Plutarchus de comm. not. cp. 26 p. 1071a. εἰ γὰρ αὐτὰ μὲν τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν ἀγαθὰ μή ἐστιν, ἡ δ’ εὐλόγιστος ἐκλογὴ καὶ λῆψις αὐτῶν καὶ τὸ πάντα τὰ παρ’ ἑαυτὸν ποιεῖν ἕκαστον ἕνεκα τοῦ τυγχάνειν τῶν πρώτων κατὰ φύσιν, ἐπ’ ἐκεῖνο δεῖ πάντα ἔχειν τὰ πραττόμενα τὴν ἀναφοράν, τὸ τυγχάνειν τῶν πρώτων κατὰ φύσιν· οὐ γὰρ οἷόν τε μὴ στοχαζομένους μηδ’ ἐφιεμένους τοῦ τυχεῖν ἐκείνων τὸ τέλος ἔχειν, ἄλλο ⟨ὂν⟩ τῶν ἐφ’ ἃ δεῖ ἐκεῖνα ἀναφέρεσθαι, τὴν τούτων ἐκλογὴν καὶ μὴ ταῦτα· τέλος μὲν γὰρ τὸ ἐκλέγεσθαι καὶ λαμβάνειν ἐκεῖνα φρονίμως· ἐκεῖνα δ’ αὐτὰ καὶ τὸ τυγχάνειν αὐτῶν οὐ τέλος, ἀλλ’ ὥσπερ ὕλη τις ὑπόκειται τὴν ἐκλεκτικὴν ἀξίαν ἔχουσα· τοῦτο γὰρ οἶμαι καὶ τοὔνομα λέγειν καὶ γράφειν αὐτούς, ἐνδεικνυμένους τὴν διαφοράν. M. Frontonis epistulae (ad M. Antoninum de eloquentia) p. 143 ed. Naber. Quis dubitat sapientem ab insipiente vel praecipue consilio et dilectu rerum et opinione discerni? Ut si sit optio atque electio divitiarum atque egestatis, quamquam utraque et malitia et virtute careant, tamen electionem laude et culpa non carere. Proprium namque sapientis officium est recte eligere, neque perperam vel postponere vel anteferre. Si me interroges, concupiscamne bonam valetudinem, abnuam equidem, si sim philosophus; nihil est enim fas concupiscere sapienti aut adpetere, quod fors fuat an frustra concupiscat; nec quidquam quod in manu fortunae situm videat concupiscet. Tamen si necessario sit altera res eligenda, Achillei potius pernicitatem eligam quam debilitatem Philoctetae. Ethica V. De virtute. § 1. Qualis sit virtus. Diog. Laërt. VII 89. τήν τεἀρετὴν διάθεσιν εἶναι ὁμολογουμένην. 90. ἀρετὴ δέ τοι ἡ μέν τις κοινῶς παντὶ τελείωσις, ὥσπερ ἀνδριάντος· καὶ ἡ ἀθεώρητος, ὥσπερ ὑγίεια· καὶ ἡ θεωρηματική, ὡς φρόνησις. Cicero Tusc. disp. IV 34. virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est. (ibid. paulo post) ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest. Commenta Lucani p. 75 Usener. Prudentiae nulla fit mentio, sed ut dixi per honestum generalis virtus ipsa explicatur, cuius haec definitio est: habitus consentiens vitae. sed potest per analogiam, si alias nominat, et illam significare. nam qui generalem, habet et speciales, qui speciales et generalem virtutem.