<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="grc" n="urn:cts:greekLit:tlg1665.tlg001.1st1K-grc1"><div type="textpart" subtype="fragment" n="Monitum"><head>MONITUM.</head><p>Duo omnino sunt. quæ hic monebo; primum, pluribus uno
Senioribus attribuenda esse Colectanea, quæ sequuntur; deinde
nolle me affirmare ista omnia, præsertim quæ posita quinto loco
<lb n="10"/> sint, ipsis auctorum verbis ab Irenæo fuisse expressa. Sed finge
haud ita esse, certe digni erant ut inde huc deducerentur rivuli,
quos quidem a Christianismi fontibus tam prope abesse novimus.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" n="1"><head>Ι.</head><p>Ἡ γὰρ πλάνη (Irenæus inquit, Præfat. Lib. Primi Contra
<lb n="15"/> Hæreses, §. ii. p. 2. ed. Massueti.) καθ᾿ αὑτὴν μὲν οὐκ ἐπιδείκνυται,
ἵνα μὴ γυμνωθεῖσα γένηται κατάφωρος· πιθανῷ δὲ περιβλήματι
πανούργως κοσμουμένη, καὶ αὐτῆς τῆς ἀληθείας ἀληθεστέραν ἑαυτὴν
παρέχειν (fortasse παρέχει. vid. not.) φαίνεσθαι διὰ τῆς ἔξωθεν
φαντασίας τοῖς ἀπειροτέροις· καθὼς ὑπὸ ΤΟΥ ΚΡΕΙΤΤΟΝΟΣ
<lb n="20"/> ἩΜΩΝ εἴρηται ἐπὶ τῶν τοιούτων, Ὅτι λίθον τὸν τίμιον
<note type="translation">Interpretatio Vetus.
Error enim secundum semetipsum
non ostenditur, ne denudatus
fiat comprehensibilis, suasorio autem
<lb n="25"/> cooperimento subdole adornatus,
et ipsa veritate (ridiculum
est et dicere) veriorem semetipsum
præfert, ut decipiat exteriori phantasmate
rudiores: quemadmodum
a MELIORE NOBIS dictum est de
hujusmodi, Quoniam lapidem</note>

<pb n="48"/>
σμάραγδον ὄντα καὶ πολυτίμητόν τισιν ὕαλος ἐνυβρίζει
διὰ τέχνης παρομοιουμένη, ὅποταν μὴ παρῇ ὁ σθένων
δοκιμάσαι καὶ τέχνῃ διελέγξαι τὴν πανούργως γενομένην.
ὅταν δὲ ἐπιμιγῇ ὁ χαλκὸς εἰς τὸν ἄργυρον, τίς
εὐκόλως δυνήσεται τοῦτον ἀκεραίως (ἀκέραιος ὢν <lb n="5"/>
legebat Vet. Interpres; vid. not.) δοκιμάσαι;</p><note type="translation">pretiosum smaragdum, magni
pretii apud quosdam, vitreum
in ejus contumeliam per artem
assimilatum, quoadusque non
adest qui potest probare, et artificium
arguere, quod subdole
sit factum. Quum enim commixtum
fuerit æramentum argento,
quis facile poterit, rudis <lb n="10"/>
quum sit, hoc probare?</note></div><div type="textpart" subtype="fragment" n="2"><head>II.</head><p>Similia enim loquentes (scil. Hæretici) fidelibus, (inquit Irenæus
lib. iii. ejusd. Operis, ipso fine cap. xvii. al. c. xix. p. 209.) sicut prædiximus,
non solum dissimilia sapiunt, sed et contraria, et per <lb n="15"/>
omnia plena blasphemiis, per quæ interficiunt eos, qui per similitudinem
verborum dissimile affectionis eorum in se attrahunt
Venenum: sicut quis aqu mixtum gypsum dans pro lacte, seducat
per similitudinem coloris; sicut quidam dixit SUPERIOR NOBIS, de
omnibus qui quolibet modo depravant quæ sunt Dei, et adulterant <lb n="20"/>
veritatem: In Dei lacte gypsum male miscetur.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" n="3"><head>III.</head><p>—Καθὼς Ὁ ΚΡΕΙΣΣΩΝ ἩΜΩΝ (verba Irenæi sunt lib. I.
ejusd. Op. c. xiii. §. 3. al. viii. p.62. al. 9.) ἔφη περὶ τῶν τοιούτων
(scil. de falsis prophetis) Ὅτι τολμηρὸν καὶ ἀναιδὲς ψυχὴ <lb n="25"/>
κενῷ ἀέρι θερμαινομένη.</p><note type="translation">Interpretatio Vetus.
—Sicut MELIOR NOBIS de talibus
prophetis exsequitur, Quod
audax et inverecunda est anima,
quæ vacuo aëre excalefacta est.</note></div><div type="textpart" subtype="fragment" n="6"><pb n="55"/><head>VI.</head><p>Qui vero exprobrant et imputant, quod profecturus populus
<lb n="10"/> jussu Dei vascula omnis generis et vestimenta acceperit ab
Ægyptiis, et sic abierit, ex quibus et Tabernaculm factum
est in eremo; ignorantes justificationes Dei, et dispositiones
ejus, semetipsos arguunt, sicut et Presbyter dicebat. Hæc
Irenæus lib. iv. c. 30. al. 49. p. 267. Deinde post plurima de spolatione
<lb n="15"/> Ægyptiorum disputata in capite proxime sequente addit: Talia quædam
enarrans de antiquis Presbyter, reficiebat nos, et dicebat: De
eisdem delictis, de quibus ipsæ scripturæ increpabant patriarchas
et prophetas, nos non oportere exprobrare eis, neque
fieri similes Cham f, qui irrisit turpitudinem patris sui, et in
<lb n="20"/> maledictionem decidit; sed gratias agere pro illis Deo, quoniam
in adventu Domini nostri remissa sunt eis peccata:
etenim illos dicebat g gratias agere, et glorificari in nostra
salute. De quibus autem scripturæ non increpant, sed simpliciter
sunt positæ, nos non debere fieri accusatores, non
<lb n="25"/> enim sumus diligentiores Deo, neque super magistrum possumus
esse, sed typum quærere. Nihil enim otiosum est
eorum, quæcumque inaccusabilia posita sunt in Scripturis.
Quemadmodum et Lot, qui eduxit de Sodomis filias suas,
quæ conceperunt de patre suo, et qui reliquit in circumfinio
<lb n="30"/> uxorem suam statuam sals usque in hodiernum diem.
Etenim Lot non ex sua voluntate, neque ex sua concupiscentia
<note type="footnote">f Gen. ix. 22, 25.</note>
<note type="footnote">g Joan viii. 56.</note>

<pb n="56"/>
carnali, neque sensum, neque cogitationem hujusmodi
accipiens, consummavit typum. Quemadmodum Scriptura
dicit: h Et intravit major nata, et dormivit cum patre suo nocte
illa: et non scivit Lot cu dormiret illa, et cu surgeret. Et in
minore hoc idem: Et non scivit, inquit, cum dormisset secum, <lb n="5"/>
nec cum surrexisset.</p><p>Nesciente igitur homine, neque
libidini serviente, dispensatio
perficiebatur, per quam
duæ filiæ, id est, duæ synagogæ,
ab uno et eodem patre
in sobolem adoptatæ significabantur
sine carnis libidine.
Nec enim alter erat aliquis,
qui semen vitale et filiorum
fructum posset dare eis, quemadmodum
scriptum est.
Μὴ εἰδότος τοῦ Λὼτ, μηδὲ ἡδονῇ
δουλεύσαντος, οἰκονομία ἐπετελεῖτο,
δι᾿ ἧς αἱ δύο —συναγωγαὶ
ἀπὸ ἑνὸς καὶ τοῦ αὐτοῦ <lb n="10"/>
πατρὸς τεκνοποιησάμεναι ἐμήνυοντο
ἄνευ σαρκὸς ἡδονῆς· οὐ γὰρ
ἦν ἄλλος οὐδεὶς σπέρμα ζωτικὸν
καὶ τέκνων ἐπικαρπίαν δυνάμενος
δοῦναι αὐταῖς, καθὼς γέγραπται. <lb n="15"/>
Græca hæc e Catena PP. in
Genesin.</p><p>i Dixit autem major ad minorem: Pater noster senior est, et
nemo est super terram c.</p><p>Illæ quidem filiæ secundum simplicitatem et innocentiam <lb n="20"/>
putantes universos homines periisse, quemadmodum Sodomitas,
et in universam terram iracundiam Dei supervenisse,
dicebant hæc. Quapropter et ipsæ excusabiles sunt, arbitrantes
se solas relictas cum Patre suo ad conservationem
generis humani, et propter hoc circumveniebant patrem. Per <lb n="25"/>
verba autem earum significabatur, neminem esse alterum qui
possit filiorum generationem majori et minori synagogæ præstare,
quam Patrem nostrum. Pater autem generis humani
Verbum Dei: quemadmodum Moyses ostendit dicens: k Nonne
hic ipse Pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? Quando <lb n="30"/>
igitur hic vitale semen, id est, Spiritum remissionis peccatorum
per quem vivificamur, effudit in humanum genus? Nonne
tunc, cum convescebatur cum hominibus, et bibebat vinum in
<note type="footnote">h Gen. xix. 33. 35.</note>
<note type="footnote">i Gen. xix. 31. 32.</note>
<note type="footnote">k Deut. xxxii. 6.</note>

<pb n="57"/>
terra? 1 Venit enim, inquit, filius hominis manducans et biens:
et quum recubuisset, obdormivit, et somnum cepit. Quemadmodum
ipse in David dicit: Ego dormivi et somnum cepi.
Et quoniam in nostra communicatione et vita hoc agebat,
<lb n="5"/> iterum ait: n Et somnus meus suavis mihi factus est. Totum
autem significabatur per Lot, quoniam semen patris omnium,
id est, Spiritus Dei, per quem facta sunt omnia, commixtus et
unitus est carni, hoc est, plasmati suo: per quam commixtionem
et unitatem duæ synagogæ, id est, duæ congregationes
<lb n="10"/> fructificantes (an fructificant?) ex patre suo filios vivos vivo
Deo.</p><p>Et quum hæc fierent, uxor remansit in Sodomis, jam non
caro corruptibilis, sed statua salis semper manens, et per
naturalia ea quæ sunt consuetudinis hominis, ostendens
<lb n="15"/> quoniam et ecclesia, quæ est sal terræ, subrelicta est in confinio
terræ, patiens quæ sunt humana: et dum sæpe auferuntur
ab ea membra integra, perseverat statua salis, quod est
firmamentum fidei, firmans et præmittens filios ad patrem
ipsorum. Hujusmodi quoque de duobus testamentis Senior
<lb n="20"/> Apostolorum DISCIPULUS disputabat, ab uno quidem et eodem
Deo utraque ostendens; nec esse aterum Deum præter unum
qui fecit et plasmavit nos; nec firmitatem habere sermonem
eorum qui dicunt, aut per angelos, aut per quamlibet virtutem,
aut ab alio Deo factum esse hunc mundum, qui est
<lb n="25"/> secundum nos.</p></div></div></body></text></TEI>