Trismegistus loquitur: Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito omnium antea a nobis factorum, vel nobis divino numine inspiratorum, videatur esse religiosa pietate divinior. Quem si intellegens ⟨deum⟩ videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus, si tamen multa sunt bona, et non unum, in quo sunt omnia. Alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur [omnia unius esse aut unum esse omnia]; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab al t⟨e⟩ro non possit. Sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. Tu vero, o Asclepi, procede paululum, Tatque, nobis qui intersit, evoca. Quo ingresso, Asclepius et Hammona[m] interesse suggessit. Trismegistus ait: Nulla invidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta, sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica ⟨di⟩exodicaque quam plurima. Tractatum hunc autem tuo ⟨in⟩scribam nomine. Praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. Tractatum enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare. Hammone etiam adytum ingresso, sanctoque illo quattuor virorum religione et divina [dei] completo praesentia, conpetenti venerabiliter silentio [[ex ore Hermu]] animis singulorum mentibusque pendentibus, ⟨⟨ex ore Hermu⟩⟩ divinus Cupido sic est orsus dicere. Trism. O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima: sed non uniformiter cunctae, sed aliae alio more [vel tempore] ⟨creatae sunt animae⟩; non enim [o Trismegiste] omnis unius qualitatis est anima. Ascl. —⟨Non enim, o Trismegiste, . . . ?⟩ Trism. O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis continentia decidisti! Non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? Nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. Huius itaque, qui est unus omnia, vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse. De caelo cuncta ⟨. . .⟩ in terram et in aquam, et in aera ignis. Solum quod sursum versus fertur vivificum; quod deorsum, ei deserviens. At vero quicquid de alto descendit generans est; quod sursum versus emanat, nutriens. Terra, sola in se ipsa consistens, omnium est ⟨⟨gener⟨anti⟩um⟩⟩ receptrix, omniumque [[generum]] quae accepit restitutrix. Hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, ⟨constat ex anima et mundo⟩. Anima et mundus a natura conprehensa agitantur, ita omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species [esse] nascantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur. Totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor, ignis, aqua, terra, aer: mundus unus, anima una, et deus unus.