At proportione quaclam nihil prohibet, si id, quod supira statutum erat, pro eerto habemus. principia enim omnium tria sint, forma, materia atque privatio — e. g. in sensibilibus substantiis calidum quidem ut forma est, frigidum vero ut privatio, materia autem illud, quod est potentia haec duo] in praedicamento vero qualitatis album habet locum formae, nigrum locum privationis, superficies vero supposita his est ut materia quaedam; sic etiam lumen loco formae, tenebrae loco privationis habeutur et corpus recipiens lumen utrique supponitur. impossibile est igitur elementa dari, quae communia omnino omnibus sint, at reperiuntur proportione et analogia (piadam. sed nunc non quaerimus eleinentuni eorum, quae sunt; nam eorum principium quaerere propositum fuit. sane utrumque causa est. sed principium potest esse extraneum ut causa movens, elementa vero nequeunt esse nisi in iis, quae ex ipsis fiunt. quod igitur elementum est, id et iam principium dici potest, quod vero principium est, elementum procul dubio non est; nam movens potest esse extra rem motam. at proximum movens in naturalibus simile est formae; homo namque hominem geuerat. in artificialibus vero, quae meute fiunt, forma est aut privatio. exemplo sit medicina aut ipsius ignoratio, aedificatoria ars aut imperitia eius. in midtis vero rehus movens causa simul et forma est; medicina namque sanitas quodam | modo est, quoniam f.8 movens, et aedificandi facultas quodam modo aedium est forma, homo vero generatur ab homine. at nostrum non est nunc proximum movens iuvestigare, sed quaerimus primum movens, quo omnia moventur. Et est manifestum, quod est substantia, nam est initium substantiae; at nihil initium est substantiae nisi substantia, et ipsuni turn substantiae initium sine dubio, turn principium erit omnium eorum, quae sunt; cetera namque entia nisi aftectus qualitates motusque substantiae non existunt, ut superius probatum est. at quaerendum de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur; reliquis vero entibus inest potestas et 2 non emendavi: duo ABCF 3 immo—esse add. F 6 sensibilibus substantiis F: sensibili substantia ABD: sensibilium substantia C 27 at et sq.] cf. Av. 309 G 33 sunt BCF: segregantur AD 34 superius] Z 1 36 anima—intellectus] ponendum est aut anima C2 37 sed F: aut BC: cum AC; ad verbum: cum cauli providique simus 39 post potestas inserit atque actus F variis tempovibus sunt variis modis neque semper in eodem statu f.8 permanent, cuiusmodi sunt generabilia et corruptibilia; in his enim interdum idem est actu, interdum potentia, ut vinum est actu cum fervet atque movetur (?), alias vero potentia erat, cum humor, ex quo generatur, adhuc erat in vinea ipsa, caro quoque quandoque est actu, quandoque vero potentia erat in elemetitis, ex quibus generatur. nee aliud siguificare volumus, cum actum et potentiam dicimus, nisi materiam atque formam. forma intellego formam, (??)si separabilis est, aut id, quod ex forma materiaque constat, separa(??) bilis autem est, ut lumen ac teuebrae, si separari ab aere queunt. ex ambabus vero compositum, ut corpus sauum et aegrotans. cum materiam dico, intellego id, quod utrumque fieri potest, ut corpus, quod quandoque sanum, quandoque morbo obuoxium efficitur.