<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="160"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca epist. ad Lucil. 102, 5.</bibl> (probaturus <q>claritatem quae post mortem contingit bonum esse</q> sic disputat:)</p><p rend="indent" xml:lang="lat">at quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc quia omnia exigis, omnia quae dicunt, persequar. Deinde singulis occurram. Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt, quae refellentur. quid est quod praedicere velim?</p><p rend="indent" xml:lang="lat">quaedam continua esse corpora, ut hominem, quaedam esse composita ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt. quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tanquam exercitus populus senatus. illi enim per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">quid est quod etiam nunc praedicere velim?</p><p rend="indent" xml:lang="lat">nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">hoc si quando desideraveris per se probabitur: interim ponendum fuit, quia in nos nostra tela mittuntur.</p><p rend="indent" xml:lang="lat"><q>Dicitis, inquit, nullum bonum ex distantibus esse: claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium: ergo non est bonum. Claritas, inquit, laus est a bonis bono reddita. laus oratio. oratio vox est aliquid significans: vox autem, licet virorum sit bonorum, non est bonum etc. ergo claritas bonum non est. — Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. sed laudare dignos honesta actio est: ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur: atqui hoc quaerebatur.</q></p><p rend="indent" xml:lang="lat">(Dein tria argumenta a <q>dialectico</q> prolata deinceps a Seneca refelluntur et additur:)</p><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>20.</bibl> Cavillatoribus istis abunde responderimus. sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere: quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt, quam inter se perite captantium lusus.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="161"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Schol. ad Plat. Leg. p. 625 A.</bibl> καὶ οἱ Στωϊκοὶ πλατωνίζοντες κλέος φασὶ τὸ ἐπὶ τῶν σπουδαίων γενόμενον δίκαιον, δόξαν δὲ τὴν ἐπὶ τῶν ἀσπούδων δόκησιν.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="162"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Commenta Lucani Lib. II 240 ed Us. p. 66.</bibl> Cunctisque timentem securumque sui: secundum Stoicos qui dicunt vitam contemnendam esse pro laude pulcrumque esse inpendere gloriae quicquid te scias debere naturae. Virgilius <q>vitamque volunt pro laude pacisci.</q> <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0047"/></p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="163"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Clem. Al. Strom. II p. 503 Pott.</bibl> ἔτι κατὰ μὲν τοὺς ἀπὸ τῆς Στοᾶς ἀδιάφορον ὅ τε γάμος ἥ τε παιδοτροφία.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="164"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Theodoret. graec. affect. cur. p. 176, 21.</bibl> οἱ δὲ ⟨ἀπὸ⟩ τῆς Ποικίλης μέσην τινὰ ὁδὸν ὥδευσαν· τοῖς γὰρ ἀδιαφόροις τὸν γάμον καὶ τὴν παιδογονίαν συνέζευξαν.</p></div></div></body></text></TEI>