<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="22a"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Sunt autem non multi, aut admodum pauci, ita ut numerari etiam ⟨⟨possint⟩⟩, in mundo [[possint]] religiosi, [[unde contingit in multis remanere malitiam,]] defectu prudentiae scientiaeque rerum omnium quae sunt, ⟨⟨unde contingit in multis remanere malitiam⟩⟩. Ex intellectu enim rationis divinae, qua constituta sunt omnia, contemptus ⟨⟨mundi totius⟩⟩ medelaque nascitur vitiorum [[mundi totius]]: perseverante autem inperitia atque inscientia, vitia omnia convalescunt, vulnerantque animam insanabilibus ⎡vitiis⎤; quae infecta isdem atque vitiata quasi venenis tumescit, nisi eorum quorum animarum disciplina et intellectus summa curatio est. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Si solis ⟨his⟩ ergo et paucis hoc proderit, dignum est hunc <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0339"/> persequi ⟨⟨tractatum⟩⟩, atque expedire [[tractatum]] quare solis hominibus intellegentiam et disciplinam divinitas suam sit inpertire dignata. Audi itaque. Deus pater et dominus cum post deos homines efficeret, ex parte corruptiore mundi et ex divina pari lance conponderans, vitia contigit mundi, corporibus commmixta, remanere, et alia propter cibos ⟨intrare⟩ victumque quem necessario habemus cum omnibus animalibus communem; quibus de rebus necesse est cupiditatum desideria et reliqua mentis vitia animis humanis insidere. Diis vero, utpote ex mundissima parte mater⟨i⟩ae effectis, et nullis indigentibus rationis disciplinaeque adminiculis, quamvis inmortalitas et unius semper aetatis vigor ipse sit eis ⟨omni efficacior⟩ prudentia et disciplina, tamen [[propter unitatem rationis]] pro disciplina et pro intellectu [[ne ab his essent alieni]] ordinem necessitatis lege conscriptum aeterna [lege] constituit: homines ex animalibus cunctis [de] solos ratione disciplinaque ⟨indigere⟩ cognoscens, per quae vitia corporum [homines] avertere atque abalienare potuissent, ⟨⟨propter ⟨ea his comm⟩unitatem rationis⟩⟩ ⟨dedit, simul⟩ ipsis, ⟨⟨ne a diis essent alieni,⟩⟩ [ad] inmortalitatis spem intentionemque protendens. Denique et ⎡bonum⎤ hominem et qui posset inmortalis esse ex utraque natura conposuit, divina atque mortali: et sic conpositum ⟨⟨hominem⟩⟩ per voluntatem dei [[hominem]] constitutum est esse meliorem et diis, qui sunt ex sola inmortali natura formati, et omnium mortalium, Propter quod homo, diis cognatione coniunctus, ipsos religione et sancta mente veneratur, diique etiam pio affectu humana omnia respiciunt atque custodiunt. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23a"><p><said who="#Trismegistus"> Sed de hominibus istud dictum paucis sit pia mente <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0341"/> praeditis: de vitiosis vero nihil dicendum est, ne sanctissimus sermo eorum contemplatione violetur. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Et quoniam de cognatione et consortio hominum deorumque nobis inducitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. Dominus et pater vel, quod est summum, deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum qui in templis sunt humana proximitate contenti; et non solum inlumina[n]tur, verum etiam inlumina[n]t, nec solum ad deum proficit, verum etiam conformat deos. Miraris, o Asclepi, an numquid et tu diffidis, ut multi?</said> —<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Confundor, o Trismegiste: sed tuis verbis libenter adsensus, felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus.</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. Deorum genus ⟨caelestium⟩ omnium confes⟨s⟩ione manifestum est de mundissima parte mater⟨i⟩ae esse prognatum, signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. Species vero deorum quas conformat humanitas ex utraque natura conformatae sunt, ex divina, quae est purior multoque ⎡divinior⎤, et ex ea quae infra homines est, id est ex materia qua fuerint fabricatae; et non solum capitibus solis, sed membris omnibus totoque corpore figurantur. Ita humanitas, semper memor naturae et originis suae, in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine a figuraret. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24a"><p>—<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Statuas dicis, o Trismegiste?</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Statuas, o Asclepi. Videsne quatenus tu ipse diffidas? Statuas animatas sensu et spiritu plenas, tantaque facientes et talia, statuas futurorum <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0343"/> praescias, eaque sorte, vate, somniis, multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis ⟨dispensantes⟩. </said></p></div></div></body></text></TEI>