Cicero de divin. II 90. Quibus (scil. Chaldaeis) etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat, qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur, negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt. At ii nec totidem annos vixerunt; anno enim Procli vita brevior fuit; multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91. At ego id ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi. Cicero de divin. I 84. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur ( Chrys. fr. phys. n. 1192 Vol. II p. 342, 27 ). III. Ethica. Diog. Laërt. VII 84. τὸ δὲ ἠθικὸν μέρος τῆς φιλοσοφίας διαιροῦσιν ( ipsam partitionem vide III p. 3, 1 ). καὶ οὕτω δ’ ὑποδιαιροῦσιν οἱ περὶ Χρύσιππον - - καὶ Διογένην etc. Arrianus Epict. dissert. II 19, 13. τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δ’ ἀδιάφορα. ἀγαθὰ μὲν οὖν αἱ ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακίαι καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγίεια, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης. Cf. II 9, 15. Cicero de finibus III 33. Bonum autem - etiam definitione explicatur. Sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. Ego assentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. Id autem sequens illud etiam quod prodesset (ὠφέλημα enim sic appellemus) motum aut statum esse dixit e natura absoluto.