At vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut ⟨. . .⟩. Sic locus mundi cum his quae in se sunt vide[a]tur esse non natus [[qui utique in se vim totius naturae habet]]: locum autem dico in quo sint omnia. Neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset qui omnia sustinere potuisset. Omnibus enim rebus quae fuerint praecavendum est loco: nec qualitates etenim nec quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum quae nusquam sunt. Sic ergo et mundus quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet. Hoc est ergo totum qualitatis ⟨diversae, prout natura est⟩ materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. Sicuti enim [in] natura materiae [qualitas] ⟨bonitatis⟩ fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda. Ne ergo dix⟨er⟩i⟨tis⟩, o Asclepi et ⟨Tat et⟩ Hammon, quod a multis dicitur: ⟨⟨dicunt enim [ipsi] deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare.⟩⟩ [[Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam.]] Quibus respondendum nihil omnino est: vestri tamen causa et haec prosequar quae coeperam, et rationem reddam. ⟨⟨Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam⟩⟩: [[dicunt enim ipsi deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare:]] ita enim in mundo est, ut quasi membrum ipsius esse videatur. Provisum cautumque est, quantum rationabiliter potuisset, a summo deo, tunc cum sensu, disciplina, intellegentia mentes hominum est munerare dignatus. Hisce enim rebus, quibus ceteris antestamus animalibus, solis possumus malitiae fraudes, dolos, vitiaque vitare. Ea enim qui, antequam his inplicitus est, ex aspectu vitarit, is homo est divina intellegentia prudentiaque munitus: fundamentum est enim disciplinae in summa bonitate consistens. [Spiritu autem ministrantur omnia et vegetantur in mundo] [[qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est.]] [Itaque ⟨haec⟩ hactenus a nobis intellegantur.] Mente sola intellegibilis, summus qui dicitur, deus rector gubernatorque est sensibilis dei eius, qui in se circumplectitur [omnem locum] omnem rerum substantiam totamque [[gignentium creantiumque]] materiam, et omne quicquid est, quantumcumque est, ⟨⟨gignentium creantiumque⟩⟩. Spiritu vero, ⟨⟨qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est,⟩⟩ agitantur sive gubernantur omnes in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a deo distributam sibi. ὕλη autem (vel mundus) omnium est ⟨formarum⟩ receptaculum; omniumque agitatio atque frequentatio ⟨. . .⟩. Quorum deus gubernator, dispensans omnibus [[quantum]] rebus mundanis ⟨⟨quantum⟩⟩ unicuique necessarium est: spiritu vero inplet omnia, ut cuiusque naturae qualitas est inaltata. [[Est enim cava mundi rotunditas in modum sphaerae, ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota; quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis: propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur insculpta, quasi visibilis creditur, cum depicta monstratur: re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper. Ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus ⟨imus⟩ est in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat. Unde et ideae dicuntur species, quod sint visibiles formae. Ab eo itaque quod visu priventur, Graece Ἅιδης , ab eo quod in imo sphaerae sint, Latine inferi nuncupantur.]]