<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="35x"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨Unumquodque enim [genus] animal[ium], o Asclepi, ⟨generis⟩ cuiuscunque, vel mortalis vel inmortalis, vel rationalis ⟨vel inrationalis, sive sit animans sive sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. Et quamvis unumquodque animal[is genus] omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt: ut hominum genus quamvis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamen in eadem forma sui dissimiles sunt. [[Species enim, quae divina est, incorporalis est, et quicquid mente conprehenditur. Cum itaque haec duo ex quibus constant forma et corpora incorporalia sint,]] ⟨Etenim⟩ inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille Omniformis quem diximus deus. Species ergo permanet, ex se totiens pariens imagines tantas tamque diversas, quanta habet conversio mundi momenta; <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0333"/> qui⟨a⟩ mundus in conversione mutatur, species vero nec mutatur nec convertitur. Sic generum [[singulorum]] formae sunt permanentes, ⟨⟨singula⟩⟩ in eadem [[sua]] forma ⟨⟨sui⟩⟩ dissimilia.— </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36x"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?</said>—<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. Quid est enim mundus, aut ex quibus constat, nisi ex omnibus natis? Ergo hoc vis dicere de caelo, terra, et elementis. Nam quae alia magis frequenter mutantur in species? Caelum umescens vel arescens, vel frigescens vel ignescens, vel clarescens vel sordescens, in una caeli specie hae sunt quae saepe alternantur species. Terra vero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges, et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit varias diversasque qualitates et quantitates [[atque stationes aut cursus]], et ante omnia arborum ⟨⟨qualitates⟩⟩, florum, bacarum [[qualitates]] odores, sapores [[species]]. ⟨⟨A[t]qua stationes aut cursus⟩⟩ ⟨mutat.⟩ Ignis facit conversiones plurimas, atque divinas ⟨recipit⟩ ⟨⟨species⟩⟩. Solis etenim et lunae omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes, imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.—⟩⟩ ⟨ * * * * * *⟩ </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20a"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Alia haec iterum ratio quae est, o Trismegiste?</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Talis, o Asclepi. Deus etenim vel pater vel dominus omnium quocumque [alio] nomine [[ab hominibus sanctius religiosiusque]] nuncupatur [quod] inter nos intellectus nostri causa, ⟨⟨ab hominibus sanctius religiosiusque⟩⟩ debet esse sacratum tanti [[etenim]] numinis contemplatione: nullo ⟨⟨etenim⟩⟩ ex his nominibus eum definite nuncupabimus. Si enim vox hoc est, ex aere spiritu percusso sonus, declarans omnem hominis ⎡voluntatem vel sensum⎤ <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0335"/> quem forte ex sensibus mente perceperit, cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium vocis auriumque commercium, simul etiam et sensus et spiritus et aeris ⟨nomina⟩ et omnia in his aut per haec aut de his nomen est totum dei. Non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem vel dominum uno posse quamvis e multis conposito nuncupari nomine, hunc vero innomine⟨m⟩ vel potius omninomine⟨m⟩ ⟨⟨esse⟩⟩, siquidem is sit unus [et] omnia, ut sit necesse aut omnia [[esse]] eius nomine, aut ipsum omnium nominibus nuncupari. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Hic ergo, solus [ut] omni[a] utriusque sexus fecunditate plenissimus, semper bonitatis praegnans suae, parit semper quicquid voluerit procreare. Voluntas eius ⟨⟨eadem⟩⟩ est bonitas omnis. Haec [[eadem]] bonitas omnium rerum est ex divinitate eius nata [natura], uti sint omnia ⟨fecunda⟩ [[sicuti sunt et fuerunt]], et futuris omnibus dehinc ⟨⟨sicuti sunt et fuerunt⟩⟩ natura[m] ex se nascendi sufficiat. Haec ergo ratio, o Asclepi, tibi sit reddita, quare et quomodo fiant omnia ⟨utriusque sexus⟩. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>—<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Utriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste?</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. Inpossibile est enim aliquid eorum quae sunt infecundum esse: fecunditate enim dempta ex omnibus quae sunt, inpossibile erit semper esse quae sunt. Ego enim et ⎡in naturam et sensum et naturam⎤, et mundum dico in se continere naturam et nata omnia conservare. Procreatione enim uterque plenus est sexus, et eius utriusque conexio aut, quod est verius, unitas inconprehensibilis est; quem sive Cupidinem sive Venerem sive utrumque recte poteris nuncupare. <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0337"/> Hoc ergo omni vero verius manifestiusque mente perci⟨p⟩to, quod ex ⟨d⟩om⟨i⟩no illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inventum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas, amorque divinus innatus est. Et dicendum foret quanta sit eius mysterii vis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. Si enim illud extremum temporis ⟨⟨animadvertas⟩⟩, quo ex crebro adtritu ⟨eo⟩ pervenimus ut utraque in utramque ⟨se⟩ fundat natura, progeniem [[animadvertas]] ut altera ⟨emittat⟩, avide altera rapiat interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et virtutem feminae marum adipiscuntur, et mares femineo torpore lassescunt. Effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne vulgo inridentibus inperitis utriusque naturae divinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si visibus inreligiosorum hominum subicia[n]tur. </said></p></div></div></body></text></TEI>