Sed diligentius senteutias illorum scrutantes iuveuiemus ipsos ponere primum motum confusum atqne inordinatum; post quem ponunt ordinatum motum cum anima et orbe et cum ordiue eorum, quae sunt, at rationem mdlam invenimus, cur inordinatum rem ordinatam praecedat, sed videmus ordinatum rem inordinatam praecedere. atqui videmus sphaeram omniaque caelestia corpora circulo cieri continuis conversionibus partim diuturni temporis. partim brevis, et reverti ad punctum, a quo initium sumpsere; et hoc aequissimis revolutionibus atque perfectissimis. quod autem habet continuum ac uniformem motum iure et merito causam habere debet, quae comparata cum corporibus motis sit uniformis. si quid vero variis temporibus varium in modum movetur, causa motrix pro varietate temporum eandem rationem, quam id, quod movetur, habebit. at nihil inexistens corporibus generationi corruptionique obnoxiis unquam eodem modo se habere potest, habent igitur liaec corpora aliquam causam variam secundum ipsorum variationem. cum autem generatio atque corruptio semper sint nec unquam deficiant, consentaneum estearum quidem causam efficientem variari, continenter tamen perseverare. ex se quidem necessario haec causa varia est, continuationem autem accipit ab alia causa; hoc igitur a prima causa aut ab alia causa, quod autem cogit hoc esse a prima causa, est, quoniam causa est tum istius permansionis, tum permansionis secundae causae, et hac ratione praestantior est maiorisque momenti. nam ceterae causae nee permansionem nee continuationem habent perinde atque causa prima; proprium enim f.12 secundae causae est variare, primae vero perseverare. necessario igitur hae omnes (?) causae erunt perseverantiae et varietatis. Neque hoc pro placito habeas, quod ponimus quidem, cui tamen sensus repugnat; nemo namque tarn caecutiens et sensu et mente est, qui non videat ac intellegat primum orbem circumeuntem ceteros orbes semper uniformiter ciere, orbes vero errantium stellarum semper motu vario moveri et unum alterum praecedere, ita ut inter se sint 25 continenter] leg. ut vulg. ἀεὶ all 29 istius] non diiudicandum est, utrum vs 15 ἁυτῷ an αὐτῷ legerit 31 momenti AC: permanentiae BF 39 cieri AF: ciere BC diversi, atque omuia, quae geueratiouem et corruptionem subeunt, f.12 ab ipsis vecipere motum continuum et motum varium.