<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="29c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem [omniaque mundana inlustrantem] animalia, sive animantia sive inanimantia. Si enim animal mundus vivensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. Viventis etenim semper uniuscuiusque partis [quae] est sicuti est; [in] ipsoque mundo semper uno, eoque animali semperque vivente, in eo nullus est mortalitatis locus. Ergo vitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est vivere. [Sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator vitalium vel totius vivacitatis eorumque frequentator vel dispensator est.] </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Deus ergo viventium vel vitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est, ipsiusque vitae dispensator aeternus. Semel autem dispensa[vi]t⟨a⟩ vita vitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more, quo dicam. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><said who="#Trismegistus"> In ipsa enim aeternitatis vivacitate mundus agitatur, et in ipsa vitali aeternitate locus est mundi: propter quod nec stabi⟨t a⟩liquando nec conrumpetur, sempiternitate vivendi circumvallatus et quasi constrictus. Ipse mundus vitae dispensator est his omnibus quae in se sunt, et locus est omnium quae sub sole gubernantur. Et commotio mundi ipsius ex duplici constat effectu: ipse extrinsecus vivificatur ab aeternitate, vivificatque ea quae intra se sunt omnia, differens numeris et temporibus statutis atque infixis cuncta per solis effectum stellarumque discursum. Omni[a] ⟨⟨autem⟩⟩ temporaria ratione divina lege conscripta, terrenum [[autem]] tempus aeris qualitate, aestuum frigorisque varietate dinoscitur, caeleste <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0353"/> vero reversionibus siderum ad eadem loca temporaria cornversione currentium. Et mundus est receptaculum temporis, cuius cursu et agitatione vegetatur. Tempus autem ordinatione servatur: ordo et tempus innovationem omnium rerum, quae in mundo sunt, per alternationem faciunt. Cunctis ergo ita se habentibus, nihil stabile, nihil fixum, nihil inmobile [nec] nascentium, nec caelestium nec terrenorum. Solus deus ⟨stabilis⟩, et merito [solus]; ipse enim in se est, et a se est, et circum se totus est, plenus atque perfectus, isque sua firmus stabilitate est, nec alicuius inpulsu [nec] loco moveri potest, cum in eo sunt omnia et in omnibus ipse est solus; nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem in aeternitate esse: sed magis et ipsa inmobilis ⟨est⟩ aeternitas, in quam omnium temporum agitatio remeat, et ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><said who="#Trismegistus"> Deus ergo stabilis fuit, semperque similiter cum eo aeternitas constitit, mundum non natum, quem recte ⟨in⟩sensibilem dicimus, intra se habens. Huius [dei] imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. Habet autem tempus, ⟨⟨quamvis semper agitetur,⟩⟩ stabilitatis suae vim atque naturam [[quamvis semper agitetur]], ea ipsa in se revertendi necessitate. Itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis, atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio, [[eaque mobilitas ratione temporis vertitur,]] efficitur ut et ipsa aeternitas, inmobilis <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0355"/> quidem sola, ⟨⟨videatur agitari⟩⟩ per tempus, in quo ipsa est, et est in eo omnis agitatio [[videatur agitari]]. Sic efficitur ut et aeternitatis stabilitas moveatur, et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. Sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. Stabilita[s] etenim ipsius [in] magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobili⟨ta⟩s lex est. Hoc ergo, quod est tale quod non subicitur sensibus, ⟨⟨sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt⟩⟩, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. Ubi enim et quo et unde, et quomodo aut quale sit, incertum est. Fertur enim in summa stabilitate, et in ipso ⟨fertur⟩ stabilitas sua [[sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt]]. Propter quod aeternitas sine definitione est temporis: tempus autem, quod definiri potest [vel] numero, [vel] alternatione vel [alterius] per ambitionem reditus aeternum est. Utrumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum: ⟨aeternitatis autem⟩ stabilitas [enim], utpote defixa, quo sustinere quae agitabilia sunt possit ⟨⟨habendo inmobilem firmitatem⟩⟩, beneficio firmitatis merito obtinet principatum. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32a"><p><said who="#Trismegistus"> Omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas. Mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praevenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in lege agitationis sempiternae, ⟨⟨aeternitas quae secunda est⟩⟩ [[habendo inmobilem firmitatem]]. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40bx"><p><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨Haec ergo est aeternitas ⟨⟨in omnibus ⟨quibus⟩ mundus iste perfectus est⟩⟩; [[quae nec coepit esse nec desinet]] <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0357"/> qui, fixa inmutabili⟨s⟩ lege currendi, sempiterna commotione versatur, ⟨⟨quae nec coepit esse nec desinet,⟩⟩ oriturque et occidit alternis [[saepe]] per membra, ita ut variatis temporibus ⟨⟨saepe⟩⟩ isdem quibus occiderat membris oriatur. Sic est enim rotunditatis volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium quod sit volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi:⟩⟩ ⟨⟨eaque mobilita⟨ti⟩s ratione tempus vertitur.⟩⟩ </said></p></div></div></body></text></TEI>