<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Huius dicti veritatem veteres quoque testantur. eorum enim, quae
sunt, principia et fundamenta et elemeuta quaereutes substantiae
principia et initia indagantur, non qualitatum, quantitatum
aliorumque buiuscemodi. ex quo iam perspicuum fit discrimen inter
<lb n="20"/> has duas quaestiones, i. e. inter quaestionem de generibus entium, quot
sint, et quaestionem, quot sint initia entium. nam substantia tantum
initia babet et cuiusque substantiae initia quaeruntur, quatenus est
una numero; genera vero in mente tantum existunt perceptis
singularibus m ea repositis, quorum unumquodque est sicut aliud.
<lb n="25"/> qui igitur bac aetate sunt, quippe qui sint in disserendi
facultate exercitati, universalibus tribuendam substantiae
dignitatem magis quam singularibus dicunt, immo universalia
quasi principia singularium ponunt; nam bominem universalem
principium dicunt Socratis et Platonis et equum universalem buius
<lb n="30"/> et illius equi. antiquiores vero magis sensum sectabantur
— pbilosopbia namque tunc temporis proxime orta fuerat — et singularia
digniora substantiae principia esse putabant. idcirco cum
terram, ignem, aquam, aerem initium substantiae dicerent, non
tamen terram universalem aut ignem universalem aut alia universalia
<lb n="35"/> elementa esse aiebant eorum, quae sunt, sed ne corpus
quidem commune huius terrae, huius ignis, huius aquae, huius
aeris elementum esse asseverabant. saepius vero utra nam harum
sectarum rectius sentiat, disputavimus: eane quae universalia
ponit priora, an quae particularia. sed eorum opiniones quamvis
<lb n="40"/> refutaverimus (??), nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere.
<note type="footnote">1 adhibemus—rectum (3) om. F 5 ita—adhibemus (6) om. C 6 nam]
11 pereunt] permutantur BF 25 qui—sunt] isti autem AB 40 refutaverimus
bene consider averimus ABD; fort, vertenduin: (opiniones) cum bene consideraverimus, nemo
prohibet de hoc] scilicet de substantia</note>

<pb n="3"/>
nunc veio iam expresse meminimus inquireutem principia eorum, <note type="marginal">f. 2</note>
quae suut, uecessario principia substautiae iucpiirere.</p></div></div></body></text></TEI>