<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Inde ad sciscitaudum venit, utrum detur forma seiuncta a
covpore, an omnes formae in corpore sint, adeo ut forma tantum
<lb n="5"/> substautiae compositae sit forma, quae cum fortasse separari possit
intellectu, nusquam tamen re vera per se sola existat. dicamus
artificialium formas hoc modo se habere, id quod ex earum ratione
innotescit. nam lectuli forma aut in ligno est aut in artificis mente
et sauitatis forma aut in corpore existit aut in mente medici, neque
<lb n="10"/> est generatio horum neque corrnptio, sed alio modo sunt
et nou sunt, ut saepe dictum est. sed formarum, quacnatura sunt,
nonnullas a corpore seiunetas esse veluti animam et intellectum non
nego. idcirco ponentes formas [abstractas] esse, formas istas rebus
naturalibus tribuebant, artificialibus vero nequaqiiam. plurimas
<lb n="15"/> vero formas naturales corpori coniunctas videmus, ut formas ignis et
formas carnis, et, ut verbo dicam, dicain, nullius suhstantiue singularis
naturalis formae sine corpore existere possunt. moventes autem
formae et efficientes non est falsum dicere, quod antecedant ea,
quae ab ipsis procreantur, tametsi in corpore sint, et hoc pacto
<lb n="20"/> Socratis pater Socratem autecedit et statuarius praecedit statuam,
quam efifecerit. at formae substantiarum compositarum simul cum
ipsis necessario sunt, non ante eas; Socratis enim sanitas cum Socrate
est, non ante ipsum; figura quoque huius pilae et pila simul sunt, non
ante ipsam. numquid autem post interitum compositi ulla harum
<lb n="25"/> formarum maneat, considerare oportet. in quibusdam nihil prohibere
videtur, ne permaneat, veluti si anima talis sit, non
tota, sed mens sola, ut enim iota permaneat anima, fieri fortasse
non potest.</p></div></div></body></text></TEI>