An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est verius, ⟨. . .⟩ translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo? Et si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. Et tamen, quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse; et omnis ⟨d⟩eorum sancta veneratio in inritum casura ⟨est, vel⟩ frustrabitur. E terris enim est ad caelum recursura divinitas, linqueturque Aegyptus, terraque, sedes religionum quae fuit, viduata numinum praesentia destituetur. Alienigenis enim regionem istam terramque complentibus, non solum neglectum religionum ⟨. . .⟩ sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate, cultuque divino statuetur praescripta poena prohibitio. ⟨⟨et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis [i]de[st] vicina barbaria.⟩⟩ Tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. [[O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus]] [[et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est vicina barbaria.]] [Divinitas enim repetet caelum, deserti homines toti morientur, atque ita Aegyptus deo et homine viduata deseretur.] Te vero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes, undaeque divinae non solum polluentur sanguine, sed totae ⟨cor⟩rumpentur. [[Et vivis multo maior numerus erit sepulchorum; superstes vero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.] Quid fies, o Asclepi? Et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur, inbueturque peioribus malis; quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum: ⟨⟨et vivis multo maior numerus erit sepulchrorum; superstes vero qui fuerit, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.⟩⟩ ⟨⟨O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus.⟩⟩ Et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. Hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit quod videri possit, periclitabitur, eritque grave hominibus, ac per hoc contemnetur; nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia ⟨homini⟩ suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. Nam et tenebrae praeponentur lumini, et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum; religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. Anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui, sed etiam putabitur vanitas. Sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum qui se mentis religioni dederit. Nova constituentur iura, lex nova. Nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur. ⟨. . .⟩ Fit deorum ab hominibus dolenda secessio: soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta compellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia quae sunt animarum naturae contraria. Tunc nec terra constabit, nec navigabitur mare, nec caelum astrorum cursibus ⟨. . .⟩, nec siderum cursus constabit in caelo; omnis vox divina necessaria taciturnitate mutescet; fructus terrae conrumpentur, nec fecunda tellus erit, et aer ipse maesto torpore languescet. Haec et talis senectus veniet mundi; inreligio, inordinatio, inrationabilitas, bonorum omnium ⟨. . .⟩. Cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et ⎡unius gubernator dei⎤, intuens in mores factaque [voluntaria], voluntate sua, quae est dei benignitas, vitiis resistens et corruptelae omnium, errorem revocans, malignitatem omnem vel inluvione diluens, vel igne consumens, vel morbis pestilentibus iisque per diversa loca dispersis finiens, ad antiquam faciem mundum revocabit, ut et mundus ipse adorandus videatur atque mirandus, et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. Haec enim mundi ⟨re⟩genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum, et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio, per[co]acta temporis cursu ⟨dei voluntate⟩, quae est [[et fuit sine initio]] sempiterna. Voluntas enim dei caret initio, quae eadem est ⟨semper⟩, et, sicuti est, [sempiterna] ⟨⟨et fuit sine initio.⟩⟩ Dei enim natura consilium est [[voluntatis]] bonita⟨ti⟩s. — Ascl. ⟨⟨Voluntatis⟩⟩ summa consilium, o Trismegiste? — Trism. Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur, et ipsum velle e voluntate. Neque enim ⎡inpense⎤ aliquid vult, qui est omnium plenissimus; [[et ea vult quae habet]] vult autem omnia bona. Et habet omnia quae vult, ⟨⟨et ea vult quae habet;⟩⟩ omnia autem bona et cogitat et vult. Hoc est autem deus: eius imago mundus, boni ⟨bonus⟩. — Ascl. Bonus, o Trismegiste? — Trism. Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. Sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae, et vitae, sic et mundus tributor est et prae stitor omnium quae mortalibus videntur bona, id est alternationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum, et maturitatis, et horum similium.