— Trism. Haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. Secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum, et constituitur in corpora alia, indigna animo sancto, [et] foeda migratio. Ascl. —Ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur. — Trism. Sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali vita qui capitur de possessionibus fructus: quae res animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui qua mortalis est inhaereat. Nec sinit partem divinitatis agnoscere invidens inmortalitate malignitas. Ego enim tibi quasi praedivinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem [qui est] philosophiae, quae sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta religio. Multi etenim ⟨⟨inconprehensibilem philosophiam efficient,⟩⟩ et eam multifaria ratione confundent. Ascl. —Quomodo ergo [multi [[inconprehensibilem philosophiam efficiunt]], aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt]? — Trism. O Asclepi, hoc modo: in varias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. Puram autem philosophiam, eamque ⟨e⟩ divina tantum religione pendentem, tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis astrorum, stationes praefinitas cursu⟨u⟩mque commutationes numeris constare miretur; terrae vero dimensiones, [[qualitates, quantitates,]] maris profunda, ⟨aeris . . . ⟩, ignis vim, et horum omnium ⟨⟨qualitates, quantitates,⟩⟩ effectus naturasque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque divinam. Musicen vero nosse nihil aliud est nisi cunctarum [omnium] rerum ordinem scire, quaeque sit ⟨omnes res⟩ divina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlata⟨rum⟩ concentum quendam melo divino a dulcissimum verissimumque confici[e]t. Qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti, a vera, pura sanctaque philosophia avertentur. Simplici enim mente et anima divinitatem colere eiusque facta venerari, agere etiam dei voluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate violata philosophia. [Et de his sit hucusque tractatus: de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium.] Fuit deus et ὕλη ⎡quem Graece credimus mundum⎤. [Et mundo comitabatur spiritus, vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo: nec deo ⟨. . .⟩.] Haec, de quibus mundus, idcirco non erant, qu⟨i⟩a n⟨a⟩ta non erant; sed in eo iam tunc erant unde nasci habuerunt. [Non enim ea sola non nata dicuntur quae necdum nata sunt, sed ea ⟨etiam quae . . .⟩ . ⟨. . . ⟩ quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit.] Quaecunque ergo sunt quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt: de quibus nasci potest ⟨aliquid⟩, tametsi e ex se nata sunt. Neque enim dubitatur ex his quae ex se nata sunt facile nasci posse ⟨. . .⟩. ⟨. . .⟩ de quibus cuncta nascuntur. Deus ergo sempiternus, deus aeternus: nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. Haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei. ὕλη autem ⟨vel mundi natura⟩ [et spiritus], quamvis nata non videa[n]tur, a principio tamen in se nascendi procreandique vim posside[n]t atque naturam. Fecunditatis etenim initium in qualitate [naturae] ⟨materiae⟩ est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque [materiam] ⟨naturam⟩. Haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis, ⟨⟨quae utique in se vim totius naturae habet.⟩⟩