⟨⟨dispensator, qui [est] inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem ⟨νέατον⟩ vocamus. Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum ⟨ar⟩borum omnium, ⟨cuius⟩ viribus fructus [arbusta et] terra⟨e⟩ vegetantur. Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuuntur.⟩⟩ ⟨⟨[Ac per hoc] Deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit: huic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.⟩⟩ ⟨Hoc modo coniuncta sunt in⟩mortalibus mortalia [et his similia], ⟨⟨sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret.⟩⟩ His ergo ita se habentibus, ab imo ad summum se admoventibus sic sibi conexa sunt omnia, pertinentia ad se, [at de mortalibus mortalia] [[sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret]] [vel] ⟨ut videantur⟩ esse non multa, aut potius unum. Ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia, cum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero, unum. [vel potius duo, unde fiunt omnia, et a quo fiunt, id est, de materia qua fiunt, et ex eius voluntate cuius nutu efficiuntur.] ⟨⟨Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum ⟨⟨vel⟩⟩ qualitatum [[vel]] cοporum; quae omnia sine deo vegetari non possunt. Omnia enim deus, et ab eo omnia, et eius omnia voluntatis ⟨⟨et prudentiae inimitabilis⟩⟩. Quod totum est bonum ⟨et⟩ decens, [[et prudens inimitabile]] et ipsi soli sensibile atque intellegibile: et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. Omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates, et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudinis, et omniformes species. Quae si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. Sin totum animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et quae in eo sunt omnia a superiore illo mundo quasi [ex] vestimentum esse contexta.⟩⟩ ⟨⟨Est enim ⟨ὕλη⟩ cava mundi rotunditas in modum spherae ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota: quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis: propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur ⟨⟨quasi⟩⟩ insculpta, [[quasi]] visibilis creditur: cum depicta monstratur: re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper, ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus est ⟨imus⟩ in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat: unde et ideae dicuntur species, quod sunt visibiles formae ⟨⟨[specierum omnium] quae ⟨omnibus⟩ insunt uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia.⟩⟩ Ab eo itaque quod visu priventur, Graece Ἅιδης , ab eo quod in imo sphaerae sunt, Latine inferi nuncupantur.⟩⟩ ⟨. . .⟩ ⟨⟨Species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur. Cum itaque haec duo, ex quibus constant [forma et] corpora, incorporalia sint,⟩⟩ ⟨. . .⟩.