Quae vero actu et potentia sunt, quandoque non solum per elementa variantur, quae sunt in rebus, i. e. per formam et materiam, ex quibus constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices, quarum materia fortasse non cadem est ac rerum inde generatarum quarumque forma non cadem est, sed diversa. quod mente servandum puto in quaestione primae causae, nam aliquae moventes causae in forma convenientes sunt rei motae ipsique proximae, quas sequuntur remotiores. proxima causa est ut pater, sol vero remotior est, sole adhuc remotior est circulus declivis. quae quidem causae non sunt ad modum materiae rei generabilis aut formae aut privationis, sed motrices sunt; uec conveniunt in forma neque proximae sunt ut pater, sed remotiores et in agendo fortiores. nam principia proximarum quoque causarum sunt. Amplius, dum quaerimus de prima causa, cernere oportet causarum alias universales, alias singulares particulares [dici posse]. vera principia non sunt universalia, sed singularia particularia, ut hoc singulare initium est huius singularis et hie homo huius hominis, non universalis, quoniam non existit, sed hie est pater huius et haec aqua (sic!) est causa huiusce aquae, universale enim, si causa esse dicatur, est causa universalis, ut substantia est causa substantiae et quantitas causa quantitatis; at principia, quae vere principia sunt, in singularibus quaeri debent. nam materia non est absolute materia homiuis, sed materia inea est mea materia et materia tua est tua materia, veluti alia forma tua est, alia mea, 1 variis temporihus] ἄλλοτε loco ἄλλα τε Ar. a5 8 forma] exspectes actu intellego —aut] namque, si separabilis est, actu est: sic et F ex emendatione. in sequentibus στέρησις omittitur 24 nec—forma (25)] οὔτε ὁμοειδές Ar. 17; verba οὔτε ὅλη ὄντα et ad solom et circulum declivem tantum referuntur. 33 aqua . . aquae] depravatum ex B et BA (ABBREV ex ABBREV) non forma uuiversalis, sed singulavis. et hoc idem est diceudum de movente. explanavimus igitur, quomodo priucipia omnium rerum possint esse eadem et quomodo nou possint. diximus posse eadem esse uno trium modorum: aut universali ratione, aut pioportione et comparatione quadam, aut propterea quod principia substautiae sunt principia omnium, nam si alia dicautur esse, hoc habent a substantia, et cum ab ipsa substantia sint, patt quoque a principiis substautiae esse, cuncta haec prius statuenda erant. mox poterimus indagari priucipium, de quo coepimus disserere. ceterum commodissime ab his initium coepero, quae a nobis superius tradita sunt.