<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="81"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca epistul. ad Lucil. 45, 10.</bibl> Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam, eadem vilissima.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="82"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Origenes contra Celsum VIII 62 Vol. II p. 278, 15 Kö. (p. 788 Del.).</bibl> εἰ δ’ ἠκριβώκει Κέλσος τὴν τοῦ συμφέροντος ἔννοιαν καὶ ἑωράκει ὅτι τὸ κυρίως συμφέρον ἀρετή ἐστι καὶ ἡ κατ’ ἀρετὴν πρᾶξις <foreign xml:lang="lat">etc.</foreign></p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="83"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Diog. Laërt. VII 100.</bibl> καλὸν δὲ λέγουσι τὸ τέλειον ἀγαθὸν παρὰ τὸ πάντας ἀπέχειν τοὺς ἐπιζητουμένους ἀριθμοὺς ὑπὸ τῆς φύσεως ἢ τὸ τελείως σύμμετρον. εἴδη δὲ εἶναι τοῦ καλοῦ τέτταρα, δίκαιον, ἀνδρεῖον, κόσμιον, ἐπιστημονικόν· ἐν γὰρ τοῖσδε τὰς καλὰς πράξεις συντελεῖσθαι. ἀνὰ λόγον δὲ καὶ τοῦ αἰσχροῦ εἴδη εἶναι τέτταρα, τό τε ἄδικον καὶ τὸ δειλὸν καὶ ἄκοσμον καὶ ἄφρον. λέγεσθαι δὲ τὸ καλὸν μοναχῶς μὲν τὸ ἐπαινετοὺς παρεχόμενον τοὺς ἔχοντας 〈ἢ〉 ἀγαθὸν ἐπαίνου ἄξιον· ἑτέρως δὲ τὸ εὖ πεφυκὸς πρὸς τὸ ἴδιον ἔργον· ἄλλως δὲ τὸ ἐπικοσμοῦν, ὅταν λέγωμεν μόνον τὸν σοφὸν ἀγαθὸν καὶ καλὸν εἶναι.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="84"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca epist. ad Lucilium 106, 2.</bibl> Scis enim me moralem philosophiam velle complecti et omnes ad eam pertinentes quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te an, donec suus isti rei veniret locus, ius tibi extra ordinem dicerem: humanius visum est tam longe venientem non detinere. Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam. Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit?</p><p rend="indent" xml:lang="lat">Bonum facit: prodest enim. Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt: ergo et quae animi sunt. Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae alunt illum et quae valetudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt: ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an affectus corpora sint － ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam － tamquam ira, amor, tristitia: <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0029"/> si dubitas, vide an voltum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? Tam manifestas notas corpori credis imprimi nisi a corpore?</p><p rend="indent" xml:lang="lat">Si affectus corpora sunt, et morbi animorum et avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta: ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia: ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt; an non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? quantam intentionem prudentia? quantam modestiam et quietem reverentia? quantam serenitatem laetitia? quantum rigorem severitas? quantam remissionem lenitas? corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent. Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona sunt et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit? - Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent: ergo corpora sunt. Etiamnunc cui tanta vis est, ut impellat et cogat et retineat et iubeat, corpus est. Quid ergo? Non timor retinet? non audacia impellit? non fortitudo immittit et impetum dat? Non moderatio refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit? Denique quicquid facimus, aut malitiae aut virtutis gerimus imperio: quod imperat corpori, corpus est, quod vim corpori affert, corpus. Bonum corporis corporalis res est. Bonum hominis et corporis bonum est: itaque corporalis res est. (Cf. eiusdem epist. 113, 20).</p><p rend="indent" xml:lang="lat">Cf. Plut. de superstitione cp. 1. <foreign xml:lang="grc"> πάλιν οἴονταί τινες εἶναι σῶμα τὴν ἀρετὴν καὶ τὴν κακίαν.</foreign></p><p rend="indent" xml:lang="lat">Tertullianus de anima cp. 6. Bene autem quod et artes Stoici corporales adfirmant.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="85"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Plut. de Stoic. repugn. cp. 19.</bibl> Τἀγαθὰ πρὸς τὰ κακὰ τὴν πᾶσαν ἔχειν διαφορὰν ὁμολογεῖ Χρύσιππος· καὶ ἀναγκαῖόν ἐστιν etc. － － Αἰσθητὰ δ’ εἶναι τἀγαθὰ καὶ τὰ κακὰ φησίν, ἐν τῷ προτέρῳ περὶ Τέλους ταῦτα γράφων· <q>Ὅτι μὲν γὰρ αἰσθητά ἐστι τἀγαθὰ καὶ τὰ κακά, καὶ τούτοις ἐκποιεῖ λέγειν· οὐ γὰρ μόνον τὰ πάθη ἐστὶν αἰσθητὰ σὺν τοῖς εἴδεσιν, οἷον λύπη καὶ φόβος καὶ τὰ παραπλήσια, ἀλλὰ καὶ κλοπῆς καὶ μοιχείας καὶ τῶν ὁμοίων ἔστιν αἰσθέσθαι· καὶ καθόλου ἀφροσύνης καὶ δειλίας καὶ ἄλλων οὐκ ὀλίγων κακιῶν· οὐδὲ μόνον χαρᾶς καὶ εὐεργεσιῶν καὶ ἄλλων πολλῶν κατορθώσεων, ἀλλὰ καὶ φρονήσεως καὶ ἀνδρείας καὶ τῶν λοιπῶν ἀρετῶν.</q></p><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Plutarchus de comm. not. cp. 9 p. 1062c.</bibl> Φύσει γὰρ ἀνεπαίσθητον οὐκ ἔστι κατ’ αὐτούς· ἀλλὰ καὶ λέγει διαῤῥήδην Χρύσιππος ἐν τοῖς περὶ Τέλους, αἰσθητὸν εἶναι τὸ ἀγαθὸν· ὡς δ’ οἴεται, καὶ ἀποδείκνυσι.</p></div></div></body></text></TEI>