<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Sed cum institutum sit primum principium eorum, quae sunt,
quaerere, idcirco huiusmodi quaestioni quaedam praemiitere proficiet.
et | primo quaerimus, utrum principium omnium, quae sunt, possit esse <note type="marginal">f.7</note>
unum et idem, ut illud principium sit principium substantiae, eorum,
quae sunt ad aliquid, quantitatis et qualitatis, an quodlibet praedicamentorum
<lb n="10"/> diversuni principium a principio alterius babeat. cum
vero principium variis modis dicatur, tum quod est initium motus,
turn id, propter quod est id quod est, tum elementum, decet nos de
elementis prius quaerere, sitne idem elementum omnium entium, an
quodlibet praedicamentum diversa elementa possideat ab alterius
<lb n="15"/> elementis. sed absurdum videtur, si eadem omnium sint, ita ut eadem
sint elementa substantiae, relationis, qualitatis et quantitatis. si vero
quis hoc affirmare conabitur, quaeremus ab eo, quid hoc elementum
sit, si unum est, aut quaeuam haec elementa sint, si plura sunt; utrum
extra decem genera, an in aliquo eorum existant. non esse extra
<lb n="20"/> decem praedicamenta [in promptu est]; nam esset aliud praedicamentum
praeter decem atque illis prius haberetur. nam elementum
prius est bisce, quorum est elementiivi. at nullum genus
substantiam praecedit, ut ex praedictis liquet, sin vero hoc fugias
contendasque ponere elcmentum in praedicamento substantiae, tunc
<lb n="25"/> elementum substantiae erit elementum relationis, quantitatis, qualitatis,
actionis, passionis atque habitus, praeterea sequetur uecessario
id, quod est extra captum intellectus, elementum substantiae esse in
substantia; sed elementa priora ac simpliciora sunt his, quae ex eis
componuntur, ut literae sunt dictione priores. supponamus igitur
<lb n="30"/> elementa non esse in aliquo praedicamento. at in quaestionem venit,
num fieri possit, ut sint quicquam universalium omnia comprehendentium,
ut unum. si dicatur huiusmodi elementa omnium esse,
respondebimus baec nomina &lt;non&gt; magis de simplicibus rebus
de compositis praedicari. ex quo sequeretur simpliciora non esse compositorum
<lb n="35"/> elementa; cum enim composita his nominibus appellarentur,
simpliciorum elementa forent. praeterea si unum atque ens sint
priucipia decem praedicamentorum et principia dicersa ab his sint,
quorum principia sunt, ut punctum diversum a linea et unitas a
numero et producens aliud atque ea, quae ab eo producuntur: tum
<note type="footnote">4 generante BCF Av.: generati AD 16 quantitatis om. C si vero et sq.] abbreviationem
expositionis, quae sequitur, invenies apiul Averr. 306 HJ 23 post genus
add. BD communius; cf. Ar. b2 κοινόν praedictis] Ar. p. 1038b27
supplevi 39 post producuntur F exhibet: sequitur ens, et unum sine praedicamentis
esse posse, sed ens et unum non sunt sine essentia substantiae, quantitatis, qualitatis et reliquorum.
nec unum (p, 11,2)..: quae omnia commenticia sunt</note>

<pb n="11"/>
eus et unum non erunt ipsa substantia nec ipsa quantitas nee ipsa <note type="marginal">f.7</note>
qualitas. neque vero unum ens possunt yion entia esse; uon ergo hoc
pacto eadem sunt onmium elementa. [immo impossiblie est ita esse.]</p></div></div></body></text></TEI>