<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>At proportione quaclam nihil prohibet, si id, quod supira statutum
<lb n="5"/> erat, pro eerto habemus. principia enim omnium tria sint, forma,
materia atque privatio — e. g. in sensibilibus substantiis
calidum quidem ut forma est, frigidum vero ut privatio,
materia autem illud, quod est potentia haec duo] in praedicamento
vero qualitatis album habet locum formae, nigrum locum
<lb n="10"/> privationis, superficies vero supposita his est ut materia quaedam;
sic etiam lumen loco formae, tenebrae loco privationis habeutur et
corpus recipiens lumen utrique supponitur. impossibile est igitur
elementa dari, quae communia omnino omnibus sint, at reperiuntur
proportione et analogia (piadam. sed nunc non quaerimus
<lb n="15"/> eleinentuni eorum, quae sunt; nam eorum principium quaerere
propositum fuit. sane utrumque causa est. sed principium
potest esse extraneum ut causa movens, elementa vero nequeunt esse
nisi in iis, quae ex ipsis fiunt. quod igitur elementum est, id et iam
principium dici potest, quod vero principium est, elementum procul
<lb n="20"/> dubio non est; nam movens potest esse extra rem motam. at proximum
movens in naturalibus simile est formae; homo namque hominem
geuerat. in artificialibus vero, quae meute fiunt, forma est aut
privatio. exemplo sit medicina aut ipsius ignoratio, aedificatoria ars
aut imperitia eius. in midtis vero rehus movens causa simul et forma
<lb n="25"/> est; medicina namque sanitas quodam | modo est, quoniam <note type="marginal">f.8</note>
movens, et aedificandi facultas quodam modo aedium est
forma, homo vero generatur ab homine. at nostrum non est
nunc proximum movens iuvestigare, sed quaerimus primum movens,
quo omnia moventur.</p><lb n="30"/></div></div></body></text></TEI>