Similiter vero de loco dicendum est; quod vocabulum solum intellectu caret. Locus enim ex eo cuius est quid sit apparet: principali enim dempto, nominis significatio mutilatur. Quare aquae locus, ignis locus, aut his similium, recte dicemus. Sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit dinosci non potest. Nam si posueris locum sine eo cuius est, inanis videbitur locus; quem in mundo esse non credo. Quod si inane nihil est, nec per se quid sit locus apparet. [[nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris ut corporibus hominum signa.]] ⟩⟩ ⟨. . .⟩ Mundus itaque nutrit corpora, animas spiritus. Sensus autem ⟨his accedit⟩, quo dono caelesti sola felix sit humanitas; neque enim omnes, sed pauci, quorum ita mens est, ut tanti beneficii capax esse possit. Ut enim sole mundus, ita mens humana isto clarescit lumine, et eo amplius. Nam sol quicquid inluminat, aliquando terrae interiectu interveniente nocte eius privatur lumine: sensus autem cum semel fuerit animae commixtus humanae, fit una ex bene coalescente commixtione [materia] ⟨natura⟩, ita ut numquam huiusmodi mentes caliginum impediantur erroribus. Unde iuste sensum deorum animam dixerunt. Ego vero nec eorum dico omnium, sed magnorum quorumdam et principalium. — Ascl. Quos dicis [vel rerum capita vel initia primordiorum], o Trismegiste?— Trism. Magna tibi pando, et divina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato favore caelesti. Deorum genera multa sunt, eorumque omnium pars intellegibilis, alia vero sensibilis. Intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos quos visibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit, et tu, si intendas, poteris pervidere. Sublimis etenim ratio [[eoque]] divin[i]or⟨um⟩, ⟨⟨eoque⟩⟩ ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio verba loquentis acceperis, transvolabit et transfluet, aut magis refluet suique se fontis liquoribus miscebit.— ⟨⟨ Ascl. Haec ergo ipsa ⟨divinorum⟩, ut dicis, ⟨ratio⟩ quae est, o Trismegiste?—⟩⟩ —⟨⟨ Trism. [His ergo sic se habentibus] O Asclepi [et vos qui adestis], scito[te] intellegibilem mundum, id est, qui mentis solum obtutu dinoscitur, esse incorporalem, nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est, quod possit qualitate, quantitate, numerisque dinosci: in ipso enim nihil tale consistit,⟩⟩ ⟨⟨nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus [hominum], signa.⟩⟩ ⟨. . .⟩ Sunt ergo omnium ⎡specierum⎤ principes dii ⟨intellegibiles⟩ ⟨⟨quorum est [princeps] ⟨appellatio⟩ οὐσιά⟨ρχαι⟩.⟩⟩ Hos consecuntur dii [[quorum est princeps οὐσία]] hi sensibiles, utriusque originis consimiles suae, qui per sensibilem naturam conficiunt omnia, alter per alterum, unusquisque opus suum inluminans. Caeli, vel quidquid est quod eo nomine conprehenditur, οὐσιάρχης est Iuppiter ⟨ ὕπατος ⟩; per caelum enim Iuppiter omnibus praebet vitam. > [Solis οὐσιάρχης lumen est; bonum enim luminis per orbem nobis solis infunditur.] ⟨Decanorum⟩ [[XXXVI quorum vocabulum est Horoscopi]], id est, eodem loco semper defixorum siderum ⟨⟨XXXVI quorum vocabulum est Horoscopi⟩⟩, horum οὐσιάρχης (vel princeps) est quem Παντόμορφον (vel Omniformem) vocant, qui [diversis] speciebus ⟨singulis⟩ diversas formas facit. Septem sphaerae quae vocantur habent οὐσιάρχΗΝ , id est sui principem, quam Fortunam dicunt aut Εἱμαρμένην , ⟨a⟩ qua immutantur omnia lege naturae, stabilitate firmissima sempiterna agitatione variata. Aer vero organum est vel machina omnium, per quam omnia fiunt; est autem οὐσιάρχης huius secundus ⟨vitae⟩