue aliud? et dixit: Video. et ego dixi ei: Numquid alio nomine uocari potest, quam quod est? et
					ait: Non. Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum, Christiana. tunc pater motus hoc
					uerbo mittit se in me, ut oculos mihi erueret: sed uexauit tantum, et profecto est uictus cum
					argmentis diaboli. tunc paucis diebus quod caruissem patrem, Domino gratias egi, et refrigeraui
					absentia illius. in ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus: et mihi Spiritus dictauit non
					aliud petendum ab aqua, nisi sufferentiam carnis. post paucos dies recipimur in carcerem: et
					expaui, quia numam experta erarm tales tenebras. o diem asperum! aestus ualidus turbarum beneficio,
					concussurae militum. nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. tunc Tertius et Pomponius
					benedicti diaconi qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut paucis horis emissi in meliorem
					locum carceris refrigeraremus. tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi uacabant: ego infantem
					lactabam iam inedia defectum. sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam
					filium. tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. tales sollicitudines multis
					diebus passa sum: et usurpaui ut mecum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata
					sum a <pb facs="MN5140ucmf_2_0090"/>labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer
					subito praetorium, ut ibi mallem essem quam alicubi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="indent">Tunc dixit mihi frater meus:
					Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio
					sit an commeatus. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficio tanta experta eram
					fidenter repromisi ei, dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc.
					uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum, et angstam, per quam nonnisi
					singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi
					gladii, lanceae, hami, macherae: ut, si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet,
					laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae
					magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat, et exterrebat ne ascenderent. ascendit autem
					Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aediicauerat, et tunc cum
					adducti sumus praesens non fuerat. et peruenit in caput scalae, et conuertit se et dixit mihi:
					Perpetua, sustineo te: sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit in nomine
					Iesu Christi. et desub <pb facs="MN5140ucmf_2_0092"/>ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit
					caput: et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput. et ascendi, et uidi spatium immensum
					horti, et in medio sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem: et
					circumstantes candidati milia multa. et leuauit caput et aspexit me, et dixit mihi: Bene uenisti,
					tegnon. et clamauit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis
					manibus, et manducaui: et uniuersi circumstantes dixerunt Amen. et ad sonum uocis experrecta sum,
					commanducans adhuc dulcis nescio quid. et retuli statim fratri meo, et inteleximus passionem esse
					futuram: et coepimus nullam iam spem in saeculo habere </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="indent">Post paucos dies rumor
					cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio: et ascendit
					ad me, ut me deiceret, dicens: Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater
					uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi; si te praeposui omnibus fratribus tuis:
					ne me dederis in dedecus hominum. aspice fratres tuos: aspice matrem tuam et materteram: aspice
					filium tuum, qui post te uiuere non poterit. depone animos; ne uniuersos nos extermines: nemo
					enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. haec dicebat pater pro sua pietate,
					basians mihi manus, et se ad pedes meos iactans: et lacrymis <pb facs="MN5140ucmf_2_0094"/>me
					non fiiiam nominabat, sed dominam. et ego dolebam causam patris mei, quod solus de passione mea
					gauisurus non esset de toto genere meo; et confortaui eum, dicens: Hoc fiet in illa catasta quod
					Deus uoluerit: scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a
					me contristatus. </p></div></div></body></text></TEI>