<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Nam quod ex se eligibile est et quod in se babet
pulchritudinem et summam nobilitatem, id et principium et ex
se perfectio existit. et hoc etiam in lege reperitur. nam lex
quoque administrationem movet, quae ab ea est. lex euim sua ipsius
gratia et per se pulchra est ac eligibilis. nam tunc praestantissimi
<lb n="30"/> babentur iustissimeque dicuntur gubernare administrantes, cum legis
normam et ordinem speculando perficiunt administrationem eamque
custodiunt. [hoc tamen interest, quod] lex non est substantia, sed
actio quaedam substautiae, quae quidem desinit esse nee manet nisi
per terminatum tempus; at primum desiderabile et primum movens
<lb n="35"/> est substautia non immixta materiae, sempiternae contiuuationis,
simplex, cuius natura actus est. perinde ac si cogitatione fingeremus
legem, qua administratio nititur, vivere et se ipsam intellegere, et
intellectioue ilia, ut re vera movet, administrationem movere ad
modum rei desideratae. ita summus deus est vigor, lex, causa
<lb n="40"/> aequabilitatis et ordinis huius mundi, estque intellectus perfecte
<note type="footnote">6. 7 cui et sq.] hie excidit una pagina in A 27 et hoc et sq.] interpretatio verb,
(p. 1072b2) ἔστι γάρ τινι τὸ οὖ ἕνεκα 32 hoc—quod] sed codd. 40 perfecte .
veritasque cocld.: vere perfecteque F</note>

<pb n="20"/>
primus veritasque. omnis autem operatio, quae ab iutellectu inanat, <note type="marginal">f. 13</note>
sapientia est atque meus; cum igitur operatio intellectus sit substantia,
necessario substantia priraae quoque causae sapientia erit atque
meus, et ab ea ordo et rectituclo entium proveniet, et erit ilia, quam
<lb n="5"/> omnia, quae sequuntur, appetunt, quaedam emiuus, quaedam corainus
accedentia ad ipsam. ut etiam accidit in civitatum administratione;
quidam enim cives acceduut ad perfectionem, quidam vero remotiores
sunt, et simile est hoc desiderium homiui iuris peritiam profitenti
eamque desideranti, ut secundum ipsam vivat; omnes enim, qui
<lb n="10"/> libero arbitrio voluntateque obsequuntur seseque accommodant, id ob
amorem agunt ac desiderio eius principii, quod profitentur. qui
autem dixerit totum desiderium primae causae esse, ut res ad eam
prope accedant et qualis ipsa est evadant, is iam metam hac sua
consideratione transiit; perinde ac si quis id esse diceret instar
<lb n="15"/> appetentiae, qua animal cibum appetit. at res non ita se habet.
sed species quidem desiderii multae sunt, el multa sunt ea ipsa,
quae amantur et desiderantur. etenim appetitus alimenti diversus
est ab appetitu rei desiderabilis; similiter etiam sanitatis amor
diversus est certa ratione ab amore viae rectae. nam cibuin
<lb n="20"/> appetimus, ut eo impleamur, desiderabile vero, ut id videamus
et ad ipsum accedamus; ita sanitas quoque amatur, ut acquiratur,
via autem recta, ut recte agatur; sic exercitus ducem appetit et
civitas regem, ut eum imitetur eiusque observet mores, manemus
igitur in nostro de prima causa sermoue dicimusque eam immobilem
<lb n="25"/> esse; neque mirandum putamus ipsam, cum prima causa sit,
substantiam quoque esse et intellectum, quem, dum se intellegit,
cetera appetunt, ut profiteantur hunc intellectum, qui est ordo et
norma entium, ut homo legi adhaeret atque desiderat ex eius praescripto
vivere, et praefectus administrationi rectam assequi gubernandi
<lb n="30"/> rationem exoptat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Movet igitur prima causa ut res desiderata, primum
autem, quod ea movetur et quod propius accedit eamque
desiderat et ei assimilari studet, est primum caelum et orbis
inerrautium stellarum. et quia proximus est ei, rectitudinem eius,
<lb n="35"/> quam optat, quam potest perfectissime acquirit; quemadmodum
principis vicarius nonnihil regiae dignitatis sibi acquirit, quippe qui
regi propinquus sit, non loco, sed natura. post motum autem caeli,
qui | primus motus est, sequitur motus plauetarum, deinde generabilia <note type="marginal">f.14</note>
et corruptibilia. et natura ipsa multorum est motuum, non
<lb n="40"/> modo secundum locum, ut motus est divinorum corporum, sed etiam
<note type="footnote">18 ab—desiberabilis] fort.: a desiderio amati et similiter infra (20) amatum . . ut
19 cerla ratione B: (ab amore) dignitatis ac FC; cf. infra 27 profiteantur] cognoscant
FC. hinc rursus incipit A 38 ante planetarum add. inerrantium stellarum et motus
AB et C i. m.</note>

<pb n="21"/>
ad omnes motuum species; sequitur ergo maximam varietatem in <note type="marginal">f. 14</note>
mobilibus esse et aliam alii potentiam. si igitur motus omnia,
quae nioventur, comprehendit, potentia vero in motu ipso est,
et motus partim in loco, partim in qualitate et substantia et in
<lb n="5"/> huiusmodi, idque varie: propter hoc in omnibus bis unam et
eandem potentiam non invenimus. at cum corporibus caelestibus,
quae loco tantum mutantur, varietatem contingere dicimus,
nihil aliud dicere volumus, praeterquam quod ea variis adesse locis
contingit, non ita tamen, ut contingat in loco non esse, etenim cum
<lb n="10"/> contiugere dicimus, nolumus indicare id, quod hoc vocabulo ostendi
solet, nec modum quemdam, qui ad alterutrum extremorum declinare
valeat, sed iudicamus ea in loco non esse, in quo necessario colloentur.
nam proprie contiugere de hac tantum natura imbecilli
ac confusa dicitur, quam potentia ingreditur per ostium contrarietatis.
<lb n="15"/> cum igitur potentia de corporibus caelestibus praedicari
non possit — ea namque sola prima mutatione, quae in loco est,
mutantur absque intriuseca naturae mutatione — ergo qui caelestes
globos hoc motu movet, quem saepenumero priorem ceteris mutationibus
statuimus, quippe qui immobilis sit omnino nec mutetur nec
<lb n="20"/> trausferatur, nec substantia variari poterit nec alio pacto. generatio
enim et corruptio valde ab eo distant, pariterque motus incrementi
et decrementi; is enim iter est ad interitum. sed et motus
localis ab eo remotus est; nam et ipse est una de corporum
mutationibus. at ille movet quidem, sed ipse immobilis existit;
<lb n="25"/> et id quod primo motu non movetur, nee ullo alio movetur.
quamobrem valde distat a potentia.</p></div></div></body></text></TEI>