<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="185"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Alexander Aphrod. de anima libri mant. p. 162, 29 Bruns.</bibl> τὸ γὰρ οἰκειῶσθαι μὲν λέγειν ἡμᾶς πρὸς πλείω, μηδὲν μέντοι διαφέρειν ἡμῖν ὁπωσοῦν ἐχόντων αὐτῶν, μαχόμενα λέγειν ἐστίν. <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0053"/></p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="186"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 7, 23.</bibl> Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab iisdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. Sed quemadmodum saepe fit, ut is qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo sit; sic minime mirum est, primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="187"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 17.</bibl> Satis esse autem argumenti videtur, quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, imminutas aut detortas habere.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="188"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 20.</bibl> Initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint, contrariaque item reicienda, primum est officium (id enim appello <foreign xml:lang="grc">καθῆκον</foreign>) ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint pellatque contraria; qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici. <bibl>21.</bibl> prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae suut secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant <foreign xml:lang="grc">ἔννοιαν</foreign> illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum. quod cum positum sit in eo, quod <foreign xml:lang="grc">ὁμολογίαν</foreign> Stoici (appellant) － － cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sunt, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="189"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 17.</bibl> Rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, <foreign xml:lang="grc">καταλήψεις</foreign> appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. Id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.</p><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>18.</bibl> Artis etiam ipsas propter se assumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum assumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. A falsa autem assensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint contra naturam, arbitrantur. <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0054"/></p></div></div></body></text></TEI>