Si uetera fidei exempla, et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia, propterea in litteris sunt digesta, ut lectione eorum quasi repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur; cur non et noua documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? uel quia proinde et haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem antquitatis. sed uiderint qui unam uirtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum: cum maiora reputanda sunt nouitiora quaeque ut nouissimiora, secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia decretam. In nouissimis enim diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum: et super seruos et ancillas meas de meo Spiritu effundam: et iuuenes uisiones uidebunt, et senes somnia somniabunt. itaque et nos qui sicut prophetias ita et uisiones nouas pariter repromissas e agnoscimus et honoramus, ceterasque uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus, cui et missus est idem omnia donatiua administrans in omnibus prout unicuique distribuit Dominus, necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus; ut ne qua aut imbecillitas aut desperatio fidei apud ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, siue in martyrum siue in reuelationum dignatione: cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. et nos itaque qoud audiuimus et contrectauimus annuntiamus et uobis, fratres et filioli: ut et uos qui interfuistis rememoremini gloriae Domini, et qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum Domino Iesu Christo, cui est claritas et honor in saecula saeculorum. amen Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Reuocatus et Felicitas conserua eius, Saturninus et Secundulus. inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera: erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit. Cum adhuc, inquit, cum prosecutoribus essem, et me pater uerbis euertere cupiret et deicere pro sua affectione perseueraret: Pater, inquam, uides, uerbi gratia, uas hoc iacens, urceolum siue aliud? et dixit: Video. et ego dixi ei: Numquid alio nomine uocari potest, quam quod est? et ait: Non. Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum, Christiana. tunc pater motus hoc uerbo mittit se in me, ut oculos mihi erueret: sed uexauit tantum, et profecto est uictus cum argmentis diaboli. tunc paucis diebus quod caruissem patrem, Domino gratias egi, et refrigeraui absentia illius. in ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus: et mihi Spiritus dictauit non aliud petendum ab aqua, nisi sufferentiam carnis. post paucos dies recipimur in carcerem: et expaui, quia numam experta erarm tales tenebras. o diem asperum! aestus ualidus turbarum beneficio, concussurae militum. nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. tunc Tertius et Pomponius benedicti diaconi qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut paucis horis emissi in meliorem locum carceris refrigeraremus. tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi uacabant: ego infantem lactabam iam inedia defectum. sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam filium. tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. tales sollicitudines multis diebus passa sum: et usurpaui ut mecum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata sum a labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem essem quam alicubi. Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficio tanta experta eram fidenter repromisi ei, dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc. uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum, et angstam, per quam nonnisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, macherae: ut, si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat, et exterrebat ne ascenderent. ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aediicauerat, et tunc cum adducti sumus praesens non fuerat. et peruenit in caput scalae, et conuertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te: sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit in nomine Iesu Christi. et desub ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput: et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput. et ascendi, et uidi spatium immensum horti, et in medio sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem: et circumstantes candidati milia multa. et leuauit caput et aspexit me, et dixit mihi: Bene uenisti, tegnon. et clamauit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus, et manducaui: et uniuersi circumstantes dixerunt Amen. et ad sonum uocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. et retuli statim fratri meo, et inteleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam iam spem in saeculo habere Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio: et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens: Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi; si te praeposui omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum. aspice fratres tuos: aspice matrem tuam et materteram: aspice filium tuum, qui post te uiuere non poterit. depone animos; ne uniuersos nos extermines: nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. haec dicebat pater pro sua pietate, basians mihi manus, et se ad pedes meos iactans: et lacrymis me non fiiiam nominabat, sed dominam. et ego dolebam causam patris mei, quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo; et confortaui eum, dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus uoluerit: scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a me contristatus.