[[ac per hoc deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit. Sic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.]] [[dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. Horum omnium viribus fructus, arbusta, et terra vegetantur. Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuentur.]] [[⎡ Distribuentur⎤ vero qui terrae dominantur, et conlocabuntur in civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus. — Ascl. Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste? — Trism. Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco.]] [[Et haec usque eo narrata sint. De inmortali vero aut de mortali modo disserendum est. >Multos enim . . . stellas inluminat.]]