<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Cum vero hoc pacto sit, movebit necessario motu continenti
<lb n="30"/> actionemque peraget. nam si motor esset et motus eius non esset
continuus, ne ipse quidem aeterno tempore moveret. hoc autem
impossibile esse iam demonstratum est. nulla ergo prorsus erit
utilitas, si substantias sempiternas induxerimus, perinde
atque illi, qui form as separatas quiescentes veluti ideas quiescentes
<lb n="35"/> commenti sunt, at si naturales sint ac aeternae prioresque sensibilibus,
non decet naturam hanc nihil agentem supponere, sed potius oportet,
ut mutare aut movere sit potens. cum vero dico potens, baud inferre
volo, quod a potentia ad actum extrahatur, sed potentiam ab ea
omnino removendam esse censeo. nee hanc substantiam puto numerari
<lb n="40"/> inter substantias, quae quandoque actu, quandoque potentia sunt;
fieri enim non potest, ut aliquando principium primum potentia existat.
<note type="footnote">17 Auscultatione] VIII 8 18 minime—esse (19) om. A 20 separahilem]
eicitur CF 26 vilius—nobilioris (27) om. B 34 veluti—quiescentes
41 fieri—existat om</note>

<pb n="16"/>
nam hoc principium egeret altero pnncipio in actu, quod ipsum cle
potentia ad actum extraheret, cum fieri neuqeat, ut quidpiam potentia
existens a se ipso ad actum trahatur. nam id quod potentia est, in esse
suo imbecillum atque imperfectum est, et ei perfectio contingit, cum ad
<lb n="5"/> actum pervenerit. praeterea quod potentia est, quodammodo potest
ad alteruntrum contrarietatis extremum se flectere. et si ad unum magis
flectitur, nihil prohibet eum habere proportionem cum altero. debent
igitur ea, quae sunt, habere principium, quod nullam substantiam
habeat ante se. cum sic fuerit et aeternum, eum eo non miscebitur
<lb n="10"/> materia, nam id, cui admiscetur materia, in natura sua potentiam habet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>At possit aliquis hie logice obviani ire inquiens nullum | potentia <note type="marginal">f.11</note>
existens ullo pacto villus esse eo, quod actu est, immo ea, quae
potentia sunt, ad ea, quae actu, tamquam prius adposterius se habere;
etenim aliquid natura ad actum progressum procul dubio habere potentiam
<lb n="15"/> priorem in esse, neque necesse esse, ut omnis potestas ad
actum reducatur. sed hoc tantum in rebus sensibilibus verum est,
eae namque et potestatem et actum possideutes potentiam semper
prius habent. simpliciter tamen actum cum potentia comparantes
actum natura priorem inveniemus; ipse namque potentiam extrahit
<lb n="20"/> atque movet. potentiam autem praecedere actum statuerunt autiqui
theologi, qui generabant muudum ex tenebris et aere — ut dicebat
Hesiodus — itemque physici, qui materiam omnia procedere asseverabant
— veluti qui ponehant omnia simul esse vel particulas
illas insectiles atque infinitas dari raultaque alia — communis
<lb n="25"/> vero error eorum est, quod adscribunt materiam huic honorabili
ac universali principio. sed quomodo materies movebitur,
nisi sit praecedens aliqua causa, quae moveat eam?
nullam enim invenimus materiam ex se ad formam moveri. at
sicut liguum non ex se movetur ad formam lecticae, sed artificis
<lb n="30"/> opera, sic et menstruus sanguis; terra quoque ex se nee plantam
producit nee semen ullum; at sol movet terram ceteraque elementa
et semina ad plantam geuerandam. hinc veritatis vi convincitur
ponentes materiam omnia praecedere, velint nolint, causam actu
existentem adesse fateri, ut Leucippus commiscuit sempiteruum
<lb n="35"/> motum suis illis particulis indivisibilibus, ut Plato posuit inordinatum
motum ante opus dei, Empedocles statuit litem et amicitiam et
Anaxagoras mentem. sed par erat eos potius de causa huius
aeterni motus verba facere quidque aeternum intellegant [explicare].
nullum enim perpetuum motum nisi solum localem, qui
<note type="footnote">5 praeterea—flectere (6)] BC exhibent: fieri vero potest quodammodo, ut in actu non sit;
quod potentia est, ad — se flectit 7 nihil—habere FC: necessario tamen habet
8 substantiam] conicio potentiam 21 aere] luce C i. t.; i. m. laudatur Av., qui iure
chao exhibet; cf. initium cap. 7 22 Hesiodus] Sinodes sive Sudes codd.: Dinodes Av.
30 ex se—generandam (32)] locus vix integer 34 commiscuit CF: instituit . . (in suis)</note>

<pb n="17"/>
circulo cietur, dici posse credimus; hie solus uamque praeter ceteros <note type="marginal">f.11</note>
motus eontiuuus est. nec tamen quemquam dixisse constat, utrum
primus motus corporum naturalis sit an praeter naturani. nam nihil,
quod temere moveatur, invenimus, sed aut natura aut ab intellectu
<lb n="5"/> aut vi, cum status eius huic statui sit oppositus. neque dicuut. quisuam
motuum prior sit, naturalisne an is, qui ab intellectu [mauat], (ni is.
qui praeter naturam existit. magni enim id inter esse videtur.</p></div></div></body></text></TEI>