<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="27b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [[ac per hoc deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit. Sic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.]] </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [[dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. Horum omnium viribus fructus, arbusta, et terra vegetantur. Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuentur.]] </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27d"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [[⎡ Distribuentur⎤ vero qui terrae dominantur, et conlocabuntur in <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0351"/> civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus.</said>— <said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste?</said>— <said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco.]] </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27e"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [[Et haec usque eo narrata sint. De inmortali vero aut de mortali modo disserendum est. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29b"><p><said who="#Trismegistus">&gt;Multos enim . . . stellas inluminat.]] </said></p></div></div></body></text></TEI>