<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="56"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Gellius Noct. Att. XVIII 1, 4.</bibl> Atqui ibi Stoicus censebat, et vitam beatam homini virtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, virtuti deessent, malitiae adessent (sequitur Peripatetici responsum). 6. Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur; quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim et naturam contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret. Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur, vitam nullo pacto beatam effici posse, si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam, cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="57"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Alexander de anima libri mantissa p. 166, 21 Brnns.</bibl> ἔτι οὐκ, <q>εἰ ᾧ ὁρῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ὁρῶμεν, καὶ ᾧ ἀκούομεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ἀκούομεν, καὶ διὰ τοῦτο, ᾧ ζῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ζῶμεν, ὥστε εἴη ἂν ⟨ἡ⟩ τῆς ψυχῆς ἀρετὴ εὐδαιμονία· ψυχῇ γὰρ ζῶμεν.</q> οὐ δὴ διὰ τοῦτο <foreign xml:lang="lat">etc.</foreign></p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="58"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca ep. 85, 2.</bibl> Qui prudens est, et temperans est, qui temperans, est et constans. qui constans est, imperturbatus est. qui imperturbatus <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0023"/> est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est: ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est.</p><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>ibid. 24.</bibl> Qui fortis est, sine timore est. qui sine timore est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="59"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero Tusc. disp. V 48.</bibl> Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum. Beata igitur vita laudabilis. Nec quicquam sine virtute laudabile. Beata igitur vita virtute conficitur.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">49. Atque hoc sic etiam concluditur: Nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum. — — <bibl>50.</bibl> Quod si ⟨est⟩, beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud, quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis, quid sequatur.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit vita beata melius aliquid; quo quid potest dici perversius?</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="60"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 43.</bibl> Ne illud quidem est consentaneum — ut qui plura habent ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. — Nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum. <bibl>44.</bibl> Etenim si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. Nam qui valetudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, iidem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. — — <bibl>45.</bibl> Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit ⟨in⟩ magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est.</p></div></div></body></text></TEI>