<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="6b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Horum omnium generum, quae sunt animalia desuper deorsum radices pervenientes habent: inanimalia autem de imo in superna ⎡viva⎤ radice silvescunt. Quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. Alimenta autem sunt bina animae et corporis, e quibus animalia constant. Anima ⟨ignis et aeris, superiorum⟩ mundi ⟨elementorum,⟩ inquieta semper agitatione nutritur: corpora ex aqua et terra, inferiori⟨bu⟩s mundi elementis, augescunt. [Spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat.] Sensu⟨s⟩ [addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars soli homini concessa est ex aethere, [sed] de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit, atque sustollit. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam: est enim sanctissima et magna, et non minor quam ea quae est divinitatis ipsius. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7a"><p><said who="#Trismegistus"> Sed nunc vobis expediam quae coeperam. Dicebam enim [in ipso initio rerum] de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur, quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinae perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.</said><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> — Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus? </said><said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> —Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit, et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. De sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Solum enim animal homo duplex est; et eius una pars simplex, <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0301"/> quae, ut Graeci aiunt, <foreign xml:lang="grc">οὐσιώδης</foreign>, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem ⟨altera pars⟩ quadruplex, quod <foreign xml:lang="grc">ὑλικόν</foreign> Graeci, nos mundanum dicimus, [e quo factum est corpus,] quo circumtegitur illud quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.— </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7c"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Quid ego oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui, et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?</said><said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> —Trism. Recte quaeris, o Asclepi: et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. Cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus. </said></p></div></div></body></text></TEI>