Quicquid oritur, ex coutrario et subiecto aliquo oritur, et in contrarium (corrumpitur). non enim aequum est, ut ex eo, quod non est, possit quippiam generari, ut in Physicis demonstravimus. corpori autem quod in circulum vertitur, nihil coutrariatur, ut paulo post perspicuum erit; nec ullum subiectum habet, (alibi enim declaratum est materia id carere): igitur corpus, quod in circulum movetur, ingenitum existit. nec non eisdem propositionibus hoc in loco declaratur, id interitum non recipere. quod eteuira corrumpitur ex contrario quoque subiectoque in contrarium corrumpitur, et in universum coutraria omnia contrariis quoque corrumpuutur, contrarium namque fit ex corruptione contrarii in hoc contrarium. diximusque omne, quod corrumpitur, a suo etiam contrario corrumpi, quoniam eius corruptio ab eo provenit, in quod transmutatur. sanitatem namque a morbo corrumpi dicimus, quaudoquidem in eundem transmutatur. et in universum, dum a contrario et in contrarium dicit, earn contrarietatem intellegi vult, quae est secundum genus, quaeque forma et privatio est, inter has namaque vere contrarietas intelligitur. cum igitur demonstratum sit, conversionem non habere contrarium — hoc vero demonstratum est — ergo id, cuius motui nullus motus coutrariatur, contrarium quoque habere non potest. si enim naturalia corpora ideo naturalia dicuntur, quoniam principium motus in se habent, igitur contrariorum etiam pari modo motus contrarios esse dicimus, sicuti simplicia quoque corpora dicuntur esse simplicia, quatenus simplicium motuum initiam in se habent. et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum est, formaeque illorum substentaculum. At prima oratio vera est, igitur secunda quoque vera existet. Aristoteles dicit: invenimus igitur naturam id quod futurum erit generabile et quae deinceps sequuntur. Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando 10 corrumpitur Al: om. codd. 11 Physicis] 1,7 23 cf. Simpl. 131,24 καίτοι γε ὁ Θεμίστιος . . . εἶπεν, ὅτι καθόλου λαμβάνει ὁ Ἀριστοέλης τὸ ἐξ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον γενικωάτην λαμβάνων ἐναντίωνσιν εἴδους καὶ στερήσεως 30 contrariorum — contrarii motus etiam pari modo contrarii dicentur Al 35 invenimus] locus corruptus, intenditur Ar. 270a20 nutritur — sit autem quod nutritur, veluti hepar — dum aliquod f. 4v cognatum advenit ac in eius materiam fiierit transmutatum. at non invenimus in eiusmodi corpore huius rationis materiam. caro etenim nutritur, cum ei quippiam familiare adiungitur, quod in proximam eius materiam, quae sanguis est, permutatum fuerit; hie igitur sanguis erit illi similis, nec non secundum eius substantiam carni adhaerens, eiusdem alimentum evadet. nos vero non invenimus in cireulari corpore materiam, ut sanguinem vel quippiam ei simile, ac in universum nullam in se materiam habet, quemadmodum hoc alibi a nobis demonstratum est. praeterea nullum huic corpori contrarium invenitur, a quo transmutari ac in illud conveti possit. nutrimentum | igitur non habet, siquidem nutrimentum f. 5r in naturam eius quod alitur permutatur. Alexander autem aliter hunc sermonem interpretatur. eodemque iure possumus vere dicere quod hoc corpus alterationem non recipiat, alteratio namque motus est ad qualitatem. in Categoriis autem declaratum est, quatuor esse qualitatis species, quarum prima habitus dispositioque est, secunda naturalis potentia habilitasve, ut aptitudo ad artem cursorum capessendam, tertia vero species activae (sic) qualitates (παθητικαί) sunt, dum quis (exempli gratia) erubescit, incalescit, delectatur, vel simili modo afticitur, quarta autem ea est, in qua figurarum species consistit, ut rectum, rotundumque. Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre licet in eo, quod cireulari triangularique figura praeditum sit; non enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit. ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe habitus, ac etiam iuxta secuudam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina, valetudo invaletudoque, non mai suscepta passione oriuntur, nisi quod habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualiatem alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipre, veluti plantae sun, animaliusm corpora et elementa, sicut ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare corpus neque augmentum, neque accessionemnea corruption em admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit, alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus, 13 Alexander] Simpl. p. 110,11 16 Categoriis] c. 8 quandoquidem iis de rebus hic sermonem habemus, quae nostris f. 5r sensibus sibiciuntur. neque hac ratione sibi ipsi Avistoteles adversatur in Caegoriis dicenti, necesse omnino non esse, ut omne id, quod alteratur, crescat augeaturque, siquidem hoc in loco dixit, id, quod recipit alterationem κατὰ πάθος, augmentum quoque atque accietionem recipit, quamvis illius accretio augmeutumve secuudum eius transmutationem minime fiant. nec te praetereat velim, ex iis, quae dixiraus, elici non posse, quintum corpus absolute quamcunque alterationem non admittere, sed quod affectrices alterationes non admittat, quae secundum transmutationem fiunt. Colligendo deinceps ea,quae dixerat, ait: et mundus neque ortum neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc autem manifestum erit, ut Aristoteles iuquit, si quis hisce fidem adhiburit, ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus sumpta sunt a nobis, haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario in contrarium fieri, omueque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur in eiusque substautiam transmutatur et reliqua bis similia. Videtur autem et nostra sententia iis, quae apparent, attestari et ea quae apparent ac perspicua sunt, nostrae sententiae attestari. per ea autem, quae apparent, manifestas omnibusque hominibus cum Graecis, tum Barbaris, communes scientias intellegimus. ei namque in eam existimationem ac animi notionem praeveuere, ut supremum eum locum, qui mundum ambit, corpusque, quod eo in loco consistit, glorioso Deo soli attribuereut. quamobrem invenimus eos versus eum locum manus extollere annuereque eo potissimum tempore, in quo creatori preces effundunt atque ad eum confugiunt. fatentur namque ac aequum fore arbitrantur, immortale esse illud corpus ingnitumque. etenim dignitas, perfectio continuaque perpetuatio ad immortalitatem consequuntur, quae omnia per ea, qua apparent intellegi voluit. sententia igitur antea memorata, scilicet corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale nee ullam transmutationem perpeti posse, huic cognitioni attestatur; et baec etiam cognitio, quae omnium hominum applausu manifesta evasit, nostrae senteutiae attestatur. quod si ea, quae dicta sunt a nobis, ex manifesta communique hominum scientia veritati cousentanea sint, ac divinum corpus in mundo inveniatur (quemadmodum certe ac vere invenitur,) sequitur ex hoc, quod dicebamus, nempe corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale, quandoquidem huius rei indubiam fidem facit communis omnium sententia. insuper per ea etiam, quae ad sensum videmus suam sententiam comprobavit. ait 3 Categoriis] 15a22 namque: et id etiam contingit ex iis, quae ad sensum videmus, f. 5r quantum fieri potest, ut in hominum animis sit ac penes illos vere dicatur. etenim scientia, | quae ex communi omnium sententia f. 5v desumitur, longe verior ac dignior est ea, quae ope sensuum acquiritur, ob illorum obscuritatem atque crassitiem, nisi quod seusus quoque homini modam quendam praebent, quo manu ducatur in certitûdinem rei veritatisque cognitionem. poterit autem is serrao comprobari ac stabiliri per ea, quae ad sensum apparent, si quis totam praeteritum tempus, quodque ex hominum memoria firmiter tenemus, observaverit custodieritque. is enim nullam unquam in caelo, nec in suprema aliqua eius parte, veluti in spbaera inerrantium stellarum, aut in quavis alia illius parte, sicuti in errautibus stellis ac earum spaeris, mutationem factam couspiciet, quandoquidem figura, motus illarumque meusura secundum magnitudinem uno atque eodem modo se babet, nec non etiam eodem iure se habet, quicquid in stellis conspicitur.