Cicero de finibus III 23. Atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareat, sic appetitio animi, quae ὁρμὴ Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio. 24. ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. Nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. Et tamen est etiam alia cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt, non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem - illi appellant κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. Sola enim sapientia in se tota conversa est. - - 25. Sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet. Galen. de H. et Plat. decr. V 6 (168) p. 450 M. οὐκ ἀρκεσθεὶς δὲ τούτοις ὁ Ποσειδώνιος ἐναργέστερόν τε καὶ σφοδρότερον καθάπτεται τῶν περὶ τὸν Χρύσιππον, ὡς οὐκ ὀρθῶς ἐξηγουμένων τὸ τέλος. ἔχει δὲ ἡ ῥῆσις ὧδε· ἃ δὴ παρέντες ἔνιοι τὸ ὁμολογουμένως ζῆν συστέλλουσιν εἰς τὸ πᾶν τὸ ἐνδεχόμενον ποιεῖν ἕνεκα τῶν πρώτων κατὰ φύσιν, ὅμοιον αὐτὸ ποιοῦντες τῷ σκοπὸν ἐκτίθεσθαι τὴν ἡδονὴν ἢ τὴν ἀοχλησίαν ἢ ἄλλο τι τοιοῦτον. ἔστι δὲ μάχην ἐμφαῖνον κατ’ αὐτὴν τὴν ἐκφοράν, καλὸν δὲ καὶ εὐδαιμονικὸν οὐδέν. παρέπεται γὰρ κατὰ τὸ ἀναγκαῖον τῷ τέλει, τέλος δὲ οὐκ ἔστιν. Ἀλλὰ καί, τούτου διαληφθέντος ὀρθῶς, ἔξεστι μὲν αὐτῷ χρῆσθαι πρὸς τὸ διακόπτειν τὰς ἀπορίας, ἃς οἱ σοφισταὶ προτείνουσι, μὴ μέντοι γε τῷ κατ’ ἐμπειρίαν τῶν κατὰ τὴν ὅλην φύσιν συμβαινόντων ζῆν, ὅπερ ἰσοδυναμεῖ τῷ ὁμολογουμένως εἰπεῖν ζῆν, ἡνίκα μὴ τοῦτο μικροπρεπῶς συντείνει εἰς τὸ τῶν ἀδιαφόρων τυγχάνειν. Stob Eclog. II 76, 3 W. Κλεάνθης γὰρ πρῶτος διαδεξάμενος αὐτοῦ ( sc. τοῦ Ζήνωνος) τὴν αἵρεσιν προσέθηκε τῇ φύσει καὶ οὕτως ἀπέδωκε· τέλος ἐστὶ τὸ ὁμολογουμένως τῇ φύσει ζῆν. Ὅπερ ὁ Χρύσιππος σαφέστερον βουλόμενος ποιῆσαι, ἐξήνεγκε τὸν τρόπον τοῦτον· ζῆν κατ’ ἐμπειρίαν τῶν φύσει συμβαινόντων etc. Cicero de finibus IV 14. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent ; hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem, declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere ; alterum significari idem, ut si diceretur officia media omnia aut pleraque servantem vivere. 15. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est (quod κατόρθωμα dicebas) contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in nonnullos insipientes potest. Tertium autem, omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione; completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. Cicero de fin. II 34. His omnibus, quos dixi, consequentes sunt fines bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt ‘e virtute’ id est honeste vivere; quod ita interpretantur: vivere cum intelligentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria. 35. Ita tres sunt fines expertes honestatis - - una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate. Cicero de finibus III 9, 31. relinquitur ut summum bonum sit, vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam, et, quae contra naturam sint, reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.