Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit, hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est, quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum; quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta 9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore elemento Al: ab ipso codd. non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres f. 2r diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus terminatur, verum secundum hunc modum quoque in imnes porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat. Itaque cum declaratum sit, totum esse perfectum, quatenus nil aliud extra ipsum invenitur, a quo claudi possit, quinimmo ab eo omnia clauduntur: rationi consentaneum fuit, ut diceret, quonam modo nil aliud extra ipsum inveniatur, num quia infinitum sit, post infinitum aliud quidpiam inveniri minime possit. atqui disquisitionem hac de re distulit, cum nonnullis, quae illi praecedunt, apprime indigeat, et de caelesti corpore pertractare aggreditur. cum enim de eiusmodi corpore verba facere sibi poposuerit, hoc in libro a nobiliore eius parte, quae orbis dicitur, exorditur, ubi terminatum, rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit. primo igitur esse eiusmodi corpus contendit, quoniam huius sermonis perscrutationem relegavit in secundum librum de Caelo, de ceteris autem corporibus in Tertio et Quarto libro disseret. dixit: utrum totum terminatum sit magnitudine, quandoquidem tempore infinitum esse potest, verum de parti bus eius secundum formam verba faciet nempe de orbe, igne, terra, nec non de reliquis corporibus. cum autem de iis corporibus ei dicendum sit, ab eorum motibus exorditur. at ue quispiam existimaret, ex iis quae secundum accidens, et non per se sunt, illorum esse tractationem, omnia corpora, inquit, naturalia, secundum se ipsa mobilia esse secundum locum dicimus; motus enim eorum causa non fortuito, sed per se in illis consistit, eorum enim unumquodque existit, quoniam natura praeditum est, natura vero motus initium est. Quare a motus perscrutatione exorditur: motus inquit, omnis localis aut recto ordine aut rotundo aut ex his corapositus est. causa autem, propter quam motus simplex duos tantum habet motus, est quoniam simplices magnitudines, hoc est dimensiones, quae motui annectuntur, [non plures quam] duae inveniuntur, recta nempe et rotunda, quamobrem hic de linea ipsa mentionem faciens, minime quidem secundum geometricam rationem eam considerat, sed quatenus lineae dimensiones sortiuntur. si autem localis motus est, diameter, hoc est dimensio, omnino invenitur. dicendo autem diametros omnino inveniri effectricem principalemque motus causam non assignat, sed hoc sigui loco tantum dictum est; minime namque necessarium foret, si plures 18 terminatum omnes: 1. indeterminatum 19 infinitum Al: finitum codd. 27 unumquodque existit] unicuique inest Al 33. 34 non—quam] Al: om. 38 cf. Simpl. Ρ. 1315 quam duae diametri extitissent, [plures quam duos motus at si diametri non nisi duae fuerint, consentaneum erit omnino, ut motus quoque duo tantum esse dicantur; nou enim fieri potest, ut ullus sit absque dimensione motus. quid vero obstat, quominus dimensio absque ullo motu inveniatur? duo igitur sunt motus, tertius vero ex his compositus existit. | at quoniam in f. 2v naturalium motuum numerum Aristoteles eos collocare intendit, quorum alter a medio, alter ad medium, alter vero circum medium fieri consuevit, idcirco, inquit, is quidem motus in orbem fertur, qui circa medium fit. — cum autem περὶ τὸ μέσον et non περὶ μέσον dixisset, id significare voluit, quid sit illud, quod φυσικὸν σῶμα appellamus — et quod motus ad supera inferaque duo motus sunt, qui recto quidem ordine instituuntur, motus nempe, qui a medio et ad medium feruntur. neque etiam hoc in loco ἐπὶ μέσον et ἀπὸ μέσου dixit, sed ἐπὶ τὸ et ἀπὸ τοῦ cum autem dimensiones duae sint, hoc est recta et rotunda, ac recta dicatur, quae vel in imum locum, vel de imo sursum versus fertur, quae ambo simplicium naturalium corporum motui annectuntur, evenit ut corporis naturalis simplices omnes motus, cum a medio aut ad medium, tum circum medium fieri necesse sit, hoc igitur aliqua ex parte necessario sequi videtur ea, quae diximus initio libri, hoc est ut totum et pevfectum ternarium numerum insequantur eodemque iure corporis naturalis motus, quoniam triplex existit, eadem perfectione et complemento corporum numerum insequitur. cum itaque simplex motus rebus, quae vel a medio, vel ad medium feruntur, accomodetur, eaedemque res naturales sint, ad corporum speculationem ex eorum motibus regreditur. siquidem naturalium corporum motus eorundem numerum definiunt; quodlibet enim corpus proprio suo motu praeditum est, motus namque in re mota consistit. Cum autem corpora quaedam simplicia sint et quaedam ex simplicibus composita, fiet necessario, ut motuum quoque nonnulli simplices sint aliique ex simplicibus compositi. ac nonnulli ex iis quodammodo compositi inveniantur. Aristoteles antem dicit simplicia sunt corpora, quae motus principium secundum naturam habent. dixit secundum naturam, ad differentiam animalium et plantarum. siquidem haec quoque principium motus sortiuntur, verum secundum animam, minime autem 1 [plures—inveniri] supplevi 10 cum autem et sq.] Simpl. 15,1 20 aliqua ex parte] interpretatio verborum κατὰ λόγον esse videtur 23 eadem—insequitur (24)] locus suspectus; fort, vertendum est, corporibus eandem perfectionem et complementum comparat 32 aliique—compositi (pr.) fort, dittographia, cf. paulo inferius 35 ad differentiam et seq.] cf. Simpl. 16, 12 άρχὴν μὲν γὰρ κινήσεως ἒχει καὶ τὰ ζῷα τὰ φυά, ἀλλ᾿ οὐ τῆς κατὰ τὴν φύσιν, καθὸ τοιαῦτα, ἀλλὰ τὴς καὰ τὴν ψυχήν. secundum naturam hoc illis inest. anima enim, quae in plantis f. 2v consistit, minime ut natura illis inest, veluti natura, quae in igne terra reliquisque elementis invenitur. per ea autem, quae his cognata sunt, inellegi debent, quae species eorum sunt, neque limites eorum egrediuntur, ut caligines, fumus ac rores sunt, quae vapores nominantur. dixit autem motuum nonnullos esse simplices, nonnullos vero ex illis quodammodo compositos, non ut id insinuaret, quod composito motu sursum (inquam) ac deorsum simul fertur, quoniam hoc dissentaneum est ac fieri nullo modo potest, siquidem confringeretur id, quod ea ratione moveretur. sed id intellegi debet, secundum quod unico motu et ipsum movetur; verum ille motus est veluti confusus quidam motus ad duas partes, cui quidem sententiae sequentia adstipulantur, dum inquit Aristoteles: et quae hoc iure se habent moventur secundum id quod iu illis praevalet, ut si trabs (exempli gratia) igni corripiatur, hac de causa motus eius terreus deorsum inclinans praevalet. cum itaque ut concessum sibi sermonem accepisset, duplicem esse motum, ideoque dimensiones duas, hoc est duas lineas inveniri, nec non simplicem esse motum, qui vel a medio, vel ad medium, vel circum medium fieri consuevit, et corporum nonnulla simplicia esse, nonnulla vero composita, ac simplicium motus esse simplices, compositorum vero compositos, haec autem ab eo moveri, quod om illis praevalet, nec non etiam positum sit, omnia naturalia corpora non per accidens, sed per se moveri, hoc explicare incipit corpus inveniri, quod rotundo motu feratur. hoc autem iuxta hunc ordinem disponitur. Si motum aliquem simplicem esse contingat, et is, qui secundum circulum fit, simplex existat, in simplici corpore erit. etenim si quispiam dixerit, corpus, quod in orbem movetur, esse compositum, et composita corpora (quemadmodum dicebamus) ab eo, quod in eis superat, moveantur, consentaneum est, ut vincens in eo corpore composito haud dubie corpus simplex existat. cumque victoria praevaluerit, erit eius motus iuxta victoriam illius corporis; quamobrem necessarium erit esse aliquod corpus simplex, cui tantum conversio accomodetur. consentaneum itaque erit, ut ordine oratio recenseatur: si motus simplex inveniatur et ille, qui fit in orbem, simplex existat, simplicis igitur corporis propria erit conversio. atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens. sed Aristoteles huiuscemodi demonstrationis forma minime usus est, siquidem ipse autecedentis loco ea posuit, quae antea retulit, videlicet simplicem motum inveniri, quoniam simplicia | corpora reut f. 3r 15 — praevalet] ut si ignita trabs . . proiiciatur, quoniam in ea terra praevalet, deorsum feretur Al periuntur, uec non simplicium corporum motum esse simplicein, f. 3r siquidem motus, qui in orbem fertur, simplex existit. etenim duao tantum simplices lationes sunt, recta scilicet et rotunda, quandoquidem simplices dimensiones, hoc est magnitudines, duae existunt. quod vero conversio debeat simplici corpori aptari, inde perspicuum est, quia eiusmodi corpus in orbem fertur. etenim si corpus, quod in orbem movetur, compositum esse statuerimus, cum dictum a nobis sit, compositorum corporum motum fieri vi dominantis, consentancum itaque erit, ut in mundo simplex aliquod corpus inveniatur, cuius conversio propria existat. hac itaque conclusione deducta, nempe corpus aliquod inveniri, quod natura sua in circulum feratur, ad alia progreditur, ex quibus haec eadem conclusio deducitur. verum antequam posteriorem sermonem aggrediatur, cum ex his deductum sit, omnino consentaneum esse, ut in mundo aliquod corpus inveniatur, addidit Aristoteles deinde secundum naturam autem impossibile, si uniuscuiusque corporis unus motus proprius existit. haec autem sententia ita intellegi debet, ac si dixisset, quod si ignis sit, vel aliquod quatuor elementorum, quod in circulum feratur, non erit rationi cousonum, ut conversio horum alicui secundum naturam insit, si unicuique corporum unus accommodetur naturalis motus, ac definitae sint naturales motiones. itaque iuxta syllogismi formam declaratum est, cousonum esse, ut corpus aliquod inveniatur, quod non absolute, verum secundum naturam in circulum moveatur.