<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="27cx"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨dispensator, qui [est] inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem ⟨νέατον⟩ vocamus. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum ⟨ar⟩borum omnium, ⟨cuius⟩ viribus fructus [arbusta et] terra⟨e⟩ vegetantur.</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuuntur.⟩⟩ </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27bx"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨[Ac per hoc] Deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit: huic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.⟩⟩ <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0329"/> </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨Hoc modo coniuncta sunt in⟩mortalibus mortalia [et his similia], ⟨⟨sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret.⟩⟩ His ergo ita se habentibus, ab imo ad summum se admoventibus sic sibi conexa sunt omnia, pertinentia ad se, [at de mortalibus mortalia] [[sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret]] [vel] ⟨ut videantur⟩ esse non multa, aut potius unum. Ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia, cum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero, unum. [vel potius duo, unde fiunt omnia, et a quo fiunt, id est, de materia qua fiunt, et ex eius voluntate cuius nutu efficiuntur.] </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34cx"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum ⟨⟨vel⟩⟩ qualitatum [[vel]] cοporum; quae omnia sine deo vegetari non possunt. Omnia enim deus, et ab eo omnia, et eius omnia voluntatis ⟨⟨et prudentiae inimitabilis⟩⟩. Quod totum est bonum ⟨et⟩ decens, [[et prudens inimitabile]] et ipsi soli sensibile atque intellegibile: et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. Omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates, et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudinis, et omniformes species. Quae si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Sin totum animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et quae in eo sunt omnia a superiore illo mundo quasi [ex] vestimentum esse contexta.⟩⟩ </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17bx"><p><said who="#Trismegistus"> ⟨⟨Est enim <foreign xml:lang="grc">⟨ὕλη⟩</foreign> </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> cava mundi rotunditas in modum spherae</said></p><p rend="align (left)"><said who="#Trismegistus"> ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota: </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus">quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis: </said></p><p rend="align (left)"><said who="#Trismegistus"> propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0331"/> Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur ⟨⟨quasi⟩⟩ insculpta, [[quasi]] visibilis creditur: </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> cum depicta monstratur: </said></p><p rend="align (left)"><said who="#Trismegistus"> re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper,</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus est ⟨imus⟩ in sphaera, Graece <foreign xml:lang="grc">Ἅιδης</foreign> dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat: unde et ideae dicuntur species, </said></p><p rend="align (left)"><said who="#Trismegistus"> quod sunt visibiles formae ⟨⟨[specierum omnium] quae ⟨omnibus⟩ insunt uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia.⟩⟩</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Ab eo itaque quod visu priventur, Graece <foreign xml:lang="grc">Ἅιδης</foreign>, ab eo quod in imo sphaerae sunt, Latine inferi nuncupantur.⟩⟩ </said></p><p rend="align (left)"><said who="#Trismegistus"> ⟨. . .⟩ ⟨⟨Species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur.</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Cum itaque haec duo, ex quibus constant [forma et] corpora, incorporalia sint,⟩⟩ ⟨. . .⟩. </said></p></div></div></body></text></TEI>