<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="3b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Nunc mihi adesto totus, quantum mente vales, quantum calles astutia. Divinitatis etenim ratio, divina sensus intentione noscenda, torrenti simillima est fluvio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti[s]; quo efficitur ut intentionem nostram, non solum audientium, verum tractantium ipsorum, celeri velocitate praetereat. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum; quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. Caeli vero et ipsius [[animae]] et omnium quae [mundo] insunt ipse gubernator est ⟨⟨deus⟩⟩; qui est ⟨⟨omnium generum et omnium specierum per naturam rerum⟩⟩ effector [[deus]]. A supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, ⟨⟨animae⟩⟩ frequentatio fertur influens per mundum [et per animam] [[omnium generum et omnium specierum per rerum naturam]]. Mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specierum; natura autem, per species imaginans mundum per quattuor elementa, ad caelum usque producit cuncta dei visibus placitura. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><said who="#Trismegistus"> Omnia autem ⟨. . .⟩ desuper pendentia in species dividuntur hoc quo dicturus sum ⟨modo⟩ [genere]. Genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] ⟨specierum⟩ soliditas genus, species generis particula. <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0295"/> Genus ergo deorum ex se deorum faci[e]t species; daemonum genus aeque; hominum similiter, volucrum, et omnium quae in se mundus habet, sui[s] similes species generat genus. Est et aliud animalis genus, sine anima quidem, et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet, et adversis ⟨dolet quibus⟩ minuitur atque vitiatur: omnium dico quae in terra radicum incolumitate vivescunt: quorum species per totam sparsae sunt terram. Ipsud caelum plenum est [deo] ⟨diis: eorum inmortales sunt species⟩. Supradicta autem genera inhabitant usque ad loca [specierum] ⟨deorum⟩; quarum omnium rerum [in]mortales sunt species. Species enim pars est generis, ut homo humanitatis; quam necesse est sequi qualitatem generis sui. Unde efficitur ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes sint inmortales. Divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. Reliquorum genera [[quorum aeternitas est generis]], quamvis per species occida⟨n⟩t, nascendi fecunditate servantur: ideoque species mortales sunt ⟨⟨quorum aeternitas est generis⟩⟩; ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨Sunt omnes simillimae generibus suis species;⟩⟩ omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨Sunt res⟩ quaedam quae ante factae sunt, quaedam quae de his quae factae sunt fiunt. Haec itaque quae fiunt aut ab diis et daemonibus ⟨fiunt⟩, aut ab hominibus. [[Sunt omnes simillimae generibus suis species.]] Corpora enim inpossibile est ⟨ad genus⟩ conformari sine nutu divino, ⟨in⟩ species figurari sine adiutorio daemonum; inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Quicunque ergo daemonum, a genere suo defluentes [in speciem], alicuius speciei generis divini proximitate et consortio ⟨generi divino⟩ fortuito coniuncti sunt, diis similes habentur. Quorum vero daemonum species in qualitate sui generis persefacit <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0297"/> verant, ⟨. . . . Qui vero . . .,⟩ ii amantes hominum [[ratio]] daemones nuncupantur. Similis est et hominum ⟨⟨ratio⟩⟩, et eo amplior. Multiformis enim variaque generis humani species, et ipsa ⎡a praedictae⎤ desuper veniens, consortio [omnium] aliarum specierum multas et prope omnium ⟨generum⟩ per necessitatem coniunctiones facit. Propter quod et prope deos accedit qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est: humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt: et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6a"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. Hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus: hoc daemonum genus novit, utpote qui [cum] isdem se ortum esse cognoscat: hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. O hominum quanto est natura temperata felicius! Diis cognata divinitate coniunctus est: partem sui, qua terrenus est, intra se despicit: cetera omnia, quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis adstringit. Suspicit caelum: ⟨⟨colit terram⟩⟩. Sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut quae infra se sunt diligat, ipse a se superioribus diligatur. [[Colit terram.]] [[Elementis velocitate miscetur.]] ⟨⟨Omnia illi licent:⟩⟩ acumine mentis in maris profunda descendit; [[omnia illi licent;]] non caelum videtur altissimum, quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. ⟨⟨Elementis velocitate miscetur:⟩⟩ intentionem animi eius nulla aeris caligo <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0299"/> confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. Omnia idem est, et ubique idem est. </said></p></div></div></body></text></TEI>